Immagini della pagina
PDF
ePub

T. LIVII PATAVINI

LIBER XXX.

cinii.

1

U. C. 549. CN. Servilius Cæpio et C. Servilius Geminus consules, A. C. 203. (sextus decimus is annus belli Punici erat) quum de repubProvincia. lica belloque et provinciis ad senatum retulissent, censuerunt Patres, ut consules inter se compararent, sortirenturve, uter Bruttios adversus Hannibalem, uter Etruriam ac Ligures provinciam haberet. cui Bruttii evenissent, exercitum 1a P. Sempronio acciperet. P. Sempronius (ei quoque enim Laus P. Li-proconsuli imperium in annum prorogabatur) P. Licinio subcederet is Romam reverteretur, bello quoque bonus habitus 2 ad cetera, quibus nemo ea tempestate instructior civis habebatur, congestis omnibus humanis a natura fortunaque bonis. Nobilis idem ac dives erat: forma viribusque corporis excellebat. Facundissimus habebatur, seu caussa oranda, 'seu in senatu ad popůlum suadendi ac dissuadendi locus esset: juris pontificii peritissimus. Super hæc, 'bellicæ quoque laudis consulatus compotem fecerat. Quod in Bruttiis provincia, idem in Etruria ac Liguribus decretum. M. Cornelius novo consuli tradere exercitum jussus: ipse, prorogato imperio, Galliam provinciam obtinere cum legionibus iis, quas prætor L. Scribonius priore anno habuisset. Sortiti deinde provincias: Cæpioni Bruttii, Servilio Gemino Etruria evenit. Tum prætorum provinciæ in sortem conjectæ.

[blocks in formation]

Jurisdictionem urbanam Pætus Ælius, Sardiniam P.d Len- U. C. 549. tulus, Siciliam P. Villius, Ariminum cum duabus legionibus A. C. 203. (sub Lucretio Spurio eæ fuerant) Quinctilius Varus est sortitus. Et Lucretio prorogatum imperium, ut Genuam oppidum a Magone Pono dirutum exædificaret. P. Scipioni, non temporis, sed rei gerendæ fine, donec debellatum in Africa foret, prorogatum imperium est: decretumque, ut supplicatio fieret, quod is in Africam provinciam trajecisset, ut ea res salutaris populo Romano ipsique duci atque exercitui esset.

II. In Siciliam tria millia militum sunt scripta. et, quia, quod roboris ea provincia habuerat, in Africam transvectum fuerat, ne qua classis ex Africa trajiceret, quadraginta navibus custodiri placuerat Siciliæ maritimam oram. Trede

6

cim novas naves Villius secum in Siciliam duxit: ceteræ in Sicilia veteres refectæ. Huic classi M. Pomponius, prioris anni prætor, prorogato imperio præpositus, novos milites ex Italia advectos in naves inposuit. Parem navium numerum 7 Cn. Octavio, prætori item prioris anni, cum pari jure imperii ad tuendam Sardiniæ oram Patres decreverunt. Lentulus prætor duo millia militum dare in naves jussus. Et Italiæ ora, quia incertum erat, quo missuri classem Karthaginienses forent, (videbantur autem, quidquid nudatum præsidiis esset, petituri) M. Marcio, prætori prioris anni, cum totidem navibus tuenda data est. tria millia militum in eam classem ex decreto Patrum consules scripserunt, et duas legiones urbanas ad incerta belli. Hispaniæ cum exercitibus imperioque veteribus imperatoribus, L. Lentulo et L. Manlio Acidino, decreta. Viginti omnino legionibus, et centum Legiones sexaginta navibus longis res Romana eo anno gesta. Præto- 20. naves res in provincias ire jussi. Consulibus imperatum, priusquam ab urbe proficiscerentur, ludos magnos facerent, quos T. Manlius Torquatus dictator in quintum annum vovisset, si

8

d Cn. Gron. Crev,

6 Ne qua classis] Put. liber, et qui ante qua classis: ceteri eodem alludunt. Videtur tota sic formanda periodus: In Siciliam tria millia militum sunt scripta, et quia, quod roboris ea provincia habuerat, in Africam transvectum fuerat; et quia, ne qua classis ex Africa trajiceret, quadraginta navibus custodiri placuerat Siciliæ maritimam oram. Duplex ergo ratio affertur, cur scripta fuerint hæc tria militum millia in Siciliam: una, quod insula non satis firmo tenebatur præsidio; altera, ut hi novi milites imponerentur in naves quibus custodiri placebat ma

ritimam oram: idque revera factum
paulo post memoratur.

7 Cn. Octavio prætori item prioris
anni] Cn. Octavius prætor biennio ante
fuerat. Anno priore, prorogato impe-
rio, jussus erat Sardiniæ oram cum qua-
draginta navibus tueri. Vid. 1. XXVIII.
c. 38. et 1. XXIX. c. 13. Ceterum,
sive memoria lapsus Livius, sive abusus
nomine prætoris, Cn. Octavium præ-
torem appellet, non raro occurrunt
apud eum hujusmodi exempla. Vid.
not. 2. ad 1. XXVI. c. 1.

8 Ludos magnos, quos T. Manlius] Vid. supra 1. XXVII. c. 33.

160.

U. C. 549. eodem statu respublica staret. Et novas religiones excitaA. C. 203. bant in animis hominum prodigia, ex pluribus locis nunciaProdigia. ta. Aurum in Capitolio corvi non lacerasse tantum rostris crediti, sed etiam edisse. Mures Antii coronam auream adrosere. Circa Capuam omnem agrum locustarum vis ingens, ita ut, unde advenissent, parum constaret, complevit. Equuleus Reate cum quinque pedibus natus. Anagniæ sparsi primum ignes in cœlo, dein fax ingens arsit. Frusinone arcus solem tenui linea amplexus est; circulum deinde ipsum major solis orbis extrinsecus inclusit. Arpini terra campestri agro in ingentem sinum consedit. Consulum alteri, primam hostiam inmolanti, 9 caput jocinoris defuit. Ea prodigia majoribus hostiis procurata. editi a collegio pontificum Dii, quibus sacrificaretur.

III. lis transactis, consules prætoresque in provincias profecti. omnibus tamen, velut eam sortitis, Africæ cura erat; seu quia ibi summam rerum bellique verti cernebant; seu ut Scipioni gratificarentur, in quem tum omnis versa civitas erat. Itaque non ex Sardinia tantum, (sicut ante dictum est) sed ex Sicilia quoque et Hispania vestimenta, frumentumque, et arma etiam ex Sicilia, et omne genus Res gesta commeatus eo portabantur. Nec Scipio ullo tempore hiein Africa. mis belli opera remiserat, quæ multa simul undique eum circumstabant. Uticam obsidebat. castra in conspectu Hasdrubalis erant. Karthaginienses deduxerant naves. classem paratam instructamque ad commeatus intercipiendos habebant. Inter hæc ne Syphacis quidem reconciliandi curam ex animo miserat; si forte jam satias amoris in uxore ex multa copia cepisset. Ab Syphace magis pacis cum Karthaginiensibus conditiones, ut Romani Africa, Poeni Italia excederent, quam, si bellaretur, spes ulla desciturum adferebatur. Hæc per nuncios magis equidem acta crediderim, (et ita pars major auctores sunt) quam ipsum Syphacem, ut Antias Valerius prodit, in castra Romana ad conloquium venisse. Primo eas conditiones imperator Romanus vix auribus admisit. postea, ut caussa probabilis suis commeandi foret in castra hostium, mollius eadem illa abnuere, ac spem facere, sæpius ultro citroque agitantibus rem conCastra Has-venturam. Hibernacula Karthaginiensium, congesta temere drubalis et ex agris materia exædificata, lignea ferme tota erant. "NuSyphacis.

e

e eum Gron. Crev.

9 Caput jecinoris] Tres e nostris, ut et Gronoviani permulti, jocineris. Vid. not. 63. ad 1. VIII. c. 9.

10 Numidæ præcipue] Paulo intricatior hic est verborum ordo, quæ sic digerere videmur posse. Numidæ præcipue passim nullo ordine hiberna

culis arundine textis, pars maxima, (plerique eorum) storea quoque tectis, habitabant; quidam extra fossam etiam vallumque, ut in locis sine imperio occupatis. Storea efficitur e palea, vel ulva texta.

midæ præcipue arundine textis, storeaque pars maxima U. C. 549. tectis, passim nullo ordine, quidam, ut sine imperio oc- A. C. 203. cupatis locis, extra fossam etiam vallumque habitabant. Hæc relata Scipioni spem fecerant castra hostium per occasionem incendendi.

IV. Cum legatis, quos mitteret ad Syphacem, calonum loco "primos ordines spectatæ virtutis atque prudentiæ servili habitu mittebat; qui, dum in conloquio legati essent, vagi per castra, alius alia, aditus exitusque omnes, situm formamque et universorum castrorum, et partium, qua Pœni, qua Numidæ haberent, quantum intervalli inter Hasdrubalis ac regia castra esset, specularentur: moremque simul noscerent stationum vigiliarumque: nocte, an interdiu opportuniores insidianti essent. Et inter crebra conloquia alii atque alii de industria, quo pluribus omnia nota essent, mittebantur. Quum sæpius agitata res certiorem spem pacis in dies et Syphaci et Karthaginiensibus per eum faceret; legati Romani vetitos se reverti ad imperatorem aiunt, nisi certum responsum detur. 12 Proinde, seu ipsi staret jam sententia, seu consulendus Hasdrubal et Karthaginienses essent, consuleret. Tempus esse, aut pacem componi, aut bellum naviter geri. Dum consulitur Hasdrubal ab Syphace, ab Hasdrubale Karthaginienses; et speculatores omnia visẹndi, et Scipio ad comparanda ea, quæ in rem erant, tempus habuit. et ex mentione ac spe pacis neglegentia, ut fit, apud Pœnos Numidamque orta cavendi, ne quid hostile interim paterentur. Tandem relatum responsum, quibusdam (quia nimis cupere Romanus pacem videbatur) iniquis per occasionem adjectis; quæ peropportune cupienti tollere inducias Scipioni caussam præbuere. ac nuncio regis, quum relaturum se ad consilium dixisset, postero die respondit, Se uno frustra tendente, nulli alii pacem placuisse. Renunciaret igitur, nullam aliam spem pacis, quam relictis Karthaginiensibus, Syphaci cum Romanis esse. Ita tollit inducias, ut libera fide incepta exsequeretur: deductisque navibus (et jam veris principium erat) machinas tormentaque, velut a mari adgressurus Uticam, inponit. Et duo millia militum ad capiendum, quem antea tenuerat, tumulum super Uticam mittit: simul ut ab eo, quod parabat, in alterius rei curam converteret hostium animos: simul ne qua, quum ipse ad Syphacem Hasdrubalemque profectus esset, eruptio ex urbe et inpetus in castra sua, relicta cum levi præsidio,

fieret.

11 Primos ordines] Primorum ordinum centuriones. Vid. not. 38. ad 1. X. c. 35.

12 Proinde, seu ipsi staret jam sen

tentia] Supple, daret statim respon-
sum, vel aliud quid simile. Verbum
enim consuleret hic locum non habet.
Vid. not. 84. ad 1. III. c. 67.

U. C. 549.

A. C. 203.
Incensa a
Scipione.

V. His præparatis, advocatoque consilio, edicere exploratoribus jussis, quæ comperta adferrent, Masinissaque, cui omnia hostium nota erant; postremo ipse, quid pararet in proximam noctem, proponit. Tribunis edicit, ut, ubi,

15

prætorio dimisso, signa concinuissent, extemplo educerent castris legiones. Ita, ut imperaverat, signa sub occasum solis efferri sunt cœpta. ad primam ferme vigiliam agmen explicaverunt: media nocte (septem enim millia itineris erant) modico gradu ad castra hostium perventum. Ibi Scipio partem copiarum Lælio, Masinissamque ac Numidas, adtribuit: et castra Syphacis invadere, ignesque conjicere jubet. "Singulos deinde separatim, Lælium ac Masinissam, seductos obtestatur, ut, quantum nox providentiæ adimat, tantum diligentia expleant curaque. Se Hasdrubalem Punicaque castra adgressurum. Ceterum non ante cœpturum, quam ignem in regiis castris conspexisset. Neque ea res morata diu est. nam, ut proximis casis injectus ignis hæsit, extemplo proxima quæque, et deinceps continua amplexus, totis se passim dissipavit castris. Et trepidatio quidem, "quanta necesse erat, in nocturno effuso tam late incendio orta est: ceterum, fortuitum, non hostilem ac bellicum, ignem rati esse, sine armis ad restinguendum incendium effusi, in armatos incidere hostes, maxime Numidas, ab Masinissa notitia regiorum castrorum ad exitus itinerum idoneis locis dispositos. Multos in ipsis cubilibus semisomnos hausit flamma: multi in præcipiti fuga, ruentes super alios alii, in angustiis portarum obtriti sunt.

16

VI. Relucentem flammam primo vigiles Karthaginiensium, deinde excitati alii nocturno tumultu quum conspexissent, ab eodem errore credere et ipsi sua sponte incendium ortum. et clamor inter cædem et vulnera sublatus, 1an ex trepidatione nocturna esset, confusus, sensum veri adimebat. Igitur pro se quisque inermes, ut quibus nihil hostile

[blocks in formation]
« IndietroContinua »