Immagini della pagina
PDF
ePub

75

A. C. 201.

nova bona fortuna sit, inpotentes lætitiæ insanire. Populo U. C. 551. Romano usitata ac prope jam obsoleta ex victoria gaudia esse, ac plus pene parcendo victis, quam vincendo, imperium auxisse. Ceterorum miserabilior oratio fuit, commemorantium, Ex quantis opibus quo recidissent Karthaginiensium res. nihil eis, qui modo orbem prope terrarum obtinuissent armis, superesse, præter Karthaginis mænia. Iis inclusos, non terra, non mari quidquam sui juris cernere. Urbem quoque ipsam ac penates ita habituros, si non in ea quoque, quo nihil ulterius sit, sævire populus Romanus velit. Quum flecti misericordia Patres adpareret, senatorum unum infestum perfidiæ Karthaginiensium subclamasse ferunt, Per quos Deos fœdus icturi essent, quum eos, per quos ante ictum esset, fefellissent? Per eosdem, inquit Hasdrubal, qui tam infesti sunt fœdera violantibus.

XLIII. Inclinatis omnium ad pacem animis, Cn. Lentulus consul, cui classis provincia erat, senatusconsulto intercessit. Tum 76 M'. Acilius et Q. Minucius tribuni plebis ad Plebiscitum populum tulerunt, Vellent, juberentne senatum decernere, ut de pace. cum Karthaginiensibus pax fieret: et quem eam pacem dare, quemque ex Africa exercitus deportare juberent? De pace "uti rogassent, omnes tribus jusserunt: pacem dare P. Scipionem, eumdem exercitus deportare. Ex hac rogatione senatus decrevit, ut P. Scipio ex decem legatorum senten- S. C. de tia pacem cum populo Karthaginiensi, quibus legibus ei vi- pace. deretur, faceret. Gratias deinde Patribus egere Karthaginienses, petieruntque, ut sibi in urbem introïre, et conloqui cum civibus suis liceret, qui capti in publica custodia essent. esse in iis partim propinquos amicosque suos, nobiles homines; partim ad quos mandata a propinquis haberent. Quibus conventis, quum rursus peterent, ut sibi, quos vellent, ex iis redimendi potestas fieret; jussi nomina edere: et, quum ducentos ferme ederent, senatusconsultum factum est, Ut legati Romani ducentos ex captivis, quos Karthaginienses vellent, ad P. Cornelium Scipionem in Africam deportarent: nunciarentque ei, ut, si pax convenisset, sine pretio eos Karthaginiensibus redderet. Feciales quum in Africam ad foedus ferien- Feciales. dum ire juberentur; ipsis postulantibus, senatusconsultum in hæc verba factum est: Ut privos lapides silices, privasque verbenas secum ferrent: uti prætor Romanus his impe

80

animo immodicam lætitiam, ad insa- VI. 38. niam efferri.

75* Miserabilior] Magis accommodata ad movendam miserationem.

76 Man. Acilius] Vulgati, Atilius. Mutavit Jac. Gronovius, eumdem merito ratus esse, cujus mentio facta est supra c. 40.

78* Privos lapides silices] Privos idem est ac singulos. Lapides silices sic dicit hoc loco Livius, ut supra I. 24. Saxo silice. Vid. ibi not. 74.

79 Verbenas sagmina] Vid. not. 63. ad l. I. c. 24.

....

80* Prætor prætorem] Præto

Pax.

U. C. 551. raret, ut fœdus ferirent, illi prætorem sagmina poscerent. A. C. 201. Herbæ id genus ex arce sumtum dari fecialibus solet. Ita dimissi ab Roma Karthaginienses, quum in Africam venissent ad Scipionem, quibus ante dictum est legibus, pacem fecerunt. Naves longas, elephantos, perfugas, fugitivos, captivorum quatuor millia tradiderunt. inter quos Q. Terentius Culleo senator fuit. Naves provectas in altum incendi jussit. quingentas fuisse omnis generis, quæ remis 300. naves. agerentur, quidam tradunt: quarum conspectum repente incendium tam lugubre fuisse Pœnis, quam si tum ipsa Karthago arderet. De perfugis gravius, quam de fugitivis, consultum; nominis Latini qui erant, securi percussi; Romani in crucem sublati.

Incensæ

83

81

XLIV. Annis ante quadraginta pax cum Karthaginiensibus postremo facta erat, Q. Lutatio, A. Manlio consulibus. bellum initum annis post tribus et viginti, P. Cornelio, Ti. Sempronio consulibus. 62 Finitum est septimodecimo anno, Cn. Cornelio, P. Elio Pæto consulibus. Sæpe postea ferunt Scipionem dixisse, Ti. Claudii primum cupiditatem, deinde Cn. Cornelii, fuisse in mora, quo minus id bellum exitio Karthaginis finiret. Karthagini' quum prima conlatio pecuniæ diutino bello exhaustis difficilis videretur, mostitiaque et fletus in curia esset, ridentem HanniRisus Han-balem ferunt conspectum. cujus quum Hasdrubal Hædus nibalis in risum increparet in publico fletu, quum ipse lacrimarum caussa esset; Si, quemadmodum oris habitus cernitur oculis, inquit, sic et animus intus cerni posset, facile vobis adpareret, non læti, sed prope amentis malis cordis hune, quem increpatis, risum esse. qui tamen nequaquam adeo est intempestivus, quam vestræ ista absurdæ atque abhorrentes lacrimæ sunt. Tunc flesse decuit, quum ademta nobis arma, incensæ naves, interdictum externis bellis. illo enim vulnere concidimus. 4 Nec esse in vos, odio vestro, consultum ab Romanis credatis. Nulla magna civitas diu quiescere potest. si foris hostem non habet, domi invenit: ut prævalida corpora ab externis caussis tuta videntur, sed suis ipsa viribus onerantur. Tantum, nimirum, ex publicis 1 Karthaginiensibus Eæd.

publico

fletu.

k tum del. Gron. Crev.

summo magistratu, et intelligimus con-
sulem. Sic supra VII. 3. qui prætor

maximus sit.

81 Quam si ipsa Carthago] Tres e nostris codd. ut quidam e Gronovianis, et vett. editi: quam si tum ipsa Carthago.

82 Finitum est septimo decimo anno] Intelligendus est septimus decimus annus elapsus, et incipiente decimo octavo finitum bellum.

83 Carthaginiensibus quum prima]

Aliquot scripti, Carthagine: non pejus.

84 Nec esse in vos] Neque existimetis ideo tam acerbe egisse vobiscum Romanos, ut suum in vos odium expleant. Vestræ paci ac tranquillitati consuluere. Nulla quippe magna ac valida civitas diu quiescere potest. Ideo vobis vires ademere, ut quiescere cogamini. Ceterum hæc defensio Romanæ in victos acerbitatis fortasse quibusdam videbitur haud satis decere personam Annibalis.

malis sentimus, quantum ad privatas res pertinet: nec in eis U. C. 551. quidquam acrius, quam pecuniæ damnum, stimulat. Itaque, A. C. 201. quum spolia victa Karthagini detrahebantur, quum inermem jam ac nudam destitui inter tot armatas gentes Africa cerneretis, nemo ingemuit. nunc, quia tributum ex privato conferendum est, tamquam in publico funere comploratis. Quam vereor, ne propediem sentiatis, levissimo in malo vos hodie lacrimasse! Hæc Hannibal apud Karthaginienses. Scipio, concione advocata, Masinissam, ad regnum paternum Cirta op- Masinissa pido et ceteris urbibus agrisque, quæ ex regno Syphacis in regno Syphacis dopopuli Romani potestatem venissent, adjectis donavit. Cn. natus. Octavium classem in Siciliam ductam Čn. Cornelio consuli tradere jussit. legatos Karthaginiensium Romam proficisci, ut, quæ ab se ex decem legatorum sententia acta essent, ea Patrum auctoritate populique jussu confirmarentur.

86

87

Hunc re

sus trium

XLV. Pace terra marique parta, exercitu in naves inpo- Scipio Rosito, in Siciliam Lilybæum trajecit. inde magna parte mili- mam revertum in navibus missa, ipse per lætam pace non minus, phat. quam victoria, Italiam, effusis non urbibus modo ad habendos honores, sed agrestium etiam turba obsidente vias, Romam pervenit, triumphoque omnium clarissimo urbem est invectus. 85 5 Argenti tulit in ærarium pondo centum millia viginti tria. militibus ex præda quadragenos æris divisit. Morte subtractus spectaculo magis hominum, quam triumphantis gloriæ, Syphax est, Tibure haud ita multo ante mortuus, quo ab Alba traductus fuerat. conspecta mors tamen ejus fuit, quia publico funere est elatus. gem in triumpho ductum Polybius, haudquaquam spernendus auctor, tradit. Secutus Scipionem triumphantem est pileo capiti inposito Q. Terentius Culleo: omnique deinde vita, ut dignum erat, libertatis auctorem coluit.* Africanum cognomen militaris prius favor, an popularis aura, celebraverit, an, sicuti Felicis Sullæ Magnique Pompeii patrum memoria, cœptum ab adsentatione familiari sit, parum compertum habeo. Primus certe hic imperator nomine victæ ab se gentis est nobilitatus. exemplo deinde hujus, nequaquam victoria pares, insignes imaginum titulos claraque cognomina familiæ fecere.

88

85 Argenti.. pondo centum millia viginti tria] Selibras nostrates 156286. una semuncia minus.

86 Quadragenos æris] Binos denarios cum semisse, qui æquabant graua argenti 180.

87 Conspecta] Vulgo nota et spec

tata.

88 Pileo capiti imposito] Quia videlicet pileus erat receptæ libertatis insigne. * Vid. supra XXIV. 16.

[ocr errors]
« IndietroContinua »