Immagini della pagina
PDF
ePub

malis sentimus, quantum ad privatas res pertinet : nec in eis U. C. 551. quidquam acrius, quam pecunia damnum, stimulat. Itaque, A. C. 201. quum spolia victa Karthagini detrahebantur, quum inermem jam ac nudam destitui inter tot armatas gentes Africæ cerneretis, nemo ingemuit, nunc, quia tribulum ex privato conferendum est, tamquam in publico funere comploratis. Quam vereor, ne propediem sentiatis, levissimo in malo vos hodie lacrimasse! Hæc Hannibal apud Karthaginienses. Scipio, concione advocata, Masinissam, ad regnum paternum Cirta op- Masinissa pido et ceteris urbibus agrisque, quæ ex regno Syphacis

in regno sya.

do. populi Romani potestatem venissent, adjectis donavit. Cn. natus. Octavium classem in Siciliam ductam Cn. Cornelio consuli tradere jussit. legatos Karthaginiensium Romam proficisci, ut, quæ ab se ex decem legatorum sententia acta essent, ea Patrum auctoritate populique jussu confirmarentur.

XLV. Pace terra marique parta, exercitu in naves inpo- Scipio Rosito, in Siciliam Lilybæum trajecit. inde magna parte mili- mam revertum in navibus missa, ipse per lætam pace non minus, phat. quam victoria, Italiam, effusis non urbibus modo ad habendos honores, sed agrestium etiam turba obsidente vias, Romam pervenit, triumphoque omnium clarissimo urbem est invectus. Argenti tulit in ærarium pondo centum millia viginti tria. militibus ex præda 68 quadragenos æris divisit. Morte subtractus spectaculo magis hominum, quam triumphantis gloriæ, Syphax est, Tibure haud ita ‘multo ante mortuus, quo ab Alba traductus fuerat. 87

conspecta mors tamen ejus fuit, quia publico funere est elatus. Hunc regem in triumpho ductum Polybius, haudquaquam spernendus auctor, tradit. Secutus Scipionem triumphantem est 88 pileo capiti inposito Q. Terentius Culleo : omnique deinde vita, ut dignum erat, libertatis auctorem coluit. Africanum cognomen militaris prius favor, an popularis aura, celebraverit, an, sicuti Felicis Sullæ Magnique Pompeii patrum memoria, cæptum ab adsentatione familiari sit, parum compertum habeo. Primus certe hic imperator nomine victæ ab se gentis est nobilitatus. exemplo deinde hujus, nequaquam victoria pares, insignes imaginum titulos claraque cognomina familiæ fecere.

[ocr errors]

85 Argenti .. pondo centum millia 87 Conspecta] Vulgo nota et spec. viginti tria) Selibras nostrates 156286. tata, una semuncia minus.

88 Pileo capiti imposito] Quia vide86 Quadragenos æris] Binos dena- licet pileus erat receptæ libertatis inrios cum semisse, qui æquabant grana signe. * Vid. supra XXIV. 16. argenti 180.

FINIS TOMI SECUNDI.

[ocr errors]
« IndietroContinua »