Immagini della pagina
PDF
ePub

sioremque secum congressum; nec rem Romanam tam de- U. C. 534. sidem unquam fuisse atque imbellem. Sardos, Corsosque, A. C. 218. 4 et Istros, atque Illyrios, lacessisse magis, quam exercuisse, 5 Romana arma: et cum Gallis tumultuatum verius, quam 6 belligeratum. Poenum, hostem veteranum, trium et viginti annorum militia durissima inter Hispanas gentes semper victorem, primum Hamilcare, deinde Hasdrubale, nunc 7 Hannibale duce acerrimo assuetum, recentem ab excidio opulentissimae urbis, Iberum transire: trahere secum tot excitos Hispanorum populos: conciturum avidas semper armorum Gallicas gentes. Cum orbe terrarum bellum gerendum in Italia ac pro moenibus Romanis esse.

ratus apud Romanos.

Nominatae iam antea consulibus provinciae erant; tum 17. sortiri iussi. Cornelio Hispania, Sempronio Africa cum Si- Belli appacilia evenit. Sex in eum annum decretae legiones, et sociûm quantum ipsis videretur, et classis quanta parari posset. Quattuor et viginti peditum Romanorum millia sunt scripta, et mille octingenti equites: sociorum quadraginta millia peditum, quattuor millia et quadringenti equites: naves 9 ducentae viginti quinqueremes, celoces viginti deductae. Latum inde ad populum, vellent, iuberent, populo Car'thaginiensi bellum indici.' Eiusque belli causa supplicatio per urbem habita, atque adorati dii, ut bene ac feliciter eveniret, quod bellum populus Romanus iussisset. Inter consules ita copiae divisae. Sempronio datae legiones duae, (ea quaterna millia erant peditum, et treceni equites) et sociorum sexdecim millia peditum, equites mille octingenti: naves longae centum sexaginta, celoces duodecim. Cum his terrestribus maritimisque copiis Ti. Sempronius missus in Siciliam; ita in Africam transmissurus, si ad arcendum Italia Poenum consul alter satis esset. Cornelio I minus copiarum datum, quia L. Manlius praetor et ipse 2 cum haud invalido praesidio in Galliam mittebatur. Ña

4 Lacessisse magis] Cum his inter bellum Punicum primum et secundum Romani bella gesserant, lacessiti magis, ne quiescerent, quam armis exerciti.

5 Cum Gallis] Cisalpinis, qui proeliis magis tumultuariis, quam iustis rem gesserant.

6 Trium et viginti annorum] Tot enim anni inter primum et secundum bellum Punicum interfuerant.

7 Assuetum] sc. Durissima militia, ablativo rei.

8 Tum sortiri iussi] Iussis ex emendatione Gronov. in textum reposuit Bekker., interpunctione sublata.

9 Celoces] Levia navigia sine rostris. CREV.

1 L. Manlius praetor] Praetores hoc anno fuerunt, ut ex variis Livii locis colligitur, L. Manlius Vulso, M. Aemilius Lepidus, C. Atilius Serranus, C. Terentius Varro. Horum L. Manlius Galliam, M. Aemilius Siciliam obtinuerunt. C. Atilio videtur primo obtigisse peregrina iurisdictio, deinde, ingravescente bello, Ligures. C. Terentius urbanam iurisdictionem sortitus, et, absente Atilio, peregrinam quoque exercuisse videtur. CREV. cf. Pol. iii. 40.

2 In Galliam] Cisalpinam.

U. C. 534. vium maxime Cornelio numerus deminutus. Sexaginta A. C. 218. quinqueremes datae (neque enim mari venturum, aut ea parte belli dimicaturum hostem credebant) et duae Romanae legiones cum suo iusto equitatu, et quattuordecim millibus sociorum peditum, equitibus mille sexcentis. Duas legiones Romanas, et decem millia sociorum peditum, mille equites socios, sexcentos Romanos Gallia provincia eodem versa in Punicum bellum habuit.

18. Legati

thaginem.

3

His ita comparatis, ut omnia iusta ante bellum fierent, legatos maiores natu, Q. Fabium, M. Livium, L. Aemilium, 4 missi Car C. Licinium, Q. Baebium, in Africam mittunt ad percunctandos Carthaginienses, publicone consilio Hannibal Saguntum oppugnasset? et si, id quod facturi videbantur, faterentur, ac defenderent publico consilio factum, ut indicerent populo Carthaginiensi bellum. Romani postquam Carthaginem venerunt, quum senatus datus esset, et Q. Fabius nihil ultra, quam unum, quod mandatum erat, percunctatus esset; tum ex Carthaginiensibus unus: "Praeceps vestra, Romani, et prior legatio fuit, quum Hannibalem, 'tanquam suo consilio Saguntum oppugnantem deposce'batis: ceterum haec legatio verbis adhuc lenior est, re 'asperior. Tunc enim Hannibal et insimulabatur, et de'poscebatur: nunc ab nobis et confessio culpae exprimitur ; 'et, ut a confessis, res extemplo repetuntur. Ego autem 'non, privato publicone consilio Saguntum oppugnatum sit, quaerendum censeam: sed utrum iure, an iniuria. Nostra 'enim haec quaestio atque animadversio in civem nostrum 'est; nostro, an suo fecerit arbitrio. Vobiscum una discep'tatio est, licueritne per foedus fieri. Itaque quoniam dis'cerni placet, quid publico consilio, quid sua sponte impe'ratores faciant; nobis vobiscum foedus est a Lutatio con'sule ictum in quo quum caveretur utrorumque sociis, 'nihil de Saguntinis (necdum enim erant socii vestri) cau'tum est. At enim eo foedere, quod cum Hasdrubale 'ictum est, Saguntini excipiuntur. Adversus quod nihil 5 'ego dicturus sum, nisi quod a vobis didici. Vos enim, 'quod C. Lutatius consul primo nobiscum foedus icit, quia 'neque auctoritate Patrum, nec populi iussu ictum erat, 'negastis vos eo teneri. Itaque aliud de integro foedus

6

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

A. C. 218.

'publico consilio ictum est. Si vos non tenent vestra U. C. 534'foedera, nisi ex auctoritate aut iussu vestro icta; ne nos 'quidem Hasdrubalis foedus, quod nobis insciis icit, obli'gare potuit. Proinde omittite Sagunti atque Iberi men'tionem facere, et, quod diu parturit animus vester, 6' aliquando pariat.' Tum Romanus, sinu ex toga facto, Bellum in'Hic,' inquit, vobis bellum et pacem portamus; utrum 'placet, sumite.' Sub hanc vocem haud minus ferociter, 'daret, utrum vellet,' succlamatum est. Et quum is iterum sinu effuso 'bellum dare' dixisset, 'accipere se' omnes responderunt, et, quibus acciperent animis, iisdem se 'gesturos.'

dicunt.

19.

de foede

rum iure.

7 Haec directa percunctatio ac denuntiatio belli magis ex dignitate populi Romani visa est, quam de foederum iure Disceptatio verbis disceptare, quum ante, tum maxime Sagunto excisa. Nam, si verborum disceptationis res esset: quid foedus Hasdrubalis cum Lutatii priore foedere, quod mutatum est, comparandum erat? quum in Lutatii foedere diserte additum esset, ita id ratum fore, si populus censuisset:' in Hasdrubalis foedere nec exceptum tale quicquam fuerit, et tot annorum silentio ita vivo eo comprobatum sit foedus, ut ne mortuo quidem auctore quicquam mutaretur. Quan8 quam, etsi priore foedere staretur, satis cautum erat Saguntinis, sociis utrorumque exceptis: nam neque additum erat, 'iis, qui tunc essent:' nec, 'ne qui postea assume' rentur.' Et quum assumere novos liceret socios, quis aequum censeret, aut ob nulla quemquam merita in amicitiam recipi, aut receptos in fidem non defendi? tantum, ne Carthaginiensium socii aut sollicitarentur ad defectionem, 9 aut sua sponte desciscentes reciperentur.

Legati Romani ab Carthagine, sicut his Romae impe- Legati Roratum erat, in Hispaniam, ut adirent civitates, ut in socie- mani in Hispaniam tatem pellicerent, aut averterent a Poenis, traiecerunt. Ad traiiciunt. Bargusios primum venerunt: a quibus benigne excepti, quia taedebat imperii Punici, multos trans Iberum populos

6 Sinu ex toga facto] Laciniis nempe togae ita collectis, ut sinus sive gremium fieret. cf. Sil. Ital. 384. Pol. iii. 33. Doer.

7 Directa percunctatio] Quum sine ambagibus rogaret, utrum pacem, an bellum vellent.

8 Etsi priore foedere] Hic intelligendum est foedus illud Lutatii, quod publico consilio ictum est, et prius vocatur, ob foedus Hasdrubalis, quod aliquot post annis secutum est. CREV. 9 Desciscentes reciperentur] Haec omnia, quae Romanorum causae favent, diligenter excerpsit e Polybio VOL. II.

Livius. At id omittere fortasse non
debuerat, quod ille eximia fide com-
mendatus scriptor addit: conceden-
dum quidem necessario esse, Cartha-
ginienses iniuste hoc bellum susce-
pisse, si quis huius belli originem et
causam a solo Sagunti excidio ducat.
Sin autem belli causa esse dicatur
Sardinia, stipendio etiam mille et
ducentorum talentorum superimpo-
sito, per fraudem intercepta; iuste
omnino Carthaginienses occasione in-
vitatos ab iis poenas exigere voluisse,
qui per occasionem temporum ipsis
nocuerant. CREV.

C

U. C. 534. ad cupidinem novae fortunae erexerunt. Ad Volcianos A. C. 218. inde est ventum: quorum celebre per Hispaniam_respon

eunt.

20.

sum ceteros populos ab societate Romana avertit. Ita enim maximus natu ex iis in consilio respondit: Quae vere'cundia est, Romani, postulare vos, uti vestram Carthagi'niensium amicitiae praeponamus, quum, qui id fecerunt, Saguntinos crudelius, quam Poenus hostis perdidit, vos 'socii prodideritis? Ibi quaeratis socios, censeo, ubi Sa'guntina clades ignota est. Hispanis populis, sicut lugubre, 'ita insigne documentum Sagunti ruinae erunt, ne quis 'fidei Romanae aut societati confidat.' Inde extemplo abire finibus Volcianorum iussi, ab nullo deinde concilio Hispaniae benigniora verba tulere. Itaque nequicquam peragrata Hispania, in Gallias transeunt. In his nova ter- 1 Gallos ad- ribilisque species visa est, quod armati (ita mos gentis erat) in concilium venerunt. Quum, verbis extollentes gloriam virtutemque populi Romani ac magnitudinem imperii, petissent, ne Poeno, bellum Italiae inferenti, per agros urbesque suas transitum darent; tantus cum fremitu risus dicitur ortus, ut vix a magistratibus maioribusque natu iuventus sedaretur. Adeo stolida impudensque postulatio visa est, censere, ne in Italiam transmittant Galli bellum, 2 ipsos id avertere in se, agrosque suos pro alienis populandos obiicere. Sedato tandem fremitu, responsum legatis est, Neque Romanorum in se meritum esse, neque Carthagi'niensium iniuriam, ob quae aut pro Romanis, aut adversus 'Poenos sumant arma. Contra ea audire sese, gentis suae 'homines agris finibusque Italiae pelli a populo Romano 'stipendiumque pendere, et cetera indigna pati.' Eadem ferme in ceteris Galliae conciliis dicta auditaque: nec hospitale quicquam pacatumve satis prius auditum, quam Massiliam venere. Ibi omnia, ab sociis inquisita cum cura 3 ac fide, cognita, 'praeoccupatos iam ante ab Hannibale "Gallorum animos esse: sed ne illi quidem ipsi satis mitem 'gentem. fore, (adeo ferocia atque indomita ingenia esse) 'ni subinde auro, cuius avidissima gens est, principum 'animi concilientur.' Ita peragratis Hispaniae et Galliae populis, legati Romam redeunt, haud ita multo post, quam consules in provincias profecti erant. Civitatem omnem in exspectationem belli erectam invenerunt, satis constante fama, iam Iberum Poenos transmisisse.

21.

Hannibal, Sagunto capto, Carthaginem novam in hiberna

1 In his] sc. Galliae populis, quod subaudiendum monent Strothius et Doer.

2 Censere] Pro censendo, h. e. proponendo. DOER. Supervacaneam

hanc vocem, et delendam censet Gronov.

3 Ab sociis] sc. Massiliensibus, de quorum fide cf. infr. xxvi. 22. et Pol. iii. 95. RUP.

milites.

concesserat: ibique, auditis, quae Romae, quaeque Car- U. C. 534 thagine acta decretaque forent, seque non ducem solum, A. C. 218. sed etiam causam esse belli, partitis divenditisque reliquiis praedae, nihil ultra differendum ratus, Hispani generis milites convocat: Credo ego vos,' inquit, socii, et ipsos Hannibalis 'cernere, pacatis omnibus Hispaniae populis, aut finiendam oratio ad 'nobis militiam, exercitusque dimittendos esse, aut in alias 'terras transferendum bellum: ita enim hae gentes non 'pacis solum, sed etiam victoriae, bonis florebunt, si ex aliis 'gentibus praedam et gloriam quaeremus. Itaque, quum 'longinqua ab domo instet militia, incertumque sit, quando 'domos vestras, et quae cuique ibi cara sunt, visuri sitis, si 'quis vestrum suos invisere vult, commeatum do. 'vere, edico, adsitis; ut, diis bene iuvantibus, bellum in'gentis gloriae praedaeque futurum incipiamus.' Omnibus fere visendi domos oblata ultro potestas grata erat, et iam desiderantibus suos, et longius in futurum providentibus desiderium. Per totum tempus hiemis quies inter labores, aut iam exhaustos, aut mox exhauriendos, renovavit corpora animosque ad omnia de integro patienda. Vere primo ad edictum convenere.

Primo

ad bellum.

Hannibal, quum recensuisset omnium auxilia gentium, Apparatus Gades profectus Herculi vota exsolvit: novisque se obligat Hannibalis votis, si cetera prospera evenissent. Inde partiens curas simul in inferendum atque arcendum bellum, ne, dum ipse terrestri per Hispaniam Galliasque itinere Italiam peteret, nuda apertaque Romanis Africa ab Sicilia esset, valido praesidio firmare eam statuit. Pro eo supplementum ipse ex Africa, maxime iaculatorum, levium armis, petiit; ut Afri in Hispania, in Africa Hispani, melior procul ab domo 5 futurus uterque miles, velut mutuis pignoribus obligati, stipendia facerent. Tredecim millia octingentos quinquaginta pedites caetratos misit in Africam, et funditores 7 Baliares octingentos septuaginta: equites mixtos ex multis gentibus mille ducentos. Has copias partim Carthagini praesidio esse, partim distribui per Africam iubet. Simul conquisitoribus in civitates missis, quattuor millia conscripta delectae iuventutis, praesidium eosdem et obsides, duci Carthaginem iubet. Neque Hispaniam negligendam

4 Gades] De celebri, quod Hereuli Tyrio ibi exstructum fuit, templo multa collegit Bochart. Geogr. Sacr. p. 166. 610. DOER.

5 Pignoribus obligati] cf. Pol. iii. 33. ἐκδεσμεύων τὴν ἑκατέρων πίστιν εἰς ἀλλήλους.

6 Pedites caetratos] Agiles, levis

que armaturae, qui peltastae a Graecis
dicuntur: caetra enim parvum His-
panorum et Afrorum scutum loreum,
peltae simile. STROTH. cf. infr. xxiii.
26. xxxi. 36.

7 Funditores Baliares] Peritissi-
mos, ex insulis Baliaribus, sive Ba-
learibus, hod. Maiorca, et Minorca.

22.

« IndietroContinua »