Immagini della pagina
PDF
ePub

U. C. 544. alterum crederent? Hæc taliaque arguentem et querentem A. C. 208. castigabant Patres, et M. Furium, memorantes, revocatum de exsilio, patriam pulsam sede sua restituisse. Ut parentum sævitiam, sic patriæ, patiendo ac ferendo leniendam esse. adCoss. crean- nisi omnes, cum C. Claudio M. Livium consulem fecerunt.

tur.

92

94

XXXV. Post diem tertium ejus diei prætorum comitia habita. Prætores creati L. Porcius Licinus, C. Mamilius, A. et C. Hostilii Catones. Comitiis perfectis, ludisque factis, dictator et magister equitum magistratu abierunt. C. Terentius Varro in Etruriam proprætor missus, ut ex ea provincia C. Hostilius Tarentum ad eum exercitum iret, quem T. Quinctius consul habuerat. et 93 L. f Manlius trans mare legatus iret, viseretque, quæ res ibi gererentur: simul, quod Olympia ludicrum ea æstate futurum erat, quod maximo coetu Græciæ celebraretur, ut, si tuto per hostem posset, adiret id concilium: ut, qui Siculi bello ibi profugi, aut Tarentini cives relegati ab Hannibale essent, domos redirent, scirentque, sua omnia, quæ ante bellum habuissent, reddere populum Romanum. Quia periculosissimus annus inminere videbatur, neque consules in republica erant, in consules designatos omnes versi, quam primum eos sortiri provincias, et præsciscere, quam quisque eoCoss. desig- rum provinciam, quem hostem haberet, volebant. De renati recon- conciliatione etiam gratiæ eorum in senatu actum est, principio facto a Q. Fabio Maximo. 96 Inimicitiæ autem nobiles inter eos erant, et acerbiores eas indignioresque Livio sua calamitas fecerat, quod spretum se in ea fortuna credebat. itaque is magis inplacabilis erat: et, nihil opus esse reconciliatione, aiebat. acrius et intentius omnia gesturos, timentes ne crescendi ex se inimico collega potestas fieret.

ciliantur.

93

97

95

f L. 1. T. Crev.

92 Quem T. Quintius consul habuerat] Hæc verba, quæ sibi nullo in scripto obvia fuisse Gronovius testatur, nos in Victorino codice reperimus, nisi quod mutatum ibi nomen consulis est, legiturque T. Manlius consul: facili errore, quod T. Manlius in sequenti versu nominetur. Nec vero assentimur Gronovio, eadem hæc verba inutilia esse. Sine iis enim nimis abrupta et obscura fieret oratio.

93 T. Manlius] Sic habent scripti nostri. Editi vulgo L. Manlius.

94 Quod Olympia ludicrum ea æstate futurum erat] Contendit Cl. Dodwellus, multisque probat, Dissert. X. de Cyclis Roman, Sect. 44. et 45. Olympicum ludicrum male a Livio commissum esse cum ea æstate, qua futuri

erant consules C. Claudius Nero, et M. Livius, quum illud ad præcedentem æstatem pertinuerit.

95* Præsciscere] not. 77. ad XXVI. 33. 96 Inimicitiæ

....

Præscire. Vid.

nobiles inter cos erant] Ortæ ex eo quod in judicio illo in quo Livius damnatus fuerat, Nero adversus eum testimonium dixisset. Vid. Val. Max. 1. IV. c. 2. et nostrum infra, 1. XXIX. c. 37.

97* Et acerbiores eas] Et calamitas Livii fecerat, ut acerbius in eo odium esset, et ex indignitate injuriæ acrius.

98* Ne crescendi ex se] Quum quisque timeret ne ex culpa aut negligentia sua daret occasionem inimico collega crescendi, et attolleret supra se inimicum collegam.

Vicit tamen auctoritas senatus, ut, positis simultatibus, com- U. C. 544. muni animo consilioque administrarent rempublicam. Pro- A. C. 208. vinciæ iis non permixtæ regionibus, sicut superioribus an- Provincia nis, sed diversæ extremis Italiæ finibus, alteri adversus iis divisæ. Hannibalem Bruttii, Lucani; alteri Gallia adversus Hasdrubalem (quem jam Alpibus adpropinquare fama erat) decreta. "Exercitum ex duobus, qui in Gallia, quique in Etruria essent, addito urbano, eligeret, quem mallet, qui Galliam esset sortitus. Cui Bruttii provincia evenisset, novis legionibus urbanis scriptis, utrius mallet consulum prioris anni, exercitum sumeret. Relictum a consule exercitum Q. Fulvius proconsul acciperet; eique in annum imperium esset. et C. Hostilio, cui pro Etruria Tarentum mutaverant provinciam, pro Tarento Capuam mutaverunt. legio una data, cui Fulvius proximo anno præfuerat.

sus.

XXXVI. De Hasdrubalis adventu in Italiam cura in Hasdrubal dies crescebat. Massiliensium primum legati nunciave- in Galliam rant, eum in Galliam transgressum: erectosque adventu transgresejus, quia magnum pondus auri adtulisse diceretur ad mercede auxilia conducenda, Gallorum animos. missi deinde cum iis legati ab Roma Sex. Antistius et M. Ræcius & ad rem inspiciendam retulerant, misisse se cum Massiliensibus ducibus, qui per 'hospites eorum, principes Gallorum, omnia explorata referrent. Pro comperto habere, Hasdrubalem ingenti jam coacto exercitu proximo vere Alpes trajecturum: nec tum eum quidquam aliud morari, nisi quod clausæ hieme Alpes essent. In locum M. Marcelli P. Ælius Pætus augur creatus inauguratusque : et Cn. Cornelius Dolabella rex sacrorum inauguratus est in locum M. Marcii, qui biennio ante mortuus erat. Hoc eodem anno et Lustrum lustrum conditum est a censoribus P. Sempronio Tuditano conditum. et M. Cornelio Cethego. Censa civium capita centum triginta septem millia, centum et octo. minor aliquanto numerus, quam qui ante bellum fuerat. Eo anno primum, ex

& Retius Gron. Crev.

99 Exercitum ex duobus, qui in Gallia, quique in Etruria essent] Put. et Victor. esset: ut priore in membro verbum intelligatur. Vid. not. 17. ad 1. XXV. c. 19.

1* Hospites eorum] Hospitio junctos cum Massiliensibus.

2* Aliquanto] Prope dimidio.

...

3 Eo anno primum .. Comitium tectum esse] Comitium fuit pars fori Romani, cui nomen ab eo, quod illuc primum populus Romanus comitiorum causa convenire cœperat. Unde et

3

2

quissima suut, in co semper loco ha-
beri solebant. Ad hoc usque tempus
tecto caruerat. Ceterum haud facile
intelligitur, quomodo dici possit Co-
mitium tectum esse eo anno primum,
ex quo Annibal in Italiam venisset:
prorsus quasi Comitium identidem et
per intervalla temporum tegi soleret,
eaque res debuisset jam, ex quo An-
nibal in Italiam venisset, non semel
contingere. At eadem illa verba, quæ
hoc loco alienissima sunt, mire con-
gruunt in id, quod modo narratum

C. Claudio,

23.

416

U. C. 544. quo Hannibal in Italiam venisset, comitium tectum esse, A. C. 208. memoriæ proditum est, et ludos Romanos semel instauratos ab ædilibus curulibus Q. Metello et C. Servilio. et plebeiis ludis biduum instauratum ab Q. Mamilio et M. Cæcilio Consulatum Metello ædilibus plebis. et tria signa ad Cereris 'iidem deU. C. 545. derunt: et Jovis epulum fuit ludorum caussa. A. C. 207. inde ineunt C. Claudius Nero et M. Livius iterum. qui, M. Livio II. quia jam designati provincias sortiti erant, prætores sortiri Coss. jusserunt. C. Hostilio urbana evenit: addita et peregrina, ut tres in provincias exire possent. A. Hostilio Sardinia, Prætorum C. Mamilio Sicilia, L. Porcio Gallia evenit. Summa legioprovinciæ. num trium et viginti ita per provincias divisa, ut binæ Legiones consulum essent; quatuor Hispania haberet; tres prætores binas, in Sicilia, in Sardinia, et Gallia; duas C. Terentius in Etruria; duas Q. Fulvius in Bruttiis; duas Q. Claudius circa Tarentum et Sallentinos; unam C. Hostilius Tubulus Capuæ duæ urbanæ ut scriberentur. primis quatuor legionibus populus tribunos creavit: in ceteras consules miserunt. XXXVII. Priusquam consules proficiscerentur, novemdiale sacrum fuit, quia Veiis de cœlo lapidaverat. Sub unius Prodigia. prodigii (ut fit) mentionem alia quoque nunciata; Minturnis ædem Jovis et lucum Marica; item Atellæ murum et portam de cœlo tacta. Minturnenses, terribilius quod esset, adjiciebant, sanguinis rivum in porta fluxisse. et Capuæ lupus, Procurata. nocte portam ingressus, vigilem laniaverat. Hæc procurata hostiis majoribus prodigia, et supplicatio diem unum fuit ex decreto pontificum. inde iterum novemdiale instauratum, quod in Armilustro lapidibus visum pluere. Liberatas re

:

h eidem Grou. Crev.

[blocks in formation]

Constat quippe hoc primum
condi lustrum, ex quo Annibal in
Ter quidem censores
Italiam venerit.
creati sunt: at hi soli, de quibus lo-
quitur nunc Livius, lustrum condidere.
Vid. supra XXIV. 11. et 43. XXVII.
6. Deinde ipsa particula et, quæ se-
quitur illas voces hoc eodem anno, in
eum locum quem volumus revocata,
habet aliam comparem, quæ sibi re-
spondeat, et ludos Romanos.

Nec

semel trajectione vocum Livii sensum
a librariis corruptum et obscuratum

esse, fortasse probare possunt ea quæ annotavimus ad c. 2. hujus ipsius libri.

4 Eidem dederunt] Id est jidem e nostris codd. ædiles plebis: duo edem, id est, ædem, ut Sigonius et Hearnius edidere. Put. ad Cereris fidem: et sic quoque Andreas et Campanus.

5' In Armilustro] Armilustrum, sive Armilustrium dies festus fuit apud a. d. XIV. Kalendas Novembres. In Romanos, qui in Kalendario notatur eo, testibus Varrone et Festo, armati Ceterum et locum sacra faciebant. dictum esse Armilustrum, in quo nimirum sacra tum fiebant, colligitur ex eodem Varrone, 1. V. de L. Latina. Atque hæc nostra Livii verba potius capienda videntur de loco, quam de die festo.

6

Androgy

ligione mentes turbavit rursus nunciatum, Frusinone infan- U. C. 545. tem natum esse quadrimo parem: nec magnitudine tam mi- A. C. 207. randum, quam quod is quoque, ut Sinuessæ biennio ante, nus natus. incertus, mas an femina esset, natus erat. Id vero aruspices, ex Etruria adciti, foedum ac turpe prodigium dicere. extorrem agro Romano, procul terræ contactu, alto mergendum. Vivum in arcam condidere, provectumque in mare projecerunt. Decrevere item pontifices, ut virgines ter novenæ, per urbem euntes, carmen canerent. Id quum in Jovis Statoris æde discerent, conditum ab 'Livio poëta, carmen, tacta de cœlo ædes in Aventino Junonis Reginæ. prodigiumque id ad matronas pertinere, aruspices quum respondissent, donoque Divam placandam esse; ædilium curulium edicto in Capitolium convocatæ, quibus in urbe Romana, intraque decimum lapidem ab urbe, domicilia essent, ipsæ inter se quinque et viginti delegerunt, ad quas ex dotibus stipem conferrent. Inde donum pelvis aurea facta, lataque in Aventinum, pureque et caste a matronis sacrificatum. Confestim ad aliud sacrificium eidem Divæ ab decemviriş edicta dies, Sacrificium cujus ordo talis fuit: ab æde Apollinis boves feminæ alba Junoni Reduæ porta Carmentali in urbem ductæ. post eas duo signa pompa. cupressea Junonis Reginæ portabantur. tum septem et viginti virgines, longam induta vestem, carmen in Junonem Reginam canentes ibant; illa tempestate forsitan laudabile rudibus ingeniis, nunc abhorrens et inconditum, si referatur. Virginum ordinem sequebantur decemviri coronati laurea, prætextatique. A porta Jugario vico in forum venere. in foro pompa constitit; et, per manus reste data, virgines sonum vocis pulsu pedum modulantes incesserunt. inde vico Tusco Velabroque, per Boarium forum, in clivum Publicium atque ædem Junonis Reginæ perrectum. ibi duæ hostiæ ab decemviris inmolatæ, et simulacra cupressea in ædem inlata.

ginæ, et

tus.

XXXVIII. Diis rite placatis, delectum consules habebant Acriter haacrius intentiusque, quam prioribus annis quisquam memi- betur delecnerat habitum. nam et belli terror duplicatus novi hostis in Italiam adventu: et minus juventutis erat, unde scriberent milites. Itaque colonos etiam maritimos, qui sacrosanctam vacationem dicebantur habere, dare milites cogebant. quibus recusantibus, edixere in diem certam, ut, quo quisque jure vacationem haberet, ad senatum deferret. Ea die hi populi

6* Nunciatum] Hæc vox est in recto casu, et jungitur cum verbo turbavit, prorsus quasi Livius scripsisset, allatus nuncius.

7 Livio poëta] Livio Andronico, qui primus Romæ fabulam docuerat, anno u. c. 512. De hoc ejus carmine vid.

8

Festum in voce scribæ.

8 Sacrosanctum vacationem] Jurejurando interposito sancitam, ita ut sine magno scelere violari non posset. Eodem fere modo dicebantur sacratæ leges, de quibus ad l. II. c. 33.

Exercitus

Hanniba

lem.

9

U. C. 545. ad senatum venerunt: Ostiensis, Alsiensis, Antias, Anxuras, A. C. 207. Minturnensis, Sinuessanus, et ab supero mari Senensis. Quum vacationes suas quisque populus recitaret; nullius, quum in Italia hostis esset, præter Antiatem Ostiensemque, vacatio observata est: et earum coloniarum juniores jurejurando adacti, supra dies triginta non pernoctaturos se esse extra moenia coloniæ suæ, donec hostis in Italia esset. Quum omnes censerent, primo quoque tempore consulibus eundum ad bellum, (nam et Hasdrubali obcurrendum esse descencontra Has- denti ab Alpibus, ne Gallos Cisalpinos, neve Etruriam, "erecdrubalem et tam in spem rerum novarum, sollicitaret: et Hannibalem suo proprio occupandum bello, ne emergere ex Bruttiis atque obviam fratri ire posset) Livius cunctabatur, parum fidens suarum provinciarum exercitibus: collegam ex duobus consularibus egregiis exercitibus, "et tertio, cui Q. Claudius Tarenti præesset, electionem habere. intuleratque mentionem de volonibus revocandis ad signa. Senatus liberam potestatem consulibus fecit, et supplendi unde vellent, et eligendi de omnibus exercitibus, quos vellent, permutandique, et ex provinciis, quos e republica censerent esse, traducendi. Ea omnia cum summa concordia consulum acta. Volones in undevicesimam et vicesimam legiones scripti. Magni roboris auxilia ex Hispania quoque a P. Scipione M. Livio missa quidam ad id bellum auctores sunt: octo millia Hispanorum Gallorumque, et duo millia " de legione militum, equitum mille, mixtos Numidas Hispanosque. M. Lucretium has copias navibus adduxisse: et sagittariorum funditorumque ad quatuor millia ex Sicilia C. Mamilium misisse.

Hasdrubal

pes.

XXXIX. Auxerunt Romæ tumultum litere ex Gallia adtransit Al- latæ ab L. Porcio prætore: Hasdrubalem movisse ex hibernis, et jam Alpes transire: octo millia Ligurum conscripta armataque, conjunctura se transgresso in Italiam esse, nisi mitteretur in Ligures, qui eos bello occuparet. se cum invalido exercitu, quoad tutum putaret, progressurum. Hæ literæ consules, raptim confecto delectu, maturius, quam constituerant, exire in provincias coëgerunt, ea mente, ut uterque hostem in sua provincia contineret, neque conjungi, aut conferre in i ad mille octingentos Gron. Crev.

9 Et earum coloniarum] Nempe Antii et Ostiæ, quibus quum vacatio ideo daretur, ne defensoribus nudarentur oppida, quæ magnopere Romanorum intererat non intercipi ab hostibus, consentaneum erat, ut juniores ab iis non discedere juberentur.

10 Erectam in spem rerum novarum] Arrectam et suspensam in spem mutandi status, et, excusso imperii Romani jugo, socios Carthaginienses adsciscendi.

11 Et tertio, cui Q. Claudius .... præesset] Duorum tantum exercituum electio datur consuli, cui Bruttii provincia evenisset, supra c. 35. Omiserat nempe Livius priore illo loco mentionem facere hujus exercitus Claudiani. Nunc aliud agendo reponit id quod tunc prætermiserat.

12 De legione militum] Si hæc sana sunt, intellige militum legionariorum, qui opponuntur Hispanis et Gallis.

« IndietroContinua »