Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

suspectum esset, omnibus portis, qua cuique proximum U. C. 549. erat, ea modo, quæ restinguendo igni forent, portantes, in A. C. 203. agmen Romanum ruebant. Quibus cæsis omnibus, præterquam hostili odio, etiam ne quis nuncius effugeret, extemplo Scipio neglectas, ut in tali tumultu, portas invadit: ignibusque in proxima tecta conjectis, effusa flamma primo veluti sparsa pluribus locis reluxit, dein per continua serpens, uno repente omnia incendio hausit. Ambusti homines jumentaque foeda primum fuga, dein strage, obruerant itinera portarum. Quos non obpresserat ignis, ferro absumti: binaque castra clade una deleta. Duces tamen ambo, et ex tot millibus armatorum duo millia peditum et quingenti equites semiermes, magna pars saucii, adflatique incendio, effugerunt. Cæsa aut hausta flammis quadraginta millia hominum sunt, capta supra quinque millia: multi Karthaginiensium nobiles, undecim senatores, signa militaria centum septuaginta quatuor, equi Numidici supra duo millia septingenti, elephanti sex capti; octo flamma ferroque absumti, magnaque vis armorum capta. Ea omnia imperator Vulcano sacrata incendit.

20

VII. Hasdrubal ex fuga, cum paucis, " Afrorum urbem proximam petierat: eoque omnes, qui supererant, vestigia ducis sequentes, se contulerant. metu deinde, ne dederetur Scipioni, urbe excessit. Mox eodem patentibus portis Romani accepti: nec quidquam hostile, quia voluntate concesserant in ditionem, factum. Duæ subinde urbes captæ direptæque. ea præda, et quæ castris ex incensis et igne rapta erat, militi concessa est. Syphax octo millium ferme inde spatio loco communito consedit. Hasdrubal Karthaginem contendit, ne quid per metum ex recenti clade mollius consuleretur. quo tantus primo terror est adlatus, ut, omissa Utica, Karthaginem crederent extemplo Scipionem obsessurum. Senatum itaque suffetes (quod velut consulare imperium apud eos erat) vocaverunt. 21 Ibi e tribus f (una de pace legatos ad Scipionem decernebat: altera Hannibalem ad tuendam ab exitiabili bello patriam revocabat: 22 tertia Romanæ in adversis rebus constantiæ erat; repaf Ibi tribus dictis sententiis Gron. Crev.

19 Veluti sparsa] Quidam MSS. sparso, ut referatur ad sequens nomen incendio. Sic opponentur inter se rà sparso pluribus locis et uno incendio. Quod si cui placuerit, utatur eo per nos licet.

20* Afrorum urbem] Hæc sibi invicem junge. Urbs illa non erat Punice originis: Afri eam tenebaut.

21 Ibi tribus dictis sententiis] Duas

postremas voces ignorant nostri codi-
ces, ut et quamplurimi e Gronovianis.
Non possumus tamen a nobis impetrare
ut eas resecemus, ne abrupta et obscura
fiat oratio.

constantiæ

22 Tertia Romanæ
erat; reparandum exercitum ..cense-
bat] Fieri vix potest, ut verbum cen-
sebat, quod plane ultra perfectum tra-
hitur, a Livio profectum sit, scita

lum repa

rant.

U. C. 549. randum exercitum, Syphacemque hortandum, ne bello abA. C. 203. sisteret, censebat) hæc sententia, quia Hasdrubal præsens Karthagini- Barcinæque omnes factionis bellum malebant, vicit. Inde enses bel- delectus in urbe agrisque haberi cœptus, et ad Syphacem legati missi, summa ope et ipsum reparantem bellum: quum uxor non jam, ut ante, blanditiis, satis potentibus ad`animum amantis, sed precibus et misericordia valuisset, plena lacrimarum obtestans, ne patrem suum patriamque proderet, iisdemque flammis Karthaginem, quibus castra conflagrassent, absumi sineret. Spem quoque opportune oblatam adferebant legati: quatuor millia Celtiberorum circa urbem nomine Abbam, ab conquisitoribus suis conducta in Hispania, egregiæ juventutis, sibi obcurrisse: et Hasdrubalem prope diem adfore cum manu haudquaquam contemnenda. Igitur non benigne modo legatis respondit, sed ostendit etiam multitudinem agrestium Numidarum, quibus per eosdem dies arma equosque dedisset, et omnem juventutem adfirmat exciturum ex regno. Scire incendio, non prælio, cladem acceptam. eum bello inferiorem esse, qui armis vincatur. Copias cum Hæc legatis responsa. Et post dies paucos rursus Hasdrubal et Syphax copias junxerunt. is omnis exercitus fuit 23 triginta ferme millium armatorum.

Syphace jungunt.

VIII. Scipionem, velut jam debellato, quod ad Syphacem Karthaginiensesque adtineret, Utica obpugnandæ intentum, jamque machinas admoventem muris, avertit fama redintegrati belli: modicisque præsidiis ad speciem modo obsidionis terra marique relictis, ipse cum robore exercitus It ad hostes ire ad hostes pergit. Primo in tumulo, quatuor ferme milScipio. lia distante ab castris regiis, consedit: postero die cum equitatu in Magnos (ita vocant) campos, subjectos ei tumulo, degressus, subcedendo ad stationes hostium, lacessendoque levibus præliis, diem absumsit: et per insequens biduum tumultuosis hinc atque illinc excursionibus in vicem, nihil dictu satis dignum fecerunt. quarto die utrimque in aciem descensum est. Romanus "principes post hastatorum prima signa, in subsidiis triarios constituit: equitatum Italicum ab dextro cornu, ab lævo Numidas Masinissam

gorandum Gron. Crev.

brevitatis consectatore diligentissimo.
Ceterum, auctore Gronovio, includenda
parenthesi duximus tria illa membra
orationis, quibus explicantur tres sen-
tentiæ: ut sensus non finiatur nisi in
his verbis, hæc sententia, nempe tertia
et ultima, vicit.

23 Triginta millium armatorum]
Fortasse quis malit millia, quomodo
Andreas et Campanus, et complures
MSS.

24 Principes post hastatorum prima signa] Post signa Hastatorum, quæ prima erant, id est, ex quibus prima constabat acies. Ceterum hic ante Sigonium legebatur: post Principes Hastatorum prima signa. Correxit ille, ut postulabat et solennis mos Romanorum in instruenda acie, 2 Livio sæpius testatus, et Polybios in hujus ipsius prælii narratione.

25

tur.

que obposuit. Syphax Hasdrubalque, Numidicis adversus U. C. 549. Italicum equitatum, Karthaginiensibus contra Masinissam A. C. 203. locatis, Celtiberos in mediam aciem in adversa signa legionum accepere. ita instructi concurrunt. Primo inpetu si- Prœlium mul utraque cornua, et Numidæ et Karthaginienses pulsi. committinam neque Numidæ, maxima pars agrestes, Romanum equitatum, neque Karthaginienses, et ipse novus miles, Masinissam, recenti super cetera victoria terribilem, sustinuere. Nudata utrimque cornibus Celtiberûm acies stabat: quod Vincunt nec in fuga salus ulla ostendebatur locis ignotis, neque spes Romani. veniæ ab Scipione erat; quem, bene meritum de se et gente sua, mercenariis armis in Africam obpugnatum venissent. Igitur, circumfusis undique hostibus, alii super alios cadentes, obstinati moriebantur: omnibusque in eos versis, aliquantum ad fugam temporis Syphax et Hasdrubal præceperunt. Fatigatos cæde diutius, quam pugna, victores nox obpressit.

IX. Postero die Scipio Lælium Masinissamque, cum omni Romano et Numidico equitatu expeditisque militum, ad persequendos Syphacem atque Hasdrubalem mittit. ipse, cum robore exercitus, urbes circa, quæ omnesh Karthaginiensium ditionis erant, partim spe, partim metu, partim vi subegit, Karthagini quidem erat ingens terror, et circumfe- Terror Pœrentem arma Scipionem, omnibus finitimis raptim perdomitis, norum. ipsam Karthaginem repente adgressurum credebant. Itaque et muri reficiebantur, propugnaculisque armabantur: et pro se quisque, quæ diutina obsidioni tolerandæ sunt, ex agris 26 convehit. Rara mentio est pacis, frequentior legatorum ad Hannibalem arcessendum mittendorum. pars maxima classem, quæ ad commeatus excipiendos parata erat, mittere jubent ad obprimendam stationem navium ad Uticam, incaute agentem: forsitan etiam navalia castra, relicta cum levi præsidio, obpressuros. In hoc consilium maxime inclinant legatos tamen ad Hannibalem mittendos censent. quippe, "classi ut felicissime gerantur res, parte aliqua le

27

hurbes circa omnes, quæ Gron. Crev.

25 Celtiberos in mediam aciem] Hunc locum sollicitat Gronovius. Sed nihil videtur mutatione opus esse. Celtiberos accepere in mediam aciem in adversa, sive contra adversa signa legionum, oppositos signis legionum, quæ proinde adversa Celtiberis erant. Sic vulgo dicunt in adversum montem, in adversum flumen niti. Quod igitur plurimi scripti omittunt præpositionem in ante mediam aciem, dicamus id eo factum esse quod illa, facili errore,

i convehebat Gron.

absorpta fuerit a prima littera vocis se-
quentis.

26 Convehit] Vulgo convehebat :
quod languidius et segnius est. Ple-
rique scripti et vett. editi id habent
quod restituimus.

27* Ad commeatus excipiendos] Ad intercipiendos commeatus, qui ad Scipionem mittebantur.

28* Classi ut felicissime] Etiamsi felicissime gerantur res classe, id unum ex eo successu commodum percipi

Legati missi

U.C. 549. vari Utica obsidionem: Karthaginem ipsam qui tueatur, A. C. 203. neque imperatorem alium, quam Hannibalem, neque exerad revocan- citum alium, quam Hannibalis, superesse. Deductæ ergo dum Han- postero die naves, simul et legati in Italiam profecti, rap

nibalem.

Classem

invadunt

Carthag.

timque omnia, stimulante fortuna, agebantur: et, in quo quisque cessasset, prodi ab se salutem omnium rebatur. Scipio, gravem jam spoliis multarum urbium exercitum trahens, captivis aliaque præda in vetera castra ad Uticam missis, jam in Karthaginem intentus, occupat relictum fuga custodum Tuneta: abest ab Karthagine quindecim millia ferme passuum locus, quum operibus, tum suapte natura tutus, et qui et ab Karthagine conspici, et præbere ipse prospectum, quum ad urbem, tum ad circumfusum mare urbi, posset.

[ocr errors]

30

X. Inde, quum maxime vallum Romani jacerent, conspecta classis hostium est, Uticam Karthagine petens. Igitur, omisso opere, pronunciatum iter, signaque raptim ferri sunt cœpta: ne naves, in terram et obsidionem versæ, ac Romanam minime navali proelio aptæ, obprimerentur. Qui enim restitissent agili et nautico instrumento aptæ et armatæ classi naves, tormenta machinasque portantes, et aut in onerariarum usum versæ, aut ita adpulsæ1 ad muros, ut pro aggere ac pontibus præbere adscensus possent? Itaque Scipio, contra quam in navali certamine solet, rostratis, quæ præsidio aliis esse poterant, in postremam aciem receptis prope terram, onerariarum quadruplicem ordinem pro muro adversus hostem obposuit: easque ipsas, ne in tumultu pugnæ turbari ordines possent, malis antennisque de nave in navem trajectis, ac validis funibus velut uno inter se vinculo inligatis, comprendit: tabulasque superinstravit, ut pervium ordinem faceretm: et 32 sub ipsis pontibus intervalla fecit, qua procurrere speculatoriæ naves in hostem, ac tuto recipi possent. His raptim pro tempore instructis, mille ferme 1 pulsæ Eæd.

tueantur Gron. Crev. ordo esset. Eæd.

21

m ut pervius in totum navium

quod aliqua ex parte levaretur Uticæ ordinem faceret. Sed quid vetat revoobsidio.

29 Agili et nautico instrumento aptæ.. classi] Classi agili ad motum, et instructæ ornatæque instrumento nautico.

30* Quæ præsidio aliis esse poterant] Quæ, si de navali pugna ageretur, potuissent esse aliis præsidio; quarum is vulgo usus est, ut aliis præsidio sint.

31 Ut pervius in tótum navium ordo esset] Ab Rhenano hoc est, quum prius legeretur, ut pervium navium

cari eam scripturam, quæ et in Rhenani codice, et in aliquot MSS. baud spernendis reperitur, teste Gronovio, ut pervium in totum ordinem esset? Nempe ibi pervium idem esset, ac pervius usus, pervius transitus, quemadmodum apud Festum, in Vici; Ut in eo ædificio pervium sit, quo itinere habitutores ad suam quisque habitationem habeat accessum.

32 Sub ipsis pontibus] Sub tabulis illis, quæ e nave in navem transitum dabant.

36

34

delecti propugnatores onerariis inponuntur: telorum maxi- U. C. 549. me missilium, ut, quamvis longo certamine, subficerent, A. C. 208. vis ingens congeritur. Ita parati atque intenti hostium adventum obperiebantur. Karthaginienses, qui, si maturassent, omnia permixta turba trepidantium primo inpetu obpressissent, perculsi terrestribus cladibus, atque inde ne in mari quidem, ubi ipsi plus poterant, satis fidentes, die segni navigatione absumto, sub occasum solis in portum (33 Ruscinona Afri vocant) classe adpulere, postero die sub ortum solis instruxere ab alto naves, velut ad justum prælium navale, et tamquam exituris contra Romanis. Quum diu stetissent, postquam nihil moveri ab hostibus viderunt, tum demum onerarias adgrediuntur. 35 Erat res minime certamini navali similis, 3 proxime speciem muros obpugnantium navium. altitudine aliquantum onerariæ superabant ex rostratis Poeni vana pleraque (utpote supino jactu) tela in superiorem locum mittebant: gravior ac pondere ipso libratior superne ex onerariis ictus erat. Speculatoriæ naves ac levia ipsa navigia, quæ sub constratis pontium per intervalla excurrebant, 38 primo ipso tantum inpetu ac magnitudine rostratarum obruebantur; deinde et propugnatoribus quoque incommodæ erant, quod permixtæ cum hostium navibus inhibere sæpe tela cogebant; metu ne ambiguo ictu suis inciderent: postremo asseres ferreo unco præfixi ( harpagones vocant") ex Punicis navibus in[harpagonus vocat miles] Gron. Crev.

37

n

33 Ruscinona] Put. et Regius codices Rusucmona: alii Rusucinona. Inde Jac. Gronovius efficit Rusucurona, quod oppidum memoratum est Plinio, 1. V.

c. 2.

34 Classem appulere] Hanc lectionem, quæ omnium editorum est, tuentur quoque scripti omnes nostri. Sine causa eam mutaverat Gronovius ex uno codice, edideratque classe.

35 Erat res minime certamini navali similis] Gronovius, quia in scriptis suis, quibus quidem nostri adstipulantur, desideratur rò res, tentat refingere hunc locum: erat minime certamen navali simile. Nobis potior est vulgata lectio.

36 Proxime speciem] Proxime accedebat res ad speciem navium muros oppugnantium: ea certaminis species erat, quasi naves oppugnarent muros.

37 Levia ipsa navigia] Libenter resecaremus ipsa: quæ vox neque hic satis necessaria est, et nimis in vicino iteratur. Supra pondere ipso: infra ipso

38 Primo ipso tantum impetu] Si hic locus sanus est, sensus erit: Primo id tantum afferebant damni Romanis, quod obruerentur ipsæ vel solo impetu ac magnitudine Punicarum rostratarum; deinde etiam iis incommodæ erant, qui ex onerariis pugnabant adversus Ponos. Ceterum lectio hujus loci variat in scriptis, sive quos Gronovius, sive quos ipsi inspeximus. Alii præferunt ipsa et alto; alii, iique optimi, ipsæ tanto. Quid vetat admitti hanc meliorum codicum scripturam? Primo ipsæ tanto impetu, impetu illo, qui tantus et tam validus erat, ac magnitudine rostratarum obruebantur: deinde et propugnatoribus quoque incommodæ erant. rò ipsæ sat belle opponetur propugnatoribus, qui in navibus onerariis erant.

39 Harpagonas vocat miles, ex Punicis] Minime necessaria est hoc loco militis mentio. Deinde scripti omnes, vocant. Quidam prorsus omittunt rà miles ex; quidam loco utriusque vocis,

« IndietroContinua »