Immagini della pagina
PDF
ePub

U. C. 534.
A. C. 218.

11.

[ocr errors]
[ocr errors]

unde arcentur foedere : mox Carthaginem circumsidebunt
Romanae legiones, ducibus iisdem diis, per quos priore
'bello rupta foedera sunt ulti. Utrum hostem, an vos, an
'fortunam utriusque populi ignoratis? Legatos, ab sociis et
pro sociis venientes, bonus imperator vester in castra non
admisit, ius gentium sustulit. Hi tamen, unde ne hostium
'quidem legati arcentur, pulsi ad vos veniunt, res ex foedere
"repetunt. Publica fraus absit; auctorem culpae et reum 5
'criminis deposcunt. Quo lenius agunt, segnius incipiunt;
'eo, quum coeperint, vereor, ne perseverantius saeviant.
'Aegates insulas Erycemque ante oculos proponite; quae 6
'terra marique per quattuor et viginti annos passi sitis.
'Nec puer hic dux erat, sed pater ipse Hamilcar, Mars alter,
" ut isti volunt. Sed tunc Tarento, id est Italia, non ab-7
'stinueramus ex foedere : sicut nunc Sagunto non abstine-
mus. Vicerunt ergo dii hominesque; et id, de quo verbis
'ambigebatur, uter populus foedus rupisset, eventus belli,
'velut aequus iudex, unde ius stabat, ei victoriam dedit.
"Carthagini nunc Hannibal vineas turresque admovet :
Carthaginis moenia quatit ariete. Sagunti ruinae (falsus
' utinam vates sim) nostris capitibus incident, susceptumque
'cum Saguntinis bellum habendum cum Romanis est.
'Dedemus ergo Hannibalem? dicet aliquis. Scio, meam
'levem esse in eo auctoritatem propter paternas inimicitias.
'Sed et Hamilcarem eo perisse laetatus sum, quod, si ille
'viveret, bellum iam cum Romanis haberemus; et hunc
'iuvenem, tanquam furiam facemque huius belli, odi ac
' detestor. Nec dedendum solum id piaculum rupti
'foederis; sed, si nemo deposcat, devehendum in ultimas
'maris terrarumque oras, ablegandumque eo, unde nec ad
'nos nomen famaque eius accedere, neque sollicitare quietae 8
'civitatis statum possit. Ego ita censeo, legatos extemplo
Romam mittendos, qui senatui satisfaciant: alios, qui
'Hannibali nuntient, ut exercitum ab Sagunto abducat,
'ipsumque Hannibalem ex foedere Romanis dedant:
' tertiam legationem ad res Saguntinis reddendas decerno.'
Quum Hanno perorasset, nemini omnium certare oratione
cum eo necesse fuit: adeo prope omnis senatus Hannibalis

[ocr errors]

5 Publica fraus absit] Concessio demptum deducere coactus est. Pol. ex persona Romanorum; quasi dice- i. 60. ret Hanno foederis rupti et noxam et poenam non publicam esse Carthaginiensium, sed solius Hannibalis propriam, Romani facile patiuntur. CREV.

6 Aegates insulas] Contra Lilybaeum sitas, ad quas priore bello victus est navali proelio Hamilcar: et postea praesidium Eryce pretio re

7 Sed tunc Tarento] Sed Tarento Bekker. De hoc foedere, ex quo Italia Carthaginienses, Sicilia Romanos abstinere oportebat, mentionem facit Pol. iii. 26.

8 Accedere] Accidere, licet codd. advers., ex emendatione Gronovii in textum reposuit Bekker.'

[ocr errors]

Favet sena

erat; infestiusque locutum arguebant Hannonem, quam U. C. 534. Flaccum Valerium, legatum Romanum. Responsum inde A. C. 218. legatis Romanis est, Bellum ortum ab Saguntinis, non ab tus Cartha'Hannibale esse. Populum Romanum iniuste facere, si gin. Hanni9' Saguntinos vetustissimae Carthaginiensium societati prae'ponat.'

bali

Dum Romani tempus terunt legationibus mittendis, Hannibal, quia fessum militem proeliis operibusque habebat, paucorum iis dierum quietem dedit, stationibus ad custodiam vinearum aliorumque operum dispositis. Interim animos eorum nunc ira in hostes stimulando, nunc spe praemiorum accendit. Ut vero pro concione praedam captae urbis edixit militum fore, adeo accensi omnes sunt, ut, si extemplo signum datum esset, nulla vi resisti videretur posse. Saguntini ut a proeliis quietem habuerant, nec lacessentes, nec lacessiti per aliquot dies; ita non nocte, non die unquam cessaverunt ab opere, ut novum murum ab ea parte, qua patefactum oppidum ruinis erat, reficerent. Inde oppugnatio eos aliquanto atrocior, quam ante, adorta est: nec, qua primum aut potissimum parte ferrent opem, quum omnia variis clamoribus streperent, satis scire poterant. Ipse Hannibal, qua turris mobilis, omnia munimenta urbis superans altitudine, agebatur, hortator aderat. Quae I quum admota, catapultis ballistisque per omnia tabulata dispositis, muros defensoribus nudasset; tum Hannibal, occasionem ratus, quingentos ferme Afros cum dolabris ad subruendum ab imo murum mittit: nec erat difficile opus, 2 quod caementa non calce durata erant, sed interlita luto, 3 structurae antiquae genere. Itaque latius, quam caederetur, ruebat: perque patentia ruinis agmina armatorum in urbem vadebant. Locum quoque editum capiunt: collatisque eo catapultis ballistisque, ut castellum in ipsa urbe velut arcem imminentem haberent, muro circumdant: et SaguntinoSaguntini murum interiorem ab nondum capta urbis parte ducunt. Utrimque summa vi et muniunt, et pugnant: sed, interiora tuendo, minorem in dies urbem Saguntini faciunt. Simul crescit inopia omnium longa obsidione, et

9 Vetustissimae Carthaginiensium societati] Iam U. C. 245. Carthaginienses cum Romanis foedus pepigerant; cf. Pol. iii. 22. et quae de hac re disseruit Heynius in Opusc. suis iii. p. 39.

1 Catapultis ballistisque] Antiquitus haec duo sedulo distingui mos erat. Catapultis tela, ballistis saxa torquebantur. Ballistae maioris erant molis, quam catapultae. Sed poste

rioribus temporibus utrumque nomen
confundi coeptum est.
Vid. Lips.
Poliorc. iii. § 2. et 3. CREV.

2 Caementa non calce] h. e. Iun-
cturae sive lapidum commissiones non
calce duratae, sed tantum luto inter-
litae erant.

3 Latius, quam caederetur] Itaque latior erat ruina, quam ea pars muri quae caesa sive icta fuerat. CREV.

rum constantia.

U. C. 534. minuitur exspectatio externae opis; quum tam procul RoA. C. 218. mani, unica spes, circa omnia hostium essent. Paullisper

12.

Pax frustra tentata.

13.

Alorci oratio de pace.

tamen affectos animos recreavit repentina profectio Hannibalis in Oretanos Carpetanosque: qui duo populi, delectus acerbitate consternati, retentis conquisitoribus, metum defectionis quum praebuissent, oppressi celeritate Hannibalis, omiserunt mota arma. Nec Sagunti oppugnatio segnior erat, Maharbale, Himilconis filio, (eum praefecerat Hannibal) ita impigre rem agente, ut ducem abesse nec cives, nec hostes sentirent. Is et proelia aliquot secunda fecit, et tribus arietibus aliquantum muri discussit; strataque omnia recentibus ruinis advenienti Hannibali ostendit. Itaque ad ipsam arcem extemplo ductus exercitus, atroxque proelium cum multorum utrimque caede initum, et pars arcis capta est.

Tentata deinde per duos est exigua pacis spes, Alconem Saguntinum, et Alorcum Hispanum. Alcon, insciis Saguntinis, precibus aliquid moturum ratus, quum ad Hannibalem noctu transisset, postquam nihil lacrimae movebant, conditionesque tristes, ut ab irato victore, ferebantur, trans-4 fuga ex oratore factus, apud hostem mansit; moriturum affirmans, qui sub conditionibus his de pace ageret. Postulabatur autem, redderent res Turdetanis; traditoque omni auro atque argento, egressi urbe cum singulis vestimentis. ibi habitarent, ubi Poenus iussisset. Has pacis leges abnuente Alcone accepturos Saguntinos, Alorcus, vinci animos, ubi alia vincantur, affirmans, se pacis eius interpretem 5 fore pollicetur. Erat autem tum miles Hannibalis; cete-6 rum publice Saguntinis amicus atque hospes. Tradito palam telo custodibus hostium, transgressus munimenta, ad praetorem Saguntinum (et ipse ita iubebat) est deductus. Quo quum extemplo concursus omnis generis hominum esset factus, summota cetera multitudine, senatus Alorco datus est: cuius talis oratio fuit. Si civis vester Alcon, sicut ad pacem petendam ad Hannibalem venit, ita pacis conditiones ab Hannibale ad vos retulisset, supervacaneum 'hoc mihi fuisset iter, quo nec orator Hannibalis, nec 'transfuga ad vos venissem. Quum ille, aut vestra, aut sua culpa, manserit apud hostem, (si metum simulavit, sua; ' vestra, si periculum est apud vos vera referentibus) ego, 'ne ignoraretis, esse aliquas et salutis et pacis vobis condi

[ocr errors]

4 Transfuga ex oratore factus] Orare desinens, sc. transfugam professus est, quippe qui eas conditiones civibus suis proponere non auderet.

5 Alia] Alia, ut saepe ap. Livium, cetera dicuntur. Muros, armaque intelligit Douiat.

[ocr errors]

6 Ceterum publice Saguntinis amicus atque hospes] Ita quoque supr. v. 28. Timasitheus Liparensis hospes populi Romani factus est. Ceterum hospes id quod apud Graecos póevos erat.

'tiones, pro vetusto hospitio, quod mihi vobiscum est, ad U. C. 534. vos veni. Vestra autem causa me, nec ullius alterius, A. C. 218. 7 'loqui, quae loquor apud vos, vel ea fides sit, quod, neque 'dum vestris viribus restitistis, neque dum auxilia ab Ro'manis sperastis, pacis unquam apud vos mentionem feci. 'Postquam nec ab Romanis vobis ulla spes est, nec vestra 'iam aut arma vos, aut moenia satis defendunt, pacem affero 'ad vos magis necessariam, quam aequam: cuius ita aliqua spes est, si eam quemadmodum ut victor fert Hannibal, 'sic vos ut victi audiatis: si non id, quod amittitur, in 'damno, (quum omnia victoris sint) sed, quicquid relin'quitur, pro munere habituri estis. Urbem vobis, quam 'ex magna iam parte dirutam, captam fere totam habet, 'adimit, agros relinquit, locum assignaturus, in quo novum ' oppidum aedificetis: aurum argentumque omne, publicum 'privatumque, ad se iubet deferri: coniugum vestraque corpora ac liberorum vestrorum servat inviolata, si inermes 8' cum binis vestimentis velitis ab Sagunto exire. Haec 'victor hostis imperat. Haec, quanquam sint gravia atque 'acerba, fortuna vestra vobis suadet. Equidem haud de'spero, quum omnium potestas ei facta sit, aliquid ex his 'rebus remissurum. Sed vel haec patienda censeo potius, 'quam trucidari corpora vestra, rapi trahique ante ora ' vestra coniuges ac liberos belli iure sinatis.'

14.

Ad haec audienda quum, circumfusa paullatim multitudine, permixtum senatui esset populi concilium; repente primores, secessione facta, priusquam responsum daretur, argentum aurumque omne, ex publico privatoque in forum 9 collatum, in ignem ad id raptim factum coniicientes, eodem plerique semet ipsi praecipitaverunt. Quum ex eo pavor ac trepidatio totam urbem pervasisset, alius insuper tumultus ex arce auditur. Turris diu quassata prociderat: perque ruinam eius cohors Poenorum impetu facto quum signum imperatori dedisset, nudatam stationibus custodiisque solitis hostium esse urbem; non cunctandum in tali occasione Captum ratus Hannibal, totis viribus aggressus urbem, momento Saguntum. cepit, signo dato, ut omnes puberes interficerentur. Quod imperium crudele, ceterum prope necessarium cognitum ipso eventu est. Cui enim parci potuit ex iis, qui aut

7 Vel ea fides sit] Iam id fidem faciat. RUP.

12.

8 Cum binis vestimentis] cf. Supr. Hannibal postulat, ut cum singulis vestimentis Saguntini exeant. Itaque recte videtur Lipsius hic reponere: cum privis, i. e. singulis, vestimentis. Tametsi vox illa paullo rarioris est usus. CREV. cf. supr. vii.

37. sed Doering. per bina ea simul,
quibus quisque indutus esset, intel-
ligit.

9 In ignem ad id raptim factum]
De simili Numantinorum facinore, cf.
infr. xxviii. 23. Nesactinorum, infr.
xli. 11. Xanthensium, Appian. 4.
Plut. in Brut.

A. C. 218.

15.

U. C. 534. inclusi cum coniugibus ac liberis domos super se ipsos concremaverunt, aut armati nullum ante finem pugnae, quam morientes, fecerunt? Captum oppidum est cum ingenti praeda. Quanquam pleraque ab dominis de industria corrupta erant, et in caedibus vix ullum discrimen aetatis ira fecerat, et captivi militum praeda fuerant; tamen et ex pretio rerum venditarum aliquantum pecuniae redactum esse constat, et multam pretiosam supellectilem vestemque missam Carthaginem.

16.

gunto tre

mani.

Octavo mense, quam coeptum oppugnari, captum Saguntum, quidam scripsere: inde Carthaginem novam in hi-I berna Hannibalem concessisse: quinto deinde mense, quam ab Carthagine profectus sit, in Italiam pervenisse. Quae si ita sunt, fieri non potuit, ut P. Cornelius, Ti. Sempronius consules fuerint, ad quos et principio oppugnationis legati Saguntini missi sint, et qui in suo magistratu cum Hannibale, alter ad Ticinum amnem, ambo aliquanto post ad Trebiam, pugnaverint. Aut omnia breviora aliquanto fuere, aut Saguntum principio anni, quo P. Cornelius, Ti. 2 Sempronius consules fuerunt, non coeptum oppugnari est, sed captum. Nam excessisse pugna ad Trebiam in annum Cn. Servilii et C. Flaminii non potest: quia Flaminius Arimini consulatum iniit, creatus ab Ti. Sempronio consule; qui, post pugnam ad Trebiam ad creandos consules Romam quum venisset, comitiis perfectis ad exercitum in hiberna rediit.

Sub idem fere tempus et legati, qui redierant a CarthaCapto Sa gine, Romam retulerunt, omnia hostilia esse, et Sagunti pidant Ro- excidium nuntiatum est: tantusque simul maeror Patres, misericordiaque sociorum peremptorum indigne, et pudor non lati auxilii, et ira in Carthaginienses, metusque de summa rerum cepit, velut si iam ad portas hostis esset; ut, tot uno tempore motibus animi turbati, trepidarent magis, 3 quam consulerent. Nam Nam neque hostem acriorem bellico

[blocks in formation]
« IndietroContinua »