Immagini della pagina
PDF
ePub

U. C. 547. lum ea tempestate gerebant cum Epanteriis montanis. Igitur A. C. 205. Pœnus, Savone oppido Alpino præda deposita, et decem longis navibus in statione ad præsidium relictis, ceteris Karthaginem missis ad tuendam maritimam oram, quia fama erat Scipionem trajecturum esse, ipse, societate cum Ingaunis, quorum gratiam malebat, composita, montanos instituit obpugnare. Et crescebat exercitus in dies, ad famam nominis ejus Gallis undique confluentibus. "Ea literis cognita Sp. Lucretii, ne frustra, Hasdrubale cum exercitu deleto biennio ante, forent lætati, si par aliud inde bellum, duce tantum mutato, oriretur, curam ingentem accenderunt Patribus. Itaque et M. Livium proconsulem ex Etruria volonum exercitum admovere Ariminum jusserunt, et Cn. Servilio prætori negotium datum, ut, si e republica censeret esse, urbanas legiones, cui imperio videretur dato, ex urbe duci juberet. M. Valerius Lævinus Arretium eas legiones duxit. Eisdem diebus naves onerarias Pœnorum ad octoginta circa Sardiniam ab Cn. Octavio, qui provinciæ præerat, captas, Coelius frumento misso ad Hannibalem commeatuque onustas, Valerius prædam Etruscam Ligurumque montanorum captivos Karthaginem perportantes, tradit. in Bruttiis nihil ferme anno eo memorabile 62 gestum. Pestilentia incesserat pari clade in Romanos Pœnosque: nisi quod Punicum exercitum super morbum etiam fames adfecit. Propter Junonis Lacinia templum æstatem Hannibal egit; ibique aram condidit dedicavitque, cum ingenti rerum ab se gestarum titulo, Punicis Græcisque literis insculpto.

60

61

[blocks in formation]

EPITOME LIBRI XXIX.

1

Ex Sicilia C. Lælius in Africam a Scipione missus ingentem prædam reportavit, et mandata Masinissa Scipioni exposuit, conquerentis, quod nondum exercitum in Africam trajecisset. Bellum in Hispania finitum, victore Romano, quod Indibilis excitaverat; ipse in acie occisus, Mandonius exposcentibus Romanis a suis deditus est. Magoni, qui in Gallia et Liguribus erat, ex Africa et militum ampla manus missa, et pecuniæ, quibus auxilia conduceret: præceptumque, ut se Hannibali jungeret. Scipio a Syracusis in Bruttios trajecit, et Locros, pulso Punico præsidio, fugatoque Hannibale, recepit. Pax cum Philippo facta est. Idea mater deportata est Romam a Pessinunte oppido Phrygia, carmine in libris Sibyllinis invento, pelli Italia alienigenam hostem posse, si mater Idæa deportata Romam esset. tradita autem est Romanis per Attalum regem Asiæ. Lapis erat, quem matrem Deum incolæ dicebant. Excepit P. Scipio Nasica Cn. filius, ejus, qui in Hispania perierat, vir optimus a senatu judicatus, senatu judicatus, adolescens nondum quæstorius, quoniam ita responsum jubebat: ut numen id ab optimo viro reciperetur consecrareturque. Locrenses legatos Romam miserunt, qui de inpotentia Q. Pleminii legati quererentur, quod pecuniam Proserpina abstulerat, et liberos eorum ac conjuges stupraverat. Pleminius, in catenis Romam_perductus, in carcere mortuus est. Quum falsus rumor de P. Scipione proconsule, qui in Sicilia erat, in urbem perlatus esset, tamquam is luxuriaretur; missis ob hoc legatis a senatu, qui explorarent, an ea vera essent, purgatus infamia Scipio in Africam trajecit, senatus permissu. Syphax, accepta in matrimonium filia Hasdrubalis Gisgonis, amicitiæ, quam cum Scipione ipse junxerat, renunciavit. Masinissa, rex Massyliorum, dum pro Karthaginiensibus in Hispania militat, amisso patre Gala, de regno exciderat. quo per bellum sæpe repetito, aliquot præliis a Syphace rege Numidarum

1 Scipioni exposuit] Sic vetustius cusi. Gronovianæ editiones exponit. Sed illud alterum accuratius respondet r reportavit, quod præcedit.

2 In Gallia et Liguribus] Olim in Galliam et Liguriam ierat. Repræsentamus eam lectionem, quam se in

Gronovianæ editiones habent et in Liguribus. Sed hic iterare voculam in parum utile videtur. Campanus habet in Beulia in Liguribus. Unde fortasse legendum in Albingaunis Liguribus. Infra c. 5. hujus libri, inter Albingaunos Ligures Genuamque Mago

victus, in totum privatus est: et cum ducentis equitibus exsul Scipioni se junxit: et cum eo primo statim bello Hannonem Hamilcaris filium cum ampla manu interemit. Scipio, adventu Hasdrubalis et Syphacis, qui prope cum centum millibus armatorum venerant, ab obsidione Utica depulsus, hiberna communivit. Sempronius consul in agro Crotoniensi prospere adversus Hannibalem pugnavit. Lustrum a censoribus conditum est. censa sunt civium capita ducenta quatuordecim millia. Inter censores, M. Livium et Claudium Neronem, notabilis discordia fuit. nam et Claudius Livio collega equum ademit, quod a populo damnatus 3 actusque in exsilium fuerat; et Livius Claudio, quod falsum in se testimonium dixisset, et quod non bona fide secum in gratiam redisset. Idem omnes tribus, extra unam, ærarias reliquit, quod et innocentem se damnassent, et postea consulem censoremque fecissent.

3* Actusque in exsilium] Hoc de suo addidit auctor epitomes, dissentiente

3

Livio, quem vid. supra XXVII. 34. et hoc ipso libro, c. 37.

T. LIVII PATAVINI

LIBER XXIX.

Siculis Ro

mani equi

SCIPIO, postquam in Siciliam venit, voluntarios milites U. C. 547. ordinavit centuriavitque: ex iis trecentos juvenes, florentes A. C. 205. ætate et virium robore, inermes circa se habebat, ignorantes, quem ad usum, neque centuriati, neque armati, servarentur. Tum ex totius Siciliæ juniorum numero principes genere et Trecentis fortuna trecentos equites, qui secum in Africam trajicerent, equitibus legit: diemque iis, qua equis armisque instructi atque ornati adessent, edixit. Gravis ea militia, procul domo, terra tes substimarique multos labores, magna pericula adlatura videbatur; tuti. neque ipsos modo, sed parentes cognatosque eorum ea cura angebat. Ubi dies, quae dicta erat, advenit, arma equosque ostenderunt. tum Scipio, renunciari sibi, dixit, quosdam equites Siculorum, tamquam gravem et duram, horrere eam militiam. Si qui ita animati essent,'malle eos sibi jam tum fateri, quam postmodo querentes, segnes atque inutiles milites reipublicæ esse. Expromerent, quid sentirent: cum bona venia se auditurum. Ubi ex his unus ausus est dicere, se prorsus, si sibi, utrum velit, liberum esset, nolle militare; tum Scipio ei, Quoniam igitur, adolescens, quid sentires, non dissimulasti, vicarium tibi expediam, cui tu arma equumque et cetera instrumenta militiæ tradas, et tecum hinc extemplo domum ducas, exerceas, docendum cures equo armisque. Læto conditionem accipienti unum ex trecentis, quos inermes habebat, tradit. Ubi hoc modo exauctoratum equitem cum gratia imperatoris ceteri viderunt, se quisque excusare, et vicarium accipere. Ita trecentis Siculis Romani equites substituti, sine publica inpensa. Docendorum atque exercendorum curam Siculi habuerunt: quia edictum imperatoris erat, ipsum militaturum, qui ita non fecisset. Egregiam hanc alam equitum evasisse ferunt, multisque præliis rempublicam adjuvisse. Legiones inde quum inspiceret, plurimorum sti- Plurimopendiorum ex iis milites delegit; maxime qui sub duce Mar- rum stipencello militaverant: quos quum optima disciplina institutos lites legit

1 Malle eos sibi jam tum fateri] Pro sibi Put. et regius codices habent si: atii scripti, se. Nihil est cur vulgatam lectionem spernamus.

2

3

Put. et Victor. codices habent et. Li-
benter totum illud, sive et, sive ei, re-
secari pateremur.

3* Cum gratia imperatoris] Ita ut 2 Tum Scipio ci] Pro ultima vocula nihilominus imperatori gratus esset.

diorum mi

Scipio.

5

U. C. 547. credebat, tum etiam ab longa Syracusarum obsidione periA. C. 205. tissimos esse urbium obpugnandarum. nihil enim parvum, sed Karthaginis jam excidia agitabat animo. Inde exercitum per oppida dispertit: frumentum Siculorum civitatibus imperat; ex Italia advecto parcit: veteres naves reficit, et cum iis C. Lælium in Africam prædatum mittit; novas Panormi subducit, quia ex viridi materia raptim factæ erant, ut in sicco hibernarent. Præparatis omnibus ad bellum, Syracusas, nondum ex magnis belli motibus satis tranquillas, Res Sicilia venit. Græci res a quibusdam Italici generis, eadem vi, componit. qua per bellum ceperant, retinentibus, concessas sibi ab senatu, repetebant. Omnium primum ratus tueri publicam fidem, partim edicto, partim judiciis etiam 'in pertinaces ad obtinendam injuriam redditis, suas res Syracusanis restituit. Non ipsis tantum ea res, sed omnibus Siciliæ populis, grata Bellum in fuit; eoque enisius ad bellum adjuverunt. Eadem æstate in Hispania. Hispania coortum ingens bellum, conciente Ilergete Indibili, nulla alia de caussa, quam per admirationem Scipionis contemtu imperatorum aliorum orto. Eum superesse unum ducem Romanis, ceteris ab Hannibale interfectis, rebatur. eo nec in Hispania cæsis Scipionibus alium, quem mitterent, habuisse: et, postquam in Italia gravius bellum urgueret, adversus Hannibalem eum arcessitum. præterquam quod nomina tantum ducum in Hispania Romani haberent, exercitum quoque inde veterem deductum. Trepida omnia, ut inconditam turbam tironum, esse. numquam talem occasionem liberandæ Hispanic fore. Servitum ad eam diem aut Karthaginiensibus, aut Romanis: nec in vicem his aut illis, sed interdum utrisque simul. Pulsos ab Romanis Karthaginienses; ab Hispanis, si consentirent, pelli Romanos posse. ut ab omni externo imperio soluta in perpetuum Hispania in patrios rediret mores ritusque. Hæc aliaque dicendo non populares modo, sed Ausetanos quoque, vicinam gentem, concitat, et alios finitimos sibi atque illis populos. itaque intra paucos dies triginta millia peditum, quatuor ferme equitum in Sedetanum agrum, quo edictum erat, convenerunt.

6

II. Romani quoque imperatores, L. Lentulus et L. Manlius Acidinus, ne glisceret 7 prima neglegendo bellum, junctis et ipsi exercitibus, per agrum Ausetanum, hostico,

4 In pertinaces ad obtinendam injuriam] In eos qui pertinaciter retinebant ea quæ injuste invaserant.

5 Ad bellum] Addidimus præpositionem, quam omnes MSS. tenent.

6* Posteaquam in Italia gravius bellum urgeret] Hæc ad mentem sensumque Indibilis accommodata sunt, non ad rei veritatem.

7 Prima negligendo] Omnes scripti, primo negligendo. Neque id nos offendit: uegligendo eo quod primum esset, negligendis initiis. Rhenanus reposuit prima. Utrum ea mutatio necessaria fuerit, judicet lector.

8* Hostico tanquam pacato] Per hosticum solum, tanquam si amicum foret.

« IndietroContinua »