Immagini della pagina
PDF
ePub

creantur.

U. C. 538. ante pedes eorum posuit. Atque illo quidem die dimissi A. C. 214. ex concione laeti, circa omnia fana deum supplicaverunt Praetores cum coniugibus ac liberis: postero die comitia praetoribus Syracusis creandis habita. Creatus in primis Andranodorus; ceteri magna ex parte interfectores tyranni: duos etiam absentes, Sopatrum ac Dinomenem, fecerunt. Qui, auditis, quae Syracusis acta erant, pecuniam regiam, quae in Leontinis erat, Syracusas devectam, quaestoribus ad id ipsum creatis tradiderunt: et ea, quae in Insula erat et Achradina, tra-7 dita est; murique ea pars, quae ab cetera urbe nimis firmo munimento intersaepiebat Insulam, consensu omnium deiecta est. Secutae et ceterae res hanc inclinationem animorum ad libertatem.

Hippocra

cydes re

mulant.

[ocr errors]
[ocr errors]

Hippocrates atque Epicydes, audita morte tyranni, quam tes et Epi- Hippocrates, etiam nuntio interfecto, celare voluerat, dedire velle serti a militibus, quia id tutissimum ex praesentibus vide-8 se ad Han-batur, Syracusas rediere. Ubi ne suspecti obversarentur, nibalem si- tanquam novandi res aliquam occasionem quaerentes, praetores primum, dein per eos senatum adeunt. Ab Hanni'bale se missos' praedicant ad Hieronymum, tanquam 'amicum ac socium. Paruisse imperio eius, cuius impe6 rator suus voluerit. Velle ad Hannibalem redire. Cete'rum, quum iter tutum non sit, vagantibus passim per 'totam Siciliam Romanis armis, petere, ut praesidii dent aliquid, quo Locros in Italiam perducantur. Gratiam magnam eos parva opera apud Hannibalem inituros.' Facile res impetrata: abire enim duces regios, quum peritos militiae, tum egentes eosdem atque audaces, cupiebant: sed, quod volebant, non, quam maturato opus erat, naviter 9 expediebant. Interim iuvenes militares et assueti militibus, nunc apud eos ipsos, nunc apud transfugas, quorum maxima pars ex navalibus sociis Romanorum erat, nunc etiam apud infimae plebis homines, crimina serebant in senatum optimatesque id moliri clam eos atque struere, ut Syracusae 'per speciem reconciliatae societatis in ditione Romanorum 'sint; dein factio et pauci auctores foederis renovati domi'nentur.'

24.

His audiendis credendisque opportuna multitudo, maior in dies, Syracusas confluebat: nec Epicydi solum spem

7 Et ea, quae in Insula erat et Achradina, tradita est] Campanus, Andreas, duo MSS. a Gronovio memorati, et omnes nostri, carent particula et plerique autem ex his Mss. habent Achradinam: quidam etiam translata est. Atque hoc modo legendum videtur: Et ea (pecunia) quae in Insula erat, Achradinam

translata est. CREV. Crevierium sequitur Bekker.

8 Id] Nempe, ut Syracusas redirent. CREV.

9 Naviter] Supplenda est ex sensu particula tam, quae respondeat praecedenti quam. Non tam naviter, quam maturato opus erat. CREV.

6

[ocr errors]

Andrano

misto.

novandarum rerum, sed Andranodoro etiam, praebebat. U. C. 538. Qui, fessus tandem uxoris vocibus, monentis, Nunc illud A. C. 214. esse tempus occupandi res, dum turbata omnia nova dorus tyatque incondita libertate essent, dum regiis stipendiis rannidem 'pastus obversaretur miles, dum ab Hannibale missi duces affectat. 'assueti militibus iuvare possent incepta,' cum Themisto, cui Gelonis filia nupta, rem consociatam paucos post dies Aristoni cuidam tragico actori, cui et alia arcana committere assuerat, incaute aperit. Huic et genus et fortuna honesta erant; nec ars, quia nihil tale apud Graecos pudori est, ea deformabat. Itaque, fidem potiorem ratus, quam patriae debebat, indicium ad praetores defert. Qui, ubi Occiditur rem haud vanam esse certis indiciis compererunt, consultis cum Thesenioribus, et auctoritate eorum praesidio ad fores posito, ingressos curiam Themistum atque Andranodorum interfecerunt: et, quum tumultus ab re in speciem atrociore, causam aliis ignorantibus, ortus esset, silentio tandem facto, indicem in curiam introduxerunt. Qui quum ordine omnia edocuisset, et principium coniurationis factum ab Harmoniae Gelonis filiae nuptiis, quibus Themisto iuncta esset; Afrorum Hispanorumque auxiliares instructos ad caedem praetorum principumque aliorum; bonaque eorum praedae futura interfectoribus pronuntiatum; iam mercenariorum manum assuetam imperiis Andranodori paratam fuisse ad Insulam rursus occupandam; singula deinde, quae per quosque agerentur, totamque viris armisque instructam coniurationem ante oculos posuisset; senatui quidem tam iure caesi, quam Hieronymus, videbantur. Ante curiam variae atque incertae rerum multitudinis clamor erat: quam, 1 ferociter minitantem in vestibulo curiae, corpora coniurato2 rum eo metu compresserunt, ut silentes integram plebem in concionem sequerentur. Sopatro mandatum ab senatu 3 et ab collegis, ut verba faceret. Is, tanquam reos ageret, ab anteacta vita orsus, quaecunque post Hieronis mortem sceleste atque impie facta essent, Andranodorum ac The4 mistum arguit fecisse. Quid enim sua sponte fecisse Hie- Sopatri 'ronymum puerum, ac vixdum pubescentem facere potu-Bration isse? Tutores ac magistros eius sub aliena invidia regnasse. tyrannos. Itaque aut ante Hieronymum, aut certe cum Hieronymo 'perire eos debuisse. At illos, debitos iam morti destina

6

1 Corpora coniuratorum] sc. Proiecta et exposita. GRONOV.

2 Integram plebem] Reliquam, nondum animi motu corruptam, nihildum constitutum habentem, sed quae rem integram in concione audire, atque tum de ea constituere vellet. STROTH.

3 Tanquam reos ageret] h. e. Accusaret. Sic supr. iv. 42. reum peragere est, accusatione efficere ut damnatur. RASCH.

4 Sua sponte fecisse] Vocem fecisse, probante Gronov. delevit Bekker.

25.

[ocr errors]

U. C. 538. tosque, alia nova scelera post mortem tyranni molitos: A. C. 214. palam primo, quum clausis Andranodorus Insulae portis 'hereditatem regni creverit, quaeque procurator tenuerat, 5 'pro domino possederit; proditus deinde ab iis, qui in 6 Insula erant, circumsessus ab universa civitate, quae 'Achradinam tenuerit, nequicquam palam atque aperte 'petitum regnum, clam et dolo affectare conatus sit, et ne "beneficio quidem atque honore potuerit vinci, quum inter 7 'liberatores patriae insidiator ipse libertatis creatus esset "praetor. Sed animos iis regios regias coniuges fecisse, 8 'alteri Hieronis, alteri Gelonis, filias nuptas.' Sub hanc vocem ex omnibus partibus concionis clamor oritur, nullam earum vivere debere, nec quemquam superesse tyrannorum stirpis. Haec natura multitudinis est; aut servit humiliter, aut superbe dominatur: libertatem, quae media est, nec 9 spernere modice, nec habere sciunt: et non ferme desunt irarum indulgentes ministri, qui avidos atque intemperantes plebeiorum animos ad sanguinem et caedes irritent. Sicut Stirps regia tum extemplo praetores rogationem promulgarunt: acceptaque paene prius, quam promulgata, est, ut omnis regia stirps interficeretur: missique a praetoribus Damaratam Hieronis, et Harmoniam Gelonis filias, coniuges Andranodori et Themisti, interfecerunt.

interficitur.

26.

Heraclea erat filia Hieronis, uxor Zoippi; qui, legatus ab Hieronymo ad regem Ptolemaeum missus, voluntarium consciverat exsilium. Ea quum ad se quoque veniri prae- 2 scisset, in sacrarium ad penates confugit, cum duabus filiabus virginibus, resolutis crinibus, miserabilique alio habitu: Preces He- et ad ea addidit preces, nunc per memoriam Hieronis pa-3 tris, Gelonisque fratris; 'ne se innoxiam invidia Hieronymi 'conflagrare sinerent. Nihil se ex regno illius, praeter ex

racleae

Hier. Fil.

5 Hereditatem regni creverit] Hereditatem cernere est proprie deliberare, utrum eam velimus adire necne, unde cretio dicitur spatium temporis, quod ad id deliberandum datur heredi a testatore; deinde, quod hanc deliberationem fere sequitur, illam adire. cf. Ernest. Clav. Cicer. Perizon. ad Sanctii Minerv. 780-795. RUP.

6 Pro domino] Tanquam dominus. CREV.

7 Vinci] Flecti ad respectum libertatis amoremque patriae, et deterreri a tyrannicis consiliis. CREV.

8 Animos iis regios] Animos regnandi avidos. CREV.

9 Libertatem... spernere modice] Libertatem is modice spernit, qui ita se subicctum esse patitur alterius im

perio, ut tamen non descendat ad humile ac deforme obsequium. CREV.

I Intemperantes plebeiorum animos] Vox plebeiorum est ab ingenio emendatorum. Scripti hic omnes corrupti; sed ita ut a sese invicem non multum discedant: publiciorum, vel plubiciorum, vel aliud quid simile praeferunt. Solus Victor. codex id habet quod sanum videri possit, intemperantes suppliciorum: qui semel accensi ad saevitiam, nullum suppliciis modum facere sciant. CREV.

2 Veniri praescisset] Ita pro vulg. venire emendavit Gronov.

3 Nunc per memoriam] Nunc. h.e. primo, sibi ut parceretur, rogabat, tum, omissis pro se precibus, puellis ut saltem parcerent, orare institit. STR.

[ocr errors]

'silium viri, habere: neque fortunam suam eandem vivo U. C. 538. • Hieronymo fuisse, quam sororis ; neque interfecto eo A. C. 214. 'causam eandem esse. Quid? quod, si Andranodoro con"silia processissent, illa cum viro fuerit regnatura; sibi cum 'ceteris serviendum. Si quis Zoippo nuntiet, interfectum Hieronymum, ac liberatas Syracusas, cui dubium esse, 'quin extemplo conscensurus sit navim, atque in patriam 'rediturus? Quantum spes hominum falli! In liberata 'patria coniugem eius ac liberos de vita dimicare; quid obstantes libertati, aut legibus? Quod ab se cuiquam 'periculum, a sola ac prope vidua, et puellis in orbitate de5 gentibus, esse? At enim periculi quidem nihil ab se timeri: invisam tamen regiam stirpem esse. Ablegarent ergo procul ab Syracusis Siciliaque, et asportari Alexandriam iuberent, ad virum uxorem, ad patrem filias.' Aver6 sis auribus animisque, casse ne tempus tereretur, ferrum quosdam expedientes cernebat. Tum, omissis pro se precibus, puellis ut saltem parcerent,' orare institit: a qua aetate etiam hostes iratos abstinere; ne, tyrannos ulcis'cendo, quae odissent, scelera ipsi imitarentur.' Inter haec abstractam a penetralibus iugulant: in virgines deinde, respersas matris cruore, impetum faciunt. Quae, alienata mente simul luctu metuque, velut captae furore, eo cursu se ex sacrario proripuerunt, ut, si effugium patuisset in 7 publicum, impleturae urbem tumultu fuerint. Tum quoque haud magno aedium spatio, inter medios tot armatos, aliquoties integro corpore evaserunt: tenentibusque, quum tot ac tam validae eluctandae manus essent, sese eripuerunt: tandem, vulneribus confectae, quum omnia replessent sanguine, exanimes corruerunt; caedemque per se miserabilem miserabiliorem casus fecit, quod paullo post nuntius venit, mutatis repente ad misericordiam animis, ne

6

[blocks in formation]
[ocr errors]

que sensus efficeretur. Et quasi tam
facile in casse mutatum est, quam
infr. xxv. 3. quassae naves in cassae
naves, praesertim si corruptela orta
est tum, cum adhuc in Livio quase
pro quasi legebatur. Hanc enim or-
thographiam Livio propriam fuisse
testis est Quinctilianus i. 7. p. 49.
Quassei pro quasi saepe in lapidibus
antiquis legi, docet Mazochius de
Campan. Amphith. p. 153. Certe
casse, unde male pedem intulit, ab-
eat."

7 Tum quoque] Quamvis effugere
non potuerint in publicum, et haud
magno aedium spatio inclusae reman-
serint. CREV.

U. C. 538. interficerentur. Ira deinde ex misericordia orta, quod adeo A. C. 214. festinatum ad supplicium, neque locus poenitendi, aut regressus ab ira relictus esset. Itaque fremere multitudo, et in locum Andranodori ac Themisti (nam ambo praetores fuerant) comitia poscere: quae nequaquam ex sententia praetorum futura essent.

27.

Statutus est comitiis dies: quo, necopinantibus omnibus, Epicydes unus ex ultima turba Epicydem nominavit, tum inde alius et Hippo Hippocratem. Crebriores deinde eae voces, et cum haud tores fiunt, dubio assensu multitudinis esse. Et erat confusa concio,

crates prae

Appium

missi.

non populari modo, sed militari quoque turba, magna ex parte etiam perfugis, qui omnia novare cupiebant, permixtis. Praetores dissimulare primo, et trahenda re esse : 8 postremo victi consensu, et seditionem metuentes, pronuntiant eos praetores. Nec illi primo statim creati nudare, Legati ad quid vellent: quanquam aegre ferebant, et de indutiis dierum decem legatos isse ad Ap. Claudium, et, impetratis iis, alios, qui de foedere antiquo renovando agerent, missos. Ad Murgantiam tum classem navium centum Romanus 9 habebat, quonam evaderent motus ex caedibus tyrannorum orti Syracusis, quove eos ageret nova atque insolita libertas, opperiens. Per eosdem dies quum ad Marcellum, venientem in Siciliam, legati Syracusani missi ab Appio essent, auditis conditionibus pacis, Marcellus, posse rem convenire ratus, et ipse legatos Syracusas, qui coram cum praetoribus de renovando foedere agerent, misit. Et iam ibi nequaTurbae Sy- quam eadem quies et tranquillitas erat. Postquam Punicam classem accessisse Pachynum allatum est, dempto timore Hippocrates et Epicydes, nunc apud mercenarios milites, nunc apud transfugas, prodi Romano Syracusas, criminabantur. Ut vero Appius naves ad ostium portus, quo aliae partis hominibus animus accederet, in statione habere coepit, ingens in speciem criminibus vanis accesserat fides ac primo etiam tumultuose decurrerat multitudo ad prohibendos, si in terram egrederentur.

racusis.

28.

In hac turbatione rerum in concionem vocari placuit. Ubi quum alii alio tenderent, nec procul seditione res esset,

8 Trahenda re esse] In eo esse, id agere, ut extraherent rem. GRONOV. Ceterum in trahenda re legendum censet Duker.

9 Murgantiam] Alia erat huius nominis urbs in Samnio, cuius mentio fit supr. x. 17. Hoc loco Siciliae oppidum intelligendum esse, per se patet. STROTH.

1 Aliae partis hominibus] Iis qui alia sentirent et vellent, quam Hip

pocrates et Epicydes; h. e. qui partis Romanae essent. Aliae antique pro genitivo aliûs. Ea voce bis usus est Cic. de Div. ii. 30. Sic et tam nulli consilii ap. Terent. CREV.

2 Turbatione] Praeter Livium hac voce neminem antiquiorum usum fuisse monet Drak. licet quaedam exempla ap. recentiores scriptores exstent.

2

« IndietroContinua »