Immagini della pagina
PDF
ePub

T. LIVII PATAVINI

LIBER XXVI.

Cn. Fulvio,

et exerci

tus.

U. C. 541. CN. Fulvius Centumalus, P. Sulpicius Galba consules, quum A. C. 211. idibus Martiis magistratum inissent, senatu in Capitolium vocaP. Sulpicio to, de republica, de administratione belli, de provinciis exerciCoss. tibusque Patres consuluerunt. Q. Fulvio, Ap. Claudio, prioris Provinciæ anni consulibus, prorogatum imperium est; atque exercitus, quos habebant, decreti. adjectumque, ne a Capua, quam obsidebant, abscederent, priusquam expugnassent. Ea tum cura maxime intentos habebat Romanos: non ab ira tantum, quæ, in nullam umquam civitatem justior fuit, quam quod urbs tam nobilis ac potens, sicut defectione sua traxerat aliquot populos, ita recepta inclinatura rursus animos videbatur ad veteris imperii respectum. Et prætoribus prioris anni, M. Junio in Etruria, P. Sempronio in Gallia, cum binis legionibus, quas habuerant, prorogatum est imperium. prorogatum et M. Marcello, ut pro consule in Sicilia reliqua belli perficeret eo exercitu, quem haberet. si supplemento opus esset, suppleret de legionibus, quibus P. Cornelius proprætor in Sicilia præesset: dum ne quem militem legeret ex eo numero, quibus senatus missionem reditumque in patriam negasset ante belli finem. C. Sulpicio, cui Sicilia evenerat, duæ legiones, quas P. Cornelius habuisset, decretæ et supplementum de exercitu Cn. Fulvii, qui priore anno in Apulia foede cæsus fugatusque erat. Huic generi militum senatus eumdem, quem Cannensibus, finem statuerat militiæ additum etiam utrorumque ignominiæ est, ne in oppidis reliquias Gron. Crev.

[ocr errors]

Non ab ira tantum .. quam] Non tam propter iram, quam quod... Non raro quam et tantum sibi invicem respondent. Terentius, Hec. Act. III. Sc. 4. Non hercle verbis dici potest tantum, quam reipsa navigare incommodum est. Et eodem fere modo idem, Phorm. Act. II. Sc. 1. Quo magis novi, tanto sæpius.

2 Prætoribus prioris anni, M. Junio.. P. Sempronio] M. Junio prætori prioris anni, P. Sempronio, qui quum biennio ante præturam gessis

set, priore anno Galliam, prorogato imperio, proprætor obtinuerat. Jam observavimus ad 1. XXIII. c. 40, interdum a Livio dici prætorem eum qui cum prætorio imperio est, quamvis præturam non gerat.

3 Reliquias belli] Haud magni momenti res est. Sed tamen legendum putamus reliqua belli: quod et Gronovius testatur in Put. legi: et favet optimus e regiis, in quo littera i a se. cunda manu superscripta est: quum prima dedisset reliquas.

hibernarent, neve hiberna propius ullam urbem decem millibus U. C. 541. passuum ædificarent. L. Cornelio in Sardinia duæ legiones A. C. 211. datæ, quibus Q. Mucius præfuerat. supplementum, si opus esset, consules scribere jussi. T. Otacilio et M. Valerio Siciliæ Græciæque ora cum legionibus classibusque, quibus præerant, decretæ. 4 Quinquaginta Græci cum legione una, centum Siculi cum duabus legionibus habebant naves. Tribus et viginti 23. Legiolegionibus Romanis eo anno bellum terra marique est gestum.

6

nes.

II. Principio ejus anni quum de literis L. Marcii referretur, Literæ L. res gestæ magnificæ senatui visæ: titulus honoris (quod, impe- Marcii. rio non populi jussu, non ex auctoritate Patrum dato, Proprætor senatui, scripserat) magnam partem hominum obfendebat. Rem mali exempli esse, imperatores legi ab exercitibus: et 5 sollemne auspicatorum comitiorum in castra et provincias, procul ab legibus magistratibusque, ad militarem temeritatem transferri. et, quum quidam referendum ad senatum censerent, melius visum differri eam consultationem, donec proficiscerentur equites, qui ab Marcio literas adtulerant. Rescribi de frumento et vestimentis exercitus placuit: eam utramque rem cùræ fore senatui. adscribi autem, Proprætori L. Marcio, non placuit: ne id ipsum, quod consultationi reliquerant, pro præjudicato ferret. Dimissis equitibus, de nulla re prius consules retulerunt, omniumque in unum sententiæ congruebant, agendum cum tribunis plebis esse, primo quoque tempore ad plebem ferrent, quem cum imperio mitti placeret in Hispaniam ad eum exercitum, cui Cn. Scipio imperator præfuisset. Ea res cum tribunis acta promulgataque est. Sed aliud certamen occupaverat animos. C. Sempronius Blæsus die dicta Cn. Cn. Fulvius Fulvium, ob exercitum in Apulia amissum, in concionibus ve- accusatur. xabat: multos imperatores temeritate atque inscientia exercitum in locum præcipitem perduxisse dictitans: neminem, præter Cn. Fulvium, ante conrupisse omnibus vitiis legiones suas, quam proderet. itaque vere dici posse, prius eos perisse, quam viderent hostem; nec ab Hannibale, sed ab imperatore suo, victos esse. Neminem, quum suffragium ineat, satis cernere, cui imperium, cui exercitum permittat. Quid interfuisse in

[ocr errors]
[ocr errors]

4 Quinquaginta Graci] Tuendæ rant. Hic rò ferret eodem sensu a Græcorum oræ quinquaginta naves; Livio usurpatum est, quo supra 1. III. Siculorum, centum præerant. c. 45. ut tacitum feras quod celari vis.

5* Solenne auspicatorum comitiorum] Solenne institutum, quo comitia auspicato Romæ habebantur.

6 Ne id ipsum ..ferret] Ne Marcius auferret, id est, assequeretur, tanquam aliquo jam præjudicio, sive priore quodam judicio in antecessum lato, sibi attributum eum ipsum honoris titulum, quem utrum ei concedere deberent, consultationi relique

7 Quid interfuisse inter Ti. Sempronium] Hoc mancum esse, nemo non videt. Codex unus, teste Gronovio, habet inter hunc et Ti. Sempronium. Atque hoc modo legendum est, nisi cum eodem Gronovio malis: Quid interfuisse hunc et Ti. Sempronium? ut apud Ter. Adelph. Act. I. Sc. 1. Hoc pater ac dominus interest,

U. C. 541. ter Ti. Sempronium? Quum ei servorum exercitus datus esset, A. C. 211. brevi effecisse disciplina atque imperio, ut nemo eorum generis

Se defendit.

A

8

ac sanguinis sui memor in acie esset, præsidio sociis, hostibus terrori essent: Cumas, Beneventum, aliasque urbes eos velut e faucibus Hannibalis ereptas populo Romano restituisse. Cn. Fulvium Quiritium Romanorum exercitum, honeste genitos, liberaliter educatos, servilibus vitiis imbuisse. ergo effecisse, ut feroces et inquieti inter socios, ignavi et inbelles inter hostes essent, nec impetum modo Panorum, sed ne clamorem quidem sustinere possent. Nec, Hercule, mirum esse, 9 milites in acie non stetisse, quum primus òmnium imperator fugeret. magis mirari se, aliquos stantes cecidisse, et non omnes comites Cn. Fulvii fuisse pavoris ac fuga. C. Flaminium, L. Paullum, L. Postumium, Cn. ac P. Scipiones cadere in acie maluisse, quam deserere circumventos exercitus. Cn. Fulvium prope unum nuncium deleti exercitus Romam redisse. Facinus indignum esse, Cannensem exercitum, quod ex acie fugerit, in Siciliam deportatum, ne prius inde dimittatur, quam hostis ex Italia decesserit, et hoc idem in Cn. Fulvii legionibus nuper decretum: Cn. Fulvio fugam ex prælio, ipsius temeritate commisso, inpunitam esse: et eum in ganea lustrisque, ubi juventam egerit, senectutem acturum: milites, qui nihil aliud peccaverint, quam quod imperatoris similes fuerint, relegatos prope in exsilium, ignominiosam pati militiam. adeo inparem libertatem Romæ diti ac pauperi, honorato atque inhonorato esse.

III. Reus ab se culpam in milites transferebat: Eos ferociter pugnam poscentes productos in aciem, non eo, quo voluerint, (quia serum diei fuerit) sed postero die, et tempore et loco æquo instructos, seu famam, seu vim hostium non sustinuisse. Quum effuse omnes fugerent, se quoque turba ablatum; ut Varronem Cannensi pugna, ut multos alios imperatores. Qui autem solum se restantem prodesse reipublicæ, nisi si mors sua remedio publicis cladibus futura esset, potuisse? Non se inopia commeatus, non in loca iniqua incaute deductum, non agmine inexplorato euntem insidiis circumventum. vi aperta, armis, acie victum: nec suorum animos, nec hostium, in potestate habuisse. suum cuique ingenium audaciam aut pavorem facere. Bis est accusatus, 10 pecuniaque anquisitum. tertio, testibus datis, quum,

8 Nec impetum modo] Et impetum Pœnorum non modo sustinere non possent. Plerumque Livius post has voces non modo supprimit non, ubi in sequenti membro reperitur ne .. quidem. Exempla alibi colleginius.

9 Milites in acie non stetisse] Omnes MSS. nostri, ut et aliquot e Gronovianis, omittunt duas postremas voces: sine quibus tamen sensus con

stare non potest.

10 Pecuniuque anquisitum] Anguirere proprie idem est ac quærere, sive inquirere. Hic de eo dicitur qui accusat. Anquirit igitur pecunia is qui postulat, ut reus pecuniæ damnetur, Capite anquirit is qui postulat, ut reus damnetur capitis. Sed observandum capite non semper designari vitam, sed interdum statum tantummodo

[ocr errors]

13

præterquam quod omnibus probris onerabatur, jurati permulti u. C. 541. dicerent, fugæ pavorisque initium a prætore ortum; ab eo de- A. C. 211. sertos milites, quum haud vanum timorem ducis crederent, terga dedisse; tanta ira accensa est, ut capite anquirendum concio subclamaret. De eo quoque novum certamen ortum. nam, quum tribunus bis pecunia anquisisset, tertio capitis se anquirere diceret; tribuni plebis adpellati, "collega, negarunt, se in mora esse, quo minus, quod ei more majorum permissum esset, 12 seu legibus, seu moribus mallet, anquireret, " quoad vel capitis, vel pecunia judicasset privato. Tum Sempronius, 14 perduellionis se judicare Cn. Fulvio, dixit, 15 diemque comitiis ab C. Calpurnio prætore urbis petit. Inde alia spes ab reo tentata est: si adesse in judicio Q. Fulvius frater posset, florens tum et fama rerum gestarum, et propinqua spe Capuæ potiundæ. Id quum per literas miserabiliter pro fratris capite scrip- It in exsitas petisset Fulvius, negassentque Patres e republica esse, abs- lium. cedi a Capua; 16 postquam dies comitiorum aderat, Cn. Fulvius exsulatum Tarquinios abiit. id ei 7 justum exsilium esse, scivit plebs.

IV. Inter hæc vis omnis belli versa in Capuam erat. obside- Capuæ arb priusquam Gron.

ejus qui in discrimen vocatur. Sic hoc loco dum tribunus capite anquirit, hoc tantum postulat, ut Fulvius exilio mulctetur, quam pœnam sequebatur capitis deminutio.

11 College negarunt se in mora esse] Negarunt se impedimento esse collegæ suo.

12 Seu legibus, seu moribus mallet, anquireret] Sæpe in jure mores opponuntur legibus: quia nimirum usu derogatum aliquando legibus fuerat, ac plerumque in mitiorem partem: isque usus, ubi diuturnitate temporis comprobatus fuerat, pene in legis vim evaluerat. Hic illa distributio, seu legibus, seu moribus, evidenter respicit hanc quæ sequitur, vel capitis, vel pecuniæ. Scilicet leges, ut videtur, capite damnaverant eum imperatorem qui sua culpa exercitum amisisset. Moribus institutum fuerat, ut pecunia lueret. Fabius Ambustus apud nostrum 1, VIII. c. 33. magna asseveratione testatur, capite anquisitum de imperatore nullo esse ob rem bello male gestam.

13 Quoad vel capitis, vel pecuniæ judicasset privato] Donec id assecutus esset ut populus judicaret Fulvium, qui tunc privatus erat, vel capite, vel pecunia mulctandum. Videtur Livius

retulisse ipsa verba decreti tribuno-
rum, et propterea apposuisse ex for-
mula vocem privato, quæ alioquin
necessaria non erat. Similiter plane,
1. XLIII. c. 16. Censores.. mulctam
pro concione privato dixerunt.

14 Perduellionis se judicare] Per-
duellionis, sive perduellionem judicare
dicitur reo et judex qui damnat, tan-
quam perduellionis manifestum, ut 1.
I. c. 26. ubi Duumviri damnant Ho-
ratium his verbis, P. Horati, tibi per-
duellionem judico; et accusator, qui
postulat ut reus perduellionis damne-
tur, ut hoc loco, et itidem 1. XLIII.
c. 16. Sic et accusator passim dicitur
condemnare reum, id est, dare ope-
ram ut condemnetur. De perduellio-
ne egimus ad l. I. c. 26.

15 Diemque comitiis] Perduellio judicabatur comitiis centuriatis, quæ tribunus habere non poterat. Ideo a prætore urbano diem comitiis petit. Idem reperies factum in simili causa, 1. XLIII. c. 16.

[ocr errors]

16 Postquam dies aderat] Quum jam adesset, adventaret judicii dies. Vulgo priusquam. Sed optimi scripti id servant quod edidimus.

17 Justum exilium] Verum exilium ac legitimum, tanquam si judicio populi indictum esset.

tior obsidio.

spera Cam

panis.

18

U. . 541. batur tamen acrius, quam obpugnabatur: nec aut famem toA. c. 211. lerare servitia ac plebs poterant, aut mittere nuncios ad Hannibalem per custodias tam artas. Inventus est Numida, qui, acceptis literis, evasurum se professus, ut promissum præstaret, per media Romana castra nocte egressus, spem accendit Campanis, dum aliquid virium superesset, ab omni parte eruptionem Equestria tentandi. Ceterum in multis certaminibus equestria prælia ferprælia pro- me prospera faciebant: pedites superabantur. sed nequaquam tam lætum vincere, quam triste vinci ulla parte erat ab obsesso et prope expugnato hoste. Inita tandem ratio est, ut, quod viribus deerat, arte æquaretur. ex omnibus legionibus electi sunt juvenes, maxime vigore ac levitate corporum veloces : eis parmæ breviores, quam equestres, et septena jacula quaternos longa pedes data, præfixa is ferro, quale hastis velitaribus inest. eos singulos in equos suos accipientes equites adsuefecerunt, et vehi post sese, et desilire perniciter, ubi signum datum esset. Postquam adsuetudine quotidiana satis intrepide visum est fieri, in campum, qui medius inter castra murumque erat, adversus instructos Campanorum equites processeruut. et, ubi ad conjectum teli ventum est, signo dato velites desiliunt. pedestris inde acies ex equitatu repente in hostium equites incurrit: jaculaque cum inpetu alia super alia emittunt. Quibus plurimis in equos virosque passim conjectis permultos vulueraverunt: pavoris tamen plus ex re nova atque inopinata injectum est, et in perculsum hostem equites invecti, fugam stragemque eorum usque ad portas fecerunt. Inde equitatu quoque superior 19 Romana res a fuit. 20 Institutum, ut velites in legionibus essent. legionibus. Auctorem peditum equiti inmiscendorum centurionem Q. Navium ferunt, honorique id ei apud imperatorem fuisse.

Velites in

et del. Gron. Crev,

18 Ferro, quale kastis velitaribus inest] De velitum institutione hic agitur. Quid ergo opus est observare velites armatos esse hastis velitaribus? Nimirum hasta velitaris sumitur universe pro hasta missili: quæ quidem in usu fuit et ante institutos velites, ut constat ex 1. XXIV. c. 34. et post exstinctos. Nullos enim fuisse Cæsaris ævo proprie dietos velites conjicit Lipsius non improbabilibus rationum momentis: et tamen post Cæsaris tempus mentio fit velitarium hastarum ab antiquis scriptoribus. Vid. Lips. 1. III. de Milit. Rom. Dial. 1. De ferro velitaris hasta egimus in nota 74. ad I. XXIV. c. 34.

19 Romana acies] Melius Put. et alius quoque probæ notæ codex: Ro

mana res.

20 Institutum, ut velites in legioni

d acies Eæd.

bus essent] Antea jam in exercitibus Romanis levis arinaturæ milites erant, Sed levis armatura commune nomen est, cujus plura sunt genera sive partes, ut rorarii, accensi, de quibus Livius egit, I. VIII. c. 8. et ii qui hoc locodicuntur velites. Vetus ergo illa levis armatura habuit sagittarios, funditores, jaculatores, qui videntur comprehensi fuisse duplici nomine rorariorum et accensorum; at non velites proprie dictos. Si quando igitur mentio fit velitum prioribus temporibus, ut 1. XXIV. c. 34. intellige veteribus illis levis armaturæ militibus accommodatum esse illud nomen, quod tamen iis proprio sensu non competebat. Hæc fusius explicata habes apud Lipsium, 1. III. de Mil. Rom. Dial. 1.

« IndietroContinua »