Immagini della pagina
PDF
ePub

tem altitudinem destituerat vadum, inpetu ipso fluminis in U. C. 534. alteram ripam rapiente. Ceterum magis constat, ratibus A. C. 218. trajectos: 15 id ut tutius consilium ante rem foret, ita, acta re, ad fidem pronius est. Ratem unam, ducentos longam pedes, quinquaginta latam, a terra in amnem porrexerunt: quam, ne secunda aqua deferretur, pluribus validis retinaculis parte superiore ripe religatam, pontis in modum humo injecta constraverunt; ut belluæ audacter velut per solum ingrederentur. altera ratis, æque lata, longa pedes centum, ad trajiciendum flumen apta, huic copulata est: et quum elephanti, per stabilem ratem, tamquam viam, prægredientibus feminis, acti, in minorem adplicatam transgressi sunt; extemplo resolutis, quibus leviter adnexa erat, vinculis, ab actuariis aliquot navibus ad alteram ripam pertrahitur: ita primis expositis, alii deinde repetiti ac trajecti sunt. Nihil sane trepidabant, donec continenti velut ponte agerentur. primus erat pavor, quum, 16 soluta ab ceteris rate, in altum raperentur. ibi, urguentes inter se, cedentibus extremis ab aqua, trepidationis aliquantum edebant; donec quietem ipse timor circumspectantibus aquam fecisset. excidere etiam sævientes quidam in flumen. sed, pondere ipso stabiles, dejectis rectoribus, quærendis pedetentim vadis, in terram

17

evasere.

inter Numi

XXIX. Dum elephanti trajiciuntur, interim Hannibal Numidas equites quingentos ad castra Romana miserat speculatum, ubi, et quantæ copiæ essent, et quid pararent. Huic alæ equitum missi, ut ante dictum est, ab ostio Rhodani Equestre trecenti Romanorum equites obcurrunt. prælium atrocius, prælium quam pro numero pugnantium, editur. Nam præter multa das 500. et vulnera, cædes etiam prope par utrimque fuit: fugaque et Rom. 300. pavor Numidarum Romanis, jam admodum fessis, victoriam dedit. victores ad centum sexaginta, nec omnes Romani, sed pars Gallorum: victi 18 amplius ducenti ceciderunt. Hoc principium simul omenque" belli, ut summæ rerum prospe

Eæd.

trepidationem Gron. Crev.

[ocr errors]

u simulque omen Eæd. 15* Id, ut tutius] Id ut, ante rem actam, tutius videri consilium debebat, ita nunc, quum acta res memoratur, probabilius est, tale est ut credi facilius posset.

16 Soluta ab ceteris rate] Supra unius tantum ratis mentio facta fuit, quæ ad partem ripe superiorem alligata immobilis remaneret: At Polybius de eadem re agens, plures fuisse rates memorat, quum inter se, tum ad ripam valide religatas. * Possis quoque referre vocem ceteris ad elephan

t

[blocks in formation]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

pumque sententia fuerat, imantoineatu copiaSe adjutus, quam insergeant. Sedatis cergroupes peteret, non recta in Incastinos flexit;

rom agri tetendit in Trivia, priusquam ad Druense Alpinus amnis jonge ommadilimus transitu est. nam, quum

36

agatem, non tamen navium patiens est: pis, pluribus simu, neque iisdem al*nova semper vada novosque gurgites faciens, ara : que acera ria es at hæc 5 saxa BPOM POTEN, MİL, SANE nec tutum ingredienti præbet et tam, fare imbribus auctus, gentem transgredienbastamaton fex, quum super cetera trepidatione ipsi van alger merita comendos turberentur.

AXAE P Coracias consui, triduo fere post, quam Hunt ab Shodant movit, quadrato agmine ad casBerat, ulam dimicandi moram facturus. ce-ram, ali sevserta munimenta, nec facile se tantum præ

57

cecutarum ridet, ad mare ac naves rediit, tutius ara a descendenti a Alpibus Hannibali obcursu

less Hispania esset,

1

[ocr errors]

g, e Gron.

catur, u potius vestigia re

,& pervade wore gur aten Verbum, tiens additi

: Gronovi puta verbum aires, unod infra reperitur, sufficere alom. Na, innur, & reda volwvures bene dicit: amnis,

mirno arenas, tas vada hac, gurgite Expeditissima lectio www.ea onam Campanus expressit: wardas som neous isdem alreis fluwwwmp tada novosque

Purple of on ratiem....

Nara glareasa Glarea est terra

www.wyde inpides mati saxulis et lapillis

asper. Itaque non satis apparet, quid

Trout Here. Melius videtur,

Nile Ansias haber ouod subyr: Gronovius, sart glare

[graphic]
[graphic]
[ocr errors]
[ocr errors]

Amal, qui adversa 3 Pre Sie dedit Gronovias, al ha pervenerat, mags propre e. apposite, quam, ut pal levam iter legebatur antes, pregressus.

[ocr errors]

38

m provinciam sortitus erat, Cn. Scipionem fratrem cum U. C. 534. xima parte copiarum adversus Hasdrubalem misit; non A. C. 218. vendos tantummodo veteres socios conciliandosque nosed etiam ad pellendum Hispania Hasdrubalem. ipse admodum exiguis copiis Genuam repetit, eo, qui circa um erat, exercitu Italiam defensurus. Hannibal ab entia campestri maxime itinere cum bona pace ad incolentium ea loca Gallorum pervenit. Tum, quam- Hannibal fama prius (qua incerta in majus vero ferri solent) transit Alcepta res erat, tamen ex propinquo visa montium pes. lo, nivesque coelo prope inmixtæ, tecta informia ta rupibus, pecora jumentaque torrida frigore, homitonsi et inculti, animalia inanimaque omnia rigentia etera visu, quam dictu, fœdiora, terrorem renovarunt. tibus in primos agmen clivos adparuerunt inminentes >s insidentes montani: qui, si valles occultiores insecoorti in pugnam repente, ingentem fugam strae dedissent. Hannibal consistere signa jubet; Gald visenda loca præmissis, postquam comperit, transnon esse, castra inter confragosa omnia præruptaim extentissima potest valle, locat. Tum per eosllos, haud sane multum lingua moribusque abhorquum se inmiscuissent conloquiis montanorum, interdiu tantum obsideri saltum, nocte in sua e dilabi tecta; luce prima subiit tumulos, ut ex tque interdiu 40 vim per angustias facturus. Die simulando aliud, quam quod parabatur, consumto, odem quo constiterant, loco castra communissent, um degressos tumulis montanos laxatasque sensit 5, pluribus ignibus, quam pro numero manentium, em factis, inpedimentisque cum equite relictis, et parte peditum; ipse cum expeditis, acerrimo quo3, raptim angustias evadit: iisque ipsis tumulis, stes tenuerant, consedit.

k

III. Prima deinde luce castra mota, et agmen reli
cedere cœpit. Jam montani signo dato ex castellis
onem solitam conveniebant; quum repente conspi-
Os, arce occupata sua, super caput inminentes, alios
sire hostes. 41
Utraque simul objecta res oculis ani-

[blocks in formation]

que simul objecta res, oculis
mmobiles] Particulam que
vulgati. Eam addidimus

U. C. 534. rum eventum, ita haud sane incruentam ancipitisque certaA. C. 218. minis victoriam, Romanis portendit. Ut, re ita gesta, ad utrumque ducem sui redierunt, 19 nec Scipioni stare sententia poterat, nisi ut ex consiliis cœptisque hostis et ipse conatus caperet: et Hannibalem incertum, utrum cœptum in Italiam intenderet iter, an cum eo, qui primus se obtulisset Romanus exercitus, manus consereret, 20 avertit' a præsenti certamine Boiorum legatorum regulique Magali adventus: qui se duces itinerum, socios periculi fore, adfirmantes, 21 integro bello, nusquam ante libatis viribus, Italiam adgrediendam censent. Multitudo timebat quidem hostem, nondum obliterata memoria superioris belli: sed magis iter inmensum Alpesque, 22 rem fama utique inexpertis horrendam, metuebat.

Hannibal hortatur milites.

1

24

XXX. Itaque Hannibal, postquam ipsi sententia stetit pergere ire, atque Italiam petere, advocata concione, varie militum versat animos castigando adhortandoque. Mirari se, quinam pectora semper inpavida repens terror invaserit. per. tot annos vincentes eos stipendia facere; neque ante Hispania excessisse, quam omnes 23 gentesque et terra ea, quas duo diversa maria amplectantur, Karthaginiensium essent. Indignatos deinde, quod, quicumque Saguntum obsedissent, velut ob noxam, sibi dedi postularet populus Romanus, Iberum trajecisse ad delendum nomen Romanorum, liberandumque orbem terrarum. Tum nemini visum id longum, quum ab occasu solis ad exortus" intenderent iter. Nunc, postquam multo majorem partem itineris emensam cernant, Pyrenæum saltum inter ferocissimas gentes superatum, Rhodanum, tantum amnem, tot millibus Gallorum prohibentibus, domita etiam ipsius fluminis vi, trajectum, in conspectu Alpes habeant, quarum alterum latus Italia sit; in ipsis portis hostium fatigatos subsistere, quid Alpes aliud esse credentes, quam montium altitudines? Finge rent altiores Pyrenæi jugis. nullas profecto terras cælum contingere, nec inexsuperabiles humano generi esse. Alpes quidem habitari, coli, gignere atque alere animantes. pervias paucis

[blocks in formation]

esse, 25 exercitibus invias? eos ipsos, quos cernant, legatos non U. C. 534. pennis sublime elatos Alpes transgressos: ne majores quidem A. C. 218. corum indigenas; sed advenas Italia cultores, has ipsas Alpes ingentibus sæpe agminibus cum liberis ac conjugibus, migrantium modo, tuto transmisisse. Militi quidem armato, nihil secum præter instrumenta belli portanti, quid invium aut inexsuperabile esse? Saguntum ut caperetur, quid per octo menses periculi, quid laboris exhaustum esse? 26 Romam, orbis terrarum caput, petentibus quidquam adeo asperum atque arduum videri, quod inceptum moretur? Cepisse quondam Gallos ea, que adiri posse Panus desperet. proinde aut cederent animo atque virtute genti, per eos dies toties ab se victa: aut itineris finem sperent campum interjacentem Tiberi ac manibus Roma

nis.

a

b

XXXI. His adhortationibus incitatos corpora curare, atque ad iter se parare jubet. Postero die, profectus adversa ripa Rhodani, mediterranea Galliæ petit: non quia rec- Mediterratior ad Alpes via esset, sed, quantum a mari recessisset, nea Gallic 27 minus obvium fore Romanum credens: cum quo, priusquam in Italiam ventum foret, non erat in animo manus conserere. Quartis castris ad Insulam pervenit: 28 ibi Arar Rhodanusque amnes, 29 diversis ex Alpibus decurrentes, agri aliquantum amplexi, confluunt in unum. Mediis campis Insulæ nomen inditum. Incolunt prope Allobroges, gens 30 jam inde nulla Gallica gente opibus aut fama inferior: tum discors erat. Regni certamine ambigebant fratres. major, 1 et qui prius imperitarat, Brancus nomine, minore ab fratre et coetu juniorum, qui jure minus, vi plus poterant, pellebatur. Hujus seditionis peropportuna disceptatio quum ad Hannibalem rejecta esset, arbiter regni a aliquantulum Ead.

a obviam Gron. Crev. erat Ead.

b diversi Gron.

25 Exercitibus invias] Vox invias abest a scriptis et vett. editis: at merito adjecta est.

26 Romam, Orbis terrarum caput] Jam observavimus Livium, amori in patriam indulgentem, elatius de ea loqui gaudere. Sic hoc loco, quomodo dici potest, idque ab Annibale, Roma Orbis terrarum caput, cujus tunc imperium finibus Italiæ vicinarumque insularum terminabatur ?

27 Minus obviam] Rectius videretur obvium, quod reperiri in uno codice testatur Gronovius.

28 Ibi Arar Rhodanusque amnes] Legendum est, Ibi Isara. Hoc probant quum alia multa, tum hoc vel maxime, quod Polybius, quem hic vertit noster, in insula illa quam de

с

a pot

scribit, in ipsa, inquam, insula, non
prope, quemadmodum Livius, dicit
incolere Allobroges. Allobroges au-
tem non inter Rhodanum et Ararim,
sed inter Rhodanum et Isaram inco-
lebant. Reposuimus ex auctoritate
MSS. diversis ex Alpibus, e diversis Al-
pium partibus; itidemque agri ali-
quantum. Vulgo diversi, aliquantu-
lum. Hæc monuit Jac. Gronovius.

29* Diversis ex Alpibus] E diversis
Alpium partibus.

30* Jam inde] Hoc addit Livius, quia postea maxime gens Allobrogum opibus et fama inclaruit: qua et devicta insigne sibi Allobrogici cognomen Q. Fabius peperit.

31 Et qui prius] Lege, qui et prius.

« IndietroContinua »