Immagini della pagina
PDF
ePub

T. LIVII PATAVINI

LIBER XXVIII.

U. C. 545. QUUM transitu Hasdrubalis, quantum in Italiam declinaA. C. 207. verat belli, tantum levatæ Hispaniæ viderentur; renatum ibi Res Hispa- subito par priori bellum est. Hispanias ea tempestate sic

niæ.

habebant Romani Pœnique. Hasdrubal, Gisgonis filius, ad oceanum penitus Gadesque concesserat. Nostri maris ora omnisque ferme Hispania, qua in orientem vergit, Scipionis ac Romanæ ditionis erat. Novus imperator Hanno, in locum Barcini Hasdrubalis novo cum exercitu ex Africa transgressus, Magonique junctus, quum in Celtiberia, quæ media inter duo maria est, brevi magnum hominum numerum arContra hos- masset; Scipio adversus eum M. Silanum cum 'decem haud

tes mittit

Silanum
Scipio.

plus millibus militum, equitibus quingentis, misit. Silanus, quantis maximis potuit itineribus, (inpediebant autem et asperitates viarum, et angustiæ saltibus crebris, ut pleraque Hispaniæ sunt, inclusa) tamen non solum nuncios, sed etiam famam adventus sui prægressus, ducibus indidem ex Celtiberia transfugis, ad hostem pervenit. Eisdem auctoribus compertum est, quum decem circiter millia ab hoste Castra Cel- abessent, bina castra circa viam, qua irent, esse: læva Celtiberorum tiberos, novum exercitum, supra novem millia hominum, dextra Punica tenere castra. hæc stationibus, vigiliis, omni justa militari custodia tuta et firma esse: illa altera soluta neglectaque, ut barbarorum et tironum, et minus timentium, quod in sua terra essent. Ea prius adgredienda ratus Silanus, signa quam maxime ad lævam jubebat ferri, necunde ab stationibus Punicis conspiceretur. ipse, præmissis speculatoribus, citato agmine ad hostem pergit.

et Pœno

rum.

II. Tria millia ferme aberat, quum hauddum quisquam hostium senserat. 'confragosa loca et obsita virgultis tenebant

1 Decem millibus militum, equiti- rum tenebat.
bus quingentis] Vid. not. 94. ad l.
XXVI. c. 19.

2 Lava Celtiberos. . dextra Punica
tenere castra] Ab læva parte Cel-
tiberos, a dextra Pœnos, sive Pu-
nica castra tenere, supple, locum,
regionem. Apud Livium interdum
tenere absolute ponitur pro tenere
locum. Sic XXXII. 5. Qua abscissæ
rupes erant, statio paucorum armato-

3 Confragosa loca] Confragosa loca et virgultis obsita totam collium faciem vestiebant. Aptius tamen dici viderentur virgultis teneri colles, quam locis. Ceterum, quia Put. et optimus e regiis præferunt obsiti, videndum an hic locus sic legi et exponi possit: Confragosa loca et virgultis obsiti tenebant colles: id est, confragosa loca et virgultis obsiti colles te

colles. Ibi in cava valle, atque ob id occulta, considere mili- U. C. 545. tem, et cibum capere jubet. interim speculatores, transfuga- A. C. 207. rum dicta adfirmantes, venerunt. Tum, sarcinis in medium conjectis, arma Romani capiunt, acieque justa in pugnam vadunt. Mille passuum aberant, quum ab hoste conspecti sunt, trepidarique repente cœptum. et Mago ex castris citato equo ad primum clamorem et tumultum advehitur. Erant autem in Celtibero exercitu quatuor millia scutatorum et ducenti equites; hanc justam legionem (et id ferme roboris erat) in prima acie locat: ceteros", levem armaturam, in subsidiis posuit. Quum ita instructos educeret castris, vixdum in egressos vallo Romani pila conjecerunt. Subsidunt Prœlium. Hispani adversus emissa tela ab hoste, inde ad mittenda ipsi consurgunt; quæ quum Romani conferti, ut solent, densatis excepissent scutis, tum pes cum pede conlatus, et gladiis geri res cœpta est. Ceterum asperitas locorum et Celtiberis, quibus in prælio concursare mos est, velocitatem inutilem faciebat; et haud iniqua cadem erat Romanis stabili pugnæ adsuetis; nisi quod angustiæ et internata virgulta ordines dirimebant, et singuli binique, velut cum paribus, conserere pugnam cogebantur. Quod ad fugam inpedimento hostibus Vincunt erat, id ad cardem eos, velut vinctos, praebebat. Et jam, ferme omnibus scutatis Celtiberorum interfectis, levis armatura et Karthaginienses, qui ex alteris castris subsidio venerant, perculsi cædebantur. duo haud amplius millia peditum et equitatus omnis, vix inito praeliq, cum Magone effugerunt. Hanno, alter imperator, cum eis, qui postremi, jam profligato praelio, advenerant, vivus capitur. Magonem fugientem equitatus ferme omnis, et quod veterum peditum erat secuti, decimo die in Gaditanam provinciam ad Hasdrubalem pervenerunt. Celtiberi, novus miles, in proximas dilapsi silvas, inde domos diffugerunt. Peropportuna victoria nequaquam tantum jam conflatum bellum, quanta futuri materia belli (si licuisset eis, Celtiberorum gente excita, et alios ad arma sollicitare populos) obpressa erat. Itaque,

a ceteram Gron. Crev.

nebant regionem, hujus terræ faciem obtinebant: prorsus ut c. præcedenti, Punica tenere castra. Idque verum putamus et eo quidem magis, quod solet Livius interdum, si quam locutionem notabiliorem usurpavit aliquo in loco, eam, si paulo post sub acumen styli subeat, non aspernari. Sic l. II. c. 45. distributionem per particulam qua geminatam ter intra hujus capitis spatium repetit: nec illa deinde nisi longo post intervallo apparet. Et 1. III. c. 88. bis occurrit imperium inhibere. Et sisti posse, 1. III. 9. 16. 20.

5

[blocks in formation]

Romani.

In Bæticam it Scipio.

U. C. 545. conlaudato benigne Silano, Scipio spem debellandi, si nihil A. C. 207. eam ipse cunctando moratus esset, nactus, ad id, quod reliquum belli erat, in ultimam Hispaniam adversus Hasdrubalem pergit. Poenus, quum castra tum forte ad sociorum animos in Bætica continendos in fide haberet, signis repente sublatis, fugæ magis, quam itineris modo, penitus ad oceanum et Gades ducit. Ceterum, quoad continuisset exercitum, 'propositum bello se fore ratus, antequam freto Gades trajiceret, exercitum omnem passim in civitates divisit, ut et muris se ipsi, et armis muros tutarentur.

fratre.

III. Scipio ubi animadvertit, dissipatum passim bellum, et circumferre ad singulas urbes arma diutini magis, quam Regreditur, magni, esse operis, retro vertit iter. Ne tamen hostibus eam relicto ibi relinqueret regionem, L. Scipionem fratrem cum decem millibus peditum, et mille equitum ad obpugnandam opulentissimam in iis locis urbem, 'Oringin barbari adpellabant, mittit. Sita in 10 Melessum finibus est Hispanæ gentis. ager frugifer. argentum etiam incolæ fodiunt. ea arx fuit Hasdrubali ad excursiones circa in mediterraneos populos faciendas. Scipio, castris prope urbem positis, priusquam circumvallaret urbem, misit ad portas, qui ex propinquo adloquio animos tentarent, suaderentque, ut amicitiam potius, quam vim, experirentur Romanorum. Ubi nihil pacati respondebatur, fossa duplicique vallo circumdata urbe, in tres partes exercitum dividit: ut una semper pars, quietis interim duabus, obpugnaret. Prima pars quum adorta obpugnare est, atrox sane et anceps proelium fuit: non subire, non scalas ferre ad muros præ incidentibus telis facile erat. et jam, qui erexerant ad murum scalas, alii furcis ad id ipsum factis detrudebantur, in alios "lupi superne ferrei injecti, ut in periculo essent, ne suspensi in murum extraherentur. quod ubi animadvertit Scipio, nimia paucitate suorum exæquatum certamen esse, et jam eo superare hostem, quod ex muro pugnaret; duabus simul partibus, prima recepta, urbem est adgressus. Quæ res tantum pavoris

b dimisit Gron. Crev.

6 Pœnus quum
forte] Quum
forte Asdrubal castra in Bætica habe-
ret ad continendos in fide sociorum
-animos.

7 Propositum bello] Propositum in-
star scopi, quem non desinat petere
Scipio.

8 In civitates dimisit] Melius aliquot scripti, et in primis Put. divisit.

9* Oringin] Hæc urbs videtur eadem esse quæ 1. XXIV. c. 42. dicta est Aurinx, imo idem nomen diversimode scriptum, Non procul abfuisse eam a Munda, patet ex loco Livii

12

[blocks in formation]

injecit fessis jam cum primis pugnando, ut et oppidani U. C. 545. monia repentina fuga desererent: et Punicum præsidium A. C. 207. metu, ne prodita urbs esset, relictis stationibus in unum se colligeret. Timor inde oppidanos incessit, ne, si hostis urbem intrasset, sine discrimine, Poenus an Hispanus esset, obvii passim cæderentur. itaque, patefacta repente porta, frequentes ex oppido sese ejecerunt, scuta præ se tenentes, ne tela procul conjicerentur; dextras nudas ostentantes, ut gladios abjecisse adpareret. id utrum parum ex intervallo sit conspectum, an dolus aliquis suspectus fuerit, incomper

tum est.

capta.

Inpetus hostilis in transfugas factus: "nec se- Oringis a cus, quam adversa acies, cæsi. Eademque porta signa in- L. Scipione festa in urbem inlata: et aliis partibus securibus dolabrisque cædebantur et refringebantur portæ, et, ut quisque intraverat eques, ad forum occupandum (ita enim præceptumerat) citato equo pergebat. Additum erat et triariorum equiti præsidium. legionarii ceteras partes pervadunt: direptione et cæde obviorum, nisi qui armis se tuebantur, abstinuerunt. Karthaginienses omnes in custodiam dati sunt: oppidanorum quoque trecenti ferme, qui clauserant portas. ceteris traditum oppidum, suæ redditæ res. Cecidere in urbis ejus obpugnatione hostium duo millia ferme; Romanorum haud amplius d nonaginta.

fratrem.

IV. Læta et ipsis, qui rem gessere, urbis ejus expugnatio fuit, et imperatori ceteroque exercitui; et speciosum adventum suum, ingentem turbam captivorum præ se agentes, fecerunt. Scipio, conlaudato fratre, quum, quanto poterat L. Scipio verborum honore, Karthagini ab se captæ captam ab eo redit ad Oringin æquasset, quia et hiems instabat, ut nec tentare Gades, nec disjectum passim per provinciam exercitum Hasdrubalis consectari posset, in citeriorem Hispaniam omnes suas copias reduxit: dimissisque in hiberna legionibus, L. Scipione fratre Romam misso, et Hannone hostium imperatore, ceterisque nobilibus captivis, ipse Tarraconem concessit. Eodem anno classis Romana, cum M. Valerio Classis Lævino proconsule ex Sicilia in Africam transmissa, in Uti- Rom. popucensi Karthaginiensique agro late populationes fecit. extremis finibus Karthaginiensium circa ipsa moenia Uticæ prædæ actæ sunt. Repetentibus Siciliam classis Punica (septuaginta erant longæ naves) obcurrit. decem et septem d plus Gron. Crev,

13 Itaque patefacta] Put. et Victor. codices atque, id est, subito, confestim. Vid. not. 23. ad 1. XXVII.

c. 21.

14 Nec secus quam adversa acies, casi] Omnes scripti casa. Videndum an sic maluerit Livius, ut proximum

nomen acies attraxerit sequentem vo-
cem. Majores hujus generis anoma-
liæ nobis identidem occurrerunt, ut
1. XXIII. c. 3. Quod sæpe optastis,
ut supplicii sumendi vobis ex improbo
ac detestabili senatu potestas esset, eam
nunc.... habetis.

latur Afri

cam.

U. C. 545. naves ex iis captæ sunt, quatuor in alto mers. cetera fusa A, C. 207. ac fugata classis. Terra marique victor Romanus cum magna omnis generis præda Lilybæum repetit. Toto inde mari pulsis hostium navibus, magni commeatus frumenti Romam subvecti.

V. Principio æstatis ejus, qua hæc sunt gesta, P. Sulpicius proconsul et Attalus rex quum Æginæ (sicut ante dictum est) hibernassent, Lemnum inde, classe juncta, Romanæ quinque et viginti quinqueremes, regiæ quinque et triginta, transmiserunt. Et Philippus, ut, seu terra seu mari obviam eundum hosti foret, paratus ad omnes conatus esset, ipse Demetriadem ad mare descendit: Larissam diem ad conveniendum exercitui edixit. Undique ab sociis legationes Demetriadem ad famam regis convenerunt. Sustulerant enim animos Ætoli, quum ab Romana societate, tum post Attali adventum, finitimosque depopulabantur. nec Acarnanes solum Boeotique, et qui Euboeam incolunt, in magno metu erant: sed Achæi quoque, quos super Ætolicum bellum Machanidas etiam Lacedæmonius tyrannus, haud procul Argivorum fine positis castris, terrebat. hi omnes suis quisque urbibus, quæ pericula terra marique portendebantur, memorantes, auxilia regem orabant. Ne ex regno quidem ipsius tranquillæ nunciabantur res. et Scerdilædum Pleuratumque motos esse, et Thracum maxime Mædos, si quod longinquum bellum regem occupasset, proxima Macedoniæ incursuros. Boeoti quidem et interiores Græciæ populi, Thermopylarum saltum, ubi angustæ fauces. coartant iter, fossa valloque intercludi ab Ætolis, nunciaPhilippus bant, ne transitum ad sociorum urbes tuendas Philippo dasocios hor- rent. Vel segnem ducem tot excitare tumultus circumfusi poterant. Legationes dimittit, pollicitus, prout tempus ac res se daret, omnibus laturum se auxilium. in præsentia, quæ maxime urguebat res, 15 Peparethum præsidium urbi mittit; unde adlatum erat, Attalum, ab Lemno classe transmissa, omnem circa urbem agrum depopulatum. Polyphantam cum modica manu in Boeotiam, Menippum item quemdam ex regiis ducibus cum mille peltastis (pelta ‚ portenderentur Gron. Crev.

tatur ac

tuetur.

15 Peparethum præsidium urbi mittit] Mittit in insulam Peparethum præsidium urbi, quæ cognominis erat ipsi insulæ. Ceterum locus hic corruptissimus erat. Emendavere Sigon. et Gron, ex Polybio, 1. X. c. 39.

Ce

16 Pelta cetræ haud dissimilis est]
Clypeoli fuere leves, brevesque.
tra e corio fere fuit, quod interdum
nervis intertexebatur; at nihil habe-

bat ligni, neque ferri. Idem et de pelta suspicari licet. Quod ad formam spectat, plura de pelta habent scriptores, neque tamen quidquam satis certum, quia nempe pro diversis gentibus ejus forma variavit. Pelta dicitur lunata apud Virgilium. Alii eam rotundam, ali vero quadrangulam fuisse volunt. Cetra magis usi Hispani, et Afri: pelta, Græci, Macedones,

« IndietroContinua »