Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

6

6

[ocr errors]

6

U. C. 534. 'unde arcentur foedere: mox Carthaginem circumsidebunt A. C. 218. • Romanae legiones, ducibus iisdem diis, per quos priore

• bello rupta foedera sunt ulti. Utrum hostem, an vos, an 'fortunam utriusque populi ignoratis? Legatos, ab sociis et pro sociis venientes, bonus imperator vester in castra non

admisit, ius gentium sustulit. Hi tamen, unde ne hostium . quidem legati arcentur, pulsi ad vos veniunt, res ex foedere * repetunt. Publica fraus absit ; auctorem culpae et reum 5 "criminis deposcunt. Quo lenius agunt, segnius incipiunt; ' eo, quum coeperint, vereor, ne perseverantius saeviant. * Aegates insulas Erycemque ante oculos proponite; quae 6

terra marique per quattuor et viginti annos passi sitis. * Nec puer hic dux erat, sed pater ipse Hamilcar, Mars alter, ut isti volunt. Sed tunc Tarento, id est Italia, non ab-7 óstinueramus ex foedere: sicut nunc Sagunto non abstine'mus. Vicerunt ergo dii hominesque; et id, de quo verbis

ambigebatur, uter populus foedus rupisset, eventus belli,
'velut aequus iudex, unde ius stabat, ei victoriam dedit.
Carthagini nunc Hannibal vineas turresque admovet:
Carthaginis moenia quatit ariete. Sagunti ruinae (falsus
utinam vates sim) nostris capitibus incident, susceptumque
cum Saguntinis bellum habendum cum Romanis est.
• Dedemus ergo Hannibalem ? dicet aliquis. Scio, meam

levem esse in eo auctoritatem propter paternas inimicitias.
. Sed et Hamilcarem eo perisse laetatus sum, quod, si ille
viveret, bellum iam cum Romanis haberemus; et hunc
iuvenem, tanquam furiam facemque huius belli, odi ac
detestor. Nec dedendum solum id piaculum rupti
. foederis ; sed, si nemo deposcat, devehendum in ultimas
maris terrarumque oras, ablegandumque eo, unde nec ad
nos nomen famaque eius accedere, neque sollicitare quietae 8
civitatis statum possit. Ego ita censeo, legatos extemplo
• Romam mittendos, qui senatui satisfaciant: alios, qui
· Hannibali nuntient, ut exercitum ab Sagunto abducat,
• ipsumque Hannibalem ex foedere Romanis dedant:

6

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

tertiam legationem ad res Saguntinis reddendas decerno.' 11. Quum Hanno perorasset, nemini omnium certare oratione

cum eo necesse fuit: adeo prope omnis senatus Hannibalis

5 Publica fraus absit] Concessio demptum deducere coactus est. Pol. ex persona Romanorum ; quasi dice- i. 60. ret Hanno : foederis rupti et noxam 7 Sed tunc Tarento] Sed Tarento et poenam non publicam esse Car Bekker. De hoc foedere, ex quo thaginiensium, sed solius Hannibalis Italia Carthaginienses, Sicilia Ropropriam, Romani facile patiuntur. manos abstinere oportebat, mentio CREV.

nem facit Pol. iï. 26. 6 Aegates insulas] Contra Lily- 8 Accedere] Accidere, licet codd. baeum sitas, ad quas priore bello advers., ex emendatione Gronovii in victus est navali proelio Hamilcar: textum reposuit Bekker.' et postea praesidium Eryce pretio re

sena

tus Cartha

bali

erat; infestiusque locutum arguebant Hannonem, quam U. C. 534Flaccum Valerium, legatum Romanum. Responsum inde A. C. 218. legatis Romanis est, ‘Bellum ortum ab Saguntinis, non ab • Hannibale esse. Populum Romanum iniuste facere, si gin. Hanni9. Saguntinos vetustissimae Carthaginiensium societati praeponat.'

Dum Romani tempus terunt legationibus mittendis, Hannibal, quia fessum militem proeliis operibusque habebat, paucorum iis dierum quietem dedit, stationibus ad custodiam vinearum aliorumque operum dispositis

. Interim animos eorum nunc ira in hostes stimulando, nunc spe praemiorum accendit. Ut vero pro concione praedam captae urbis edixit militum fore, adeo accensi omnes sunt, ut, si extemplo signum datum esset, nulla vi resisti videretur posse. Saguntini ut a proeliis quietem habuerant, nec lacessentes, nec lacessiti per aliquot dies; ita non nocte, non die unquam cessaverunt ab opere, ut novum murum ab ea parte, qua patefactum oppidum ruinis erat, reficerent. Inde oppugnatio eos aliquanto atrocior, quam ante, adorta est: nec, qua primum aut potissimum parte ferrent opem, quum omnia variis clamoribus streperent, satis scire poterant. Ipse Hannibal, qua turris mobilis, omnia munimenta urbis superans altitudine, agebatur, hortator aderat. Quae i quum admota, catapultis ballistisque per omnia tabulata dispositis, muros defensoribus nudasset; tum Hannibal, occasionem ratus, quingentos ferme Afros cum dolabris ad subruendum ab imo murum mittit: nec erat difficile opus, 2 quod caementa non calce durata erant, sed interlita luto, 3 structurae antiquae genere. Itaque latius, quam caederetur, ruebat: perque patentia ruinis agmina armatorum in urbem vadebant. Locum quoque editum capiunt: collatisque eo catapultis ballistisque, ut castellum in ipsa urbe velut arcem imminentem haberent, muro circumdant: et SaguntinoSaguntini murum interiorem ab nondum capta urbis parte rum.conducunt. Utrimque summa vi et muniunt, et pugnant: sed, interiora tuendo, minorem in dies urbem Saguntini faciunt. Simul crescit inopia omnium longa obsidione, et

stantia,

9 Vetustissimae Carthaginiensium rioribus temporibus utrumque nomen societati] Iam U. C. 245. Cartha- confundi coeptum est. Vid. Lips. ginienses cum Romanis foedus pepi- Poliorc. iii. & 2. et 3. Crev. gerant; cf. Pol. iii. 22. et quae de 2 Caementa non calce] h. e. Iunhac re disseruit Heynius in "Opusc. cturae sive lapidum commissiones non suis iii. P. 39.

calce duratae, sed tantum luto interi Catapultis ballistisque] Antiqui- litae erant. tus haec duo sedulo distingui mos 3 Latius, quam caederetur] Itaque erat. Catapultis tela, ballistis saxa latior erat ruina, quam ea pars muri torquebantur. Ballistae maioris erant quae caesa sive icta fuerat. Crev. molis, quam catapultae. Sed poste

tentata.

U. C. 534. minuitur exspectatio externae opis; quum tam procul RoA. C. 218. mani, unica spes, circa omnia hostium essent. Paullisper

tamen affectos animos recreavit repentina profectio Hannibalis in Oretanos Carpetanosque : qui duo populi, delectus acerbitate consternati, retentis conquisitoribus, metum de

fectionis quum praebuissent, oppressi celeritate Hannibalis, 12. omiserunt mota arma. Nec Sagunti oppugnatio segnior

erat, Maharbale, Himilconis filio, (eum praefecerat Hannibal) ita impigre rem agente, ut ducem abesse nec cives, nec hostes sentirent. Is et proelia aliquot secunda fecit, et tribus arietibus aliquantum muri discussit; strataque omnia recentibus ruinis advenienti Hannibali ostendit. Itaque ad ipsam arcem extemplo ductus exercitus, atroxque proelium cum multorum utrimque caede initum, et pars arcis

capta est. Pax frustra Tentata deinde per duos est exigua pacis spes, Alconem

Saguntinum, et Alorcum Hispanum. Alcon, insciis Saguntinis, precibus aliquid moturum ratus, quum ad HanniLalem noctu transisset, postquam nihil lacrimae movebant, conditionesque tristes, ut ab irato victore, ferebantur, trans- 4 fuga ex oratore factus, apud hostem mansit; moriturum affirmans, qui sub conditionibus his de pace ageret. Postulabatur autem, redderent res Turdetanis; traditoque omni auro atque argento, egressi urbe cum singulis vestimentis ibi habitarent, ubi Poenus iussisset. Has pacis leges abnuente Alcone accepturos Saguntinos, Alorcus, vinci animos, ubi alia vincantur, affirmans, se pacis eius interpretem 5 fore pollicetur. Erat autem tum miles Hannibalis; cete-6 rum publice Saguntinis amicus atque hospes. Tradito palam telo custodibus hostium, transgressus munimenta, ad praetorem Saguntinum (et ipse ita iubebat) est deductus. Quo quum extemplo concursus omnis generis hominum

esset factus, summota cetera multitudine, senatus Alorco 13. datus est: cuius talis oratio fuit. “Si civis vester Alcon, Alorci ora- sicut ad pacem petendam ad Hannibalem venit, ita pacis tio de pace. conditiones ab Hannibale ad vos retulisset, supervacaneum

'hoc mihi fuisset iter, quo nec orator Hannibalis, nec 'transfuga ad vos venissem. Quum ille, aut vestra, aut sua 'culpa, manserit apud hostem, (si metum simulavit, sua; vestra, si periculum est apud vos vera referentibus) ego, 'ne ignoraretis, esse aliquas et salutis et pacis vobis condi

[ocr errors]

6

4 Transfuga ex oratore factus] 6 Ceterum publice Saguntinis amiOrare desinens, sc. transfugam pro- cus atque hospes] Ita quoque supr. v. fessus est, quippe qui eas conditiones 28. Timasitheus Liparensis hospes civibus suis proponere non auderet. populi Romani factus est. Ceterum

5 Alia) Alia, ut saepe ap. Livium, hospes id quod apud Graecos apócetera dicuntur. Muros, armaque gevos erat. intelligit Douiat.

'tiones, pro vetusto hospitio, quod mihi vobiscum est, ad v. C. 534. 'vos veni. Vestra autem causa me, nec ullius alterius, A. C. 218. 7“ loqui, quae loquor apud vos, vel ea fides sit, quod, neque

dum vestris viribus restitistis, neque dum auxilia ab Ro' manis sperastis, pacis unquam apud vos mentionem feci. *Postquam nec ab Romanis vobis ulla spes est, nec vestra ‘iam aut arma vos, aut moenia satis defendunt, pacem affero “ad vos magis necessariam, quam aequam: cuius ita aliqua ‘spes est, si eam quemadmodum ut victor fert Hannibal, ‘sic vos ut victi audiatis: si non id, quod amittitur, in damno, (quum omnia victoris sint) sed, quicquid relin‘quitur, pro munere habituri estis. Urbem vobis, quam

ex magna iam parte dirutam, captam fere totam habet, ‘adimit, agros relinquit

, locum assignaturus, in quo novum ‘oppidum aedificetis: aurum argentumque omne, publicum ‘privatumque, ad se iubet deferri: coniugum vestraque

corpora ac liberorum vestrorum servat inviolata, si inermes 8'cum binis vestimentis velitis ab Sagunto exire. Haec victor hostis imperat. Haec, quanquam sint gravia atque acerba, fortuna vestra vobis suadet. Equidem haud despero, quum omnium potestas ei facta sit, aliquid ex his rebus remissurum. Sed vel haec patienda censeo potius, ‘quam trucidari corpora vestra, rapi trahique ante ora vestra coniuges ac liberos belli iure sinatis.' Ad haec audienda quum, circumfusa paullatim multitu

14. dine, permixtum senatui esset populi concilium; repente primores, secessione facta, priusquam responsum daretur, argentum aurumque omne, ex publico privatoque in forum 9 collatum, in ignem ad id raptim factum coniicientes, eodem plerique semet ipsi praecipitaverunt. Quum ex eo pavor ac trepidatio totam urbem pervasisset, alius insuper tumultus ex arce auditur. Turris diu quassata prociderat: perque ruinam eius cohors Poenorum impetu facto quum signum imperatori dedisset, nudatam stationibus custodiisque solitis hostium esse urbem; non cunctandum in tali occasione Captum ratus Hannibal, totis viribus aggressus urbem, momento Saguntum. cepit, signo dato, ut omnes puberes interficerentur. Quod imperium crudele, ceterum prope necessarium cognitum ipso eventu est. Cui enim parci potuit ex iis, qui aut

[ocr errors]

7 Vel ea fides sit] Iam id fidem 37. sed Doering. per bina ea simul, faciat. RUP.

quibus quisque indutus esset, intel8 Cum binis vestimentis] cf. Supr. ligit. 12. Hannibal postulat, ut cum sin- 9. In ignem ad id raptim factum] gulis vestimentis Saguntini exeant. De simili Numantinorum facinore, cf. Itaque recte videtur Lipsius hic re- infr. xxviii. 23. Nesactinorum, infr. ponere: cum privis, i. e. singulis, xli. 11. Xanthensium, Appian. 4. vestimentis. Tametsi vox illa paullo Plut. in Brut. rarioris est usus. Crev, cf. supr. vii.

A. C. 218.

U.C. 534. inclusi cum coniugibus ac liberis domos super se ipsos con

cremaverunt, aut armati nullum ante finem pugnae, quam 15. morientes, fecerunt? Captum oppidum est cum ingenti

, praeda. Quanquam pleraque ab dominis de industria corrupta erant, et in caedibus vix ullum discrimen aetatis ira fecerat, et captivi militum praeda fuerant; tamen et ex pretio rerum venditarum aliquantum pecuniae redactum esse constat, et multam pretiosam supellectilem vestemque missam Carthaginem.

Octavo mense, quam coeptum oppugnari, captum Saguntum, quidam scripsere: inde Carthaginem novam in hi- I berna Hannibalem concessisse : quinto deinde mense, quam ab Carthagine profectus sit, in Italiam pervenisse. Quae si ita sunt, fieri non potuit, ut P. Cornelius, Ti. Sempronius consules fuerint, ad quos et principio oppugnationis legati Saguntini missi sint, et qui in suo magistratu cum Hannibale, alter ad Ticinum amnem, ambo aliquanto post ad Trebiam, pugnaverint. Aut omnia breviora aliquanto fuere, aut Saguntum principio anni, quo P. Cornelius, Ti. 2 Sempronius consules fuerunt, non coeptum oppugnari est, sed captum. Nam excessisse pugna ad Trebiam in annum Cn. Servilii et C. Flaminii non potest: quia Flaminius Arimini consulatum iniit, creatus ab Ti. Sempronio consule; qui, post pugnam ad Trebiam ad creandos consules Romam quum venisset, comitiis perfectis ad exercitum in hiberna

rediit. 16.

Sub idem fere tempus et legati, qui redierant a CarthaCapto Sa- gine, Romam retulerunt, omnia hostilia esse, et Sagunti

excidium nuntiatum est: tantusque simul maeror Patres, pidant Romani. misericordiaque sociorum peremptorum indigne, et pudor

non lati auxilii, et ira in Carthaginienses, metusque de summa rerum cepit, velut si iam ad portas hostis esset; ut, tot uno tempore motibus animi turbati, trepidarent magis, 3 quam consulerent. Nam neque hostem acriorem bellico

a

gunto tre

esset.

i Quidam scripsere] Inter hos Pol. hiemis renovandis quiete et otio miiï. 37. et 56. quem ducem nisi dese- litum corporibus animisque datum ruisset Livius, non ea tradidisset,

Unde colligitur Hannibalem quae ipse mox in dubium vocat, et eodem fere tempore Carthagine Nova quorum nodos ratione parum pro- movisse, quo hi consules, P. Cornelius babili solvere conatur. Rup.

et Ti. Sempronius magistratum ini2 Aut Saguntum principio anni erunt; Saguntum autem captum esse ... captum] Omnino necesse est, ut

sub finem aestatis eius anni, quo M. Saguntum non principio huius anni, Livius et L. Aemilius consules fuere. sed aliquanto ante finem superioris Atque ita habet Polybius, a quo hac captum fuerit. His enim temporibus in re discessisse Livium mirum est, consules Idibus Martiis magistratum qui eum hic passim fere exscribit. inibant. Vid. xxii. 1. xxvi. 1. xxvii. Crev. 7. Infra autem 21, Hannibalem

3. Trepidarent magis] Omnium invidemus primo vere profectum esse

certi haererent, potius quam de re ex Hispania, postquam totum tempus agenda consilium inirent.

« IndietroContinua »