Immagini della pagina
PDF
ePub

6

Apollonides principum unus orationem salutarem, ut in tali U. C. 538. tempore, habuit: Nec spem salutis, nec perniciem propi-4.6.2!+. ‘orem unquam civitati ulli fuisse. Si enim uno animo dae saluta

omnes vel ad Romanos, vel ad Carthaginienses inclinent, ris oratio. 3' nullius civitatis statum fortunatiorem beatioremve fore. • Si alii alio trahant res, non inter Poenos Romanosque bel·lum atrocius fore, quam inter ipsos Syracusanos: quum “intra eosdem muros pars utraque suos exercitus, sua arma, suos habitura sit duces. Itaque, ut omnes idem sentiant, ‘summa vi agendum esse: utra societas sit utilior, eam • longe minorem ac levioris momenti consultationem esse. • Sed tamen Hieronis potius, quam Hieronymi, auctoritatem • sequendam in sociis legendis, vel quinquaginta annis feli4'citer expertam amicitiam nunc incognitae, quondam infi5.deli, praeferendam. Esse etiam momenti aliquid ad con

silium, quod Carthaginiensibus ita pax negari possit, ut non utique in praesentia bellum cum iis geratur: cum

· Romanis extemplo aut pacem, aut bellum habendum.' 6 Quo minus cupiditatis ac studii visa est oratio habere, eo

plus auctoritatis habuit. Adiectum est praetoribus ac delectis senatorum militare etiam consilium: iussi et duces ordinum praefectique auxiliorum simul consulere. Quum Pax cum saepe acta res esset magnis certaminibus, postremo, quia Rom. debelli cum Romanis gerendi ratio nulla apparebat, pacem 7 fieri placuit, mittique cum iis legatos ad rem confirmandam.

Dies haud ita multi intercesserunt, quum ex Leontinis 29. legati, praesidium finibus suis orantes, venerunt; quae Praesidium legatio peropportuna visa ad multitudinem inconditam ac mittitur in

Leontinos. tumultuosam exonerandam, ducesque eius ablegandos. Hippocrates praetor ducere eo transfugas iussus : secuti multi ex mercenariis auxiliis quattuor millia armatorum effecerunt. Et mittentibus et missis ea laeta expeditio 8 fuit. Nam et illis, quod iam diu cupiebant, novandi res

6

cernitur,

3 Beatioremve] Ac beatiorem ex 6 Quo minus cupiditatis] Recte emendatione Salmasii recepit Bek- exponit Crevier. cupiditatem studium ker,

partium, quo sensu saepius usurpa4 Nunc incognitae, quondam in tam videmus ap. Ciceronem, cf, Or. fideli] Amicitiae Carthaginiensium, pro Marc. 9. et pro Caec. 8. At quum nunc incognitae, quia nova sit, et diu ad sequens studii perinde intelligeniam non experta; quondam infideli, dum sit partium, in interpretando quia olim, quum ante amicitiam cum distinguendae erunt hae voces. Str. Romanis initam Syracusani socios 7 Mittique cum iis] h. e. Cum RoCarthaginienses habuissent, eos infi- manis legatis a Marcello missis, de deles senserant. CREV.

quibus in cap. praecedente mentio 5 Esse etiam momenti aliquid ad facta est. CREV. consilium] Ad consilium captandum, 8 Nam et illis] Illis ad proximum in eo quoque aliquid momenti esse, missis, hi ad remotius mittentibus reid quoque valere aliquantum debere, ferendum est. cf. supr. iii. 72. infr. quod .... CREV.

XXX. 30. STROTH.

in vadit.

tur.

6

U. C. 538. occasio data est; et hi, sentinam quandam urbis rati exhauA. C. 214. stam, laetabantur. Ceterum levaverunt modo in praesentia

velut corpus aegrum, quo mox in graviorem morbum reciHippocra- deret. Hippocrates enim finitima provinciae Romanae tes provin- primo furtivis excursionibus vastare coepit: deinde, quum ciam Rom.

ad tuendos sociorum agros missum ab Appio praesidium esset, omnibus copiis impetum in oppositam stationem cum caede multorum fecit. Quae quum essent nuntiata Marcello, legatos extemplo Syracusas misit, qui pacis fidem ruptam esse dicerent: nec belli defuturam unquam causam,

nisi Hippocrates atque Epicydes non ab Syracusis modo, Epicydes sed tota procul Sicilia, ablegarentur. Epicydes, ne aut et ipse in

reus criminis absentis fratris praesens esset, aut deesset pro Leontinos proficisci- parte sua concitando bello, profectus et ipse in Leontinos,

quia satis eos adversus populum Romanum concitatos cernebat, avertere etiam ab Syracusis coepit. Nam ita eos pacem pepigisse cum Romanis, ut, quicunque populi sub regibus fuissent, et suae ditionis essent; nec iam libertate contentos esse, nisi etiam regnent ac dominentur. Renuntiandum igitur iis esse, Leontinos quoque aequum 'censere liberos esse; vel quod in solo urbis suae tyrannus

ceciderit, vel quod ibi primum conclamatum ad libertatem, ‘ relictisque regiis ducibus Syracusas sit concursum. Itaque

aut eximendum id de foedere esse, aut legem eam foederis 9 Leontini non accipiendam.' Facile multitudini persuasum: legaalienantur tisque Syracusanorum, et de caede stationis Romanae queab Syracusanis. rentibus, et Hippocratem atque Epicydem abire seu Locros,

seu quo alio mallent, dummodo Sicilia cederent, iubentibus, ferociter responsum est: Neque mandasse sese Syracusanis, ut pacem pro se cum Romanis facerent: neque teneri alienis foederibus.' Haec ad Romanos Syracusani detulerunt, abnuentes, Leontinos in sua potestate esse. • Itaque integro secum foedere bellum Romanos cum üis

gesturos. Neque sese defuturos ei bello; ita ut in potes-2 'tatem redacti suae rursus ditionis essent, sicut pax conven

isset.' 30. Marcellus cum omni exercitu profectus in Leontinos, Leontino Appio quoque accito, ut altera parte aggrederetur, tanto rum urbs a Marcello

ardore militum est usus ab ira inter conditiones pacis inter-3 capta.

fectae stationis, ut primo impetu urbem expugnarent.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

9 Legem eam foederis] Foedus hac parte laedi. Crev. conditione ictum. Doer.

2 Ita ut] Ea lege ut, CREV. 1 Integro secum foedere] Ita ut 3 Ab ira ... interfectae slationis] foedus secum integrum intactumque sc. Ob interfectam stationem. Praemaneat. Non credituros Syracusanos positio ab saepe causam continet. foedus, quod Romani secum habeant, supr. v. 5. vi. 2. infr. xxvii. 30. bello adversus Leontinos gerendo ulla

4

Hippocrates atque Epicydes, postquam capi muros refringi- U. C. 538. que portas videre, in arcem sese cum paucis recepere. Inde A. C. 214. clam nocte Herbessum perfugiunt. Syracusanis, octo millium armatorum agmine profectis domo, ad Mylam flumen nuntius occurrit, captam urbem esse; cetera falsa mixta Atrox nunveris ferens: caedem promiscuam militum atque oppidano- tius de caerum factam, nec quemquam puberem arbitrari superesse : tinis facta. 5 direptam urbem: bona locupletium donata. Ad nuntium Syracusa

tam atrocem constitit agmen; concitatisque omnibus, norum exduces, (erant autem Sosis ac Dinomenes) quid agerent, citatur. 6 consultabant. Terroris speciem haud vanam mendacio praebuerant verberati ac securi percussi transfugae ad duo millia hominum. Ceterum Leontinorum militumque aliorum nemo, post captam urbem, violatus fuerat : suaque omnia iis, nisi quae primus tumultus captae urbis absumpserat, restituebantur. Nec ut Leontinos irent, proditos ad caedem commilitones querentes, perpelli potuere, nec ut eodem loco certiorem nuntium exspectarent. Quum ad defectionem inclinatos animos cernerent praetores, sed eum motum haud diuturnum fore, si duces amentiae sublati essent; exercitum ducunt Megaram: ipsi cum paucis equitibus Herbessum proficiscuntur, spe, territis omnibus, per proditionem urbis potiundae. Quod ubi frustra iis fuit inceptum, vi agendum rati, postero die Megaris castra movent, ut Herbessum omnibus copiis oppugnarent. Hip-Hippocrapocrates et Epicydes, non tam tutum prima specie, quam

tes et Epi7 unum, spe undique abscisa, consilium, esse rati

, ut se militi- cydes se ei

permittunt. bus permitterent, et assuetis magna ex parte sibi, et tum fama caedis commilitonum accensis, obviam agmini procedunt. Prima forte signa sexcentorum Cretensium erant, qui apud Hieronymum meruerant sub iis, et Hannibalis beneficium habebant, capti ad Trasimenum inter Romanorum auxilia, dimissique. Quos ubi ex signis armorumque

habitu cognovere Hippocrates atque Epicydes, ramos oleae 8 ac velamenta alia supplicum porrigentes, orare, ut recipe

'rent sese, receptosque tutarentur, neu proderent Syracu9' sanis, a quibus mox ipsi trucidandi populo Romano dede

rentur. Enimvero,' conclamant, bonum ut animum 31.

4 Herbessum] Cluverius Erbessum ris; vim terrendi, quae aliquo colore scribit, ut cuius nomen a voce Ere- niteretur. CREV. bus deductum sit: sc. oppidum Si 7 Spe undique abscisa] cf. Supr. ciliae ad fontes Anapi fluminis. 15. Vulg. abscissa.

5 Donata] Intellige, militibus. Ce 8 Velamenta alia supplicum] Interum legisse alibi haud memini res fulas, et quae alia a supplicibus pordonata, absolute positum, sine no rigi et praetendi solent. CREV. mine eius, cui donata. STROTH.

9 Ipsi] Intellige ipsos Cretenses, 6 Terroris speciem haud vanam] ad quos hic sermo dirigitur. Crev, Speciosam aliquam materiem terro

U. C. 538. “ haberent: omnem se cum illis fortunam subituros.' Inter
A. C. 214. hoc colloquium signa constiterant, tenebaturque agmen:

necdum, quae morae causa foret, pervenerat ad duces.
Postquam Hippocratem atque Epicydem adesse pervasit i
rumor, fremitusque toto agmine erat haud dubie approban-
tium adventum eorum; extemplo praetores citatis equis ad
prima signa perrexerunt, “ Qui mos ille, quae licentia Cre-
* tensium esset,' rogitantes, colloquia serendi cum hoste,
‘iniussuque praetorum miscendi eos agmini suo?' Compre-
hendi iniicique catenas iusserunt Hippocrati

. Ad quam vocem tantus extemplo primum a Cretensibus clamor est ortus, deinde exceptus ab aliis, ut facile, si ultra tenderent, appareret, iis timendum esse. Solliciti incertique rerum

suarum Megaram, unde profecti erant, referri signa iubent, Fraus Hip- nuntiosque de statu praesenti Syracusas mittunt. Fraudem pocratis.

quoque Hippocrates addit, inclinatis ad omnem suspicionem animis: et, Cretensium quibusdam ad itinera insidenda missis, velut interceptas literas, quas ipse composuerat, recitat: ‘Praetores Syracusani consuli Marcello. Secundum : salutem, ut assolet, scriptum erat: “Recte eum atque ordine 3 ‘fecisse, quod in Leontinis nulli pepercisset. Sed omnium

mercenariorum militum eandem esse causam, nec unquam • Syracusas quieturas, donec quicquam externorum auxilio

rum, aut in urbe, aut in exercitu suo, esset. Itaque daret 'operam, ut eos, qui cum suis praetoribus castra ad Mega

ram haberent, in suam potestatem redigeret, ac supplicio ' eorum liberaret tandem Syracusas.' Haec quum recitata essent, cum tanto clamore ad arma discursum est, ut praetores inter tumultum pavidi abequitaverint Syracusas. Et 4 ne fuga quidem eorum seditio compressa est, impetusque in Syracusanos milites fiebant: nec ab ullo temperatum foret, ni Epicydes atque Hippocrates irae multitudinis obviam issent: non a misericordia aut humano consilio, sed ne spem reditus praeciderent sibi, et quum ipsos simul milites fidos haberent, simul obsides ; tum cognatos quoque eorum atque amicos tanto merito primum, dein pignore sibi concili-5

1 Postquam Hippocratem atque cf. Brisson. de Formul. ï. 80. STR. Epicydem adesse pervasit rumor] 4 Abequitaverint Syracusas] AdeAdesse ex emend. Gronov. delevit quitaverint Drakenb.et Bekker. NosBekker. qui causas morae esse intel tram lectionem, quae a manu Creligi monet.

vier. provenit, secutus est Stroth. 2. Secundum salutem, ut assolet] 5 Merito primum, dein pignore) Post salutem, ut mos est, initio epi. Merito, quod iis militibus vitam serstolae datam.

vassent; pignore, quod eosdem secum 3 Recte eum atque ordine fecisse] haberent, tanquam totidem pignora Sollennis formula, qua Senatus P. R. benevolentiae ac fidei eorum, qui coacta civium, potissimum magistra- gnatione illos amicitiave Syracusis tuum, comprobare solebat; cui adde contingebant. CREV. batur nonnunquam et e republica.

nos accen

arent: expertique, quam vana aut levi aura mobile vulgus V. C. 538. 6 esset, militem nacti ex eo numero, qui in Leontinis circum-A. C. 214. sessi erant, subornant, ut Syracusas perferret nuntium convenientem iis, quae ad Mylam falso nuntiata erant ; auctoremque se exhibendo, ac velut visa, quae dubia erant, narrando, concitaret iras hominum. Huic non apud vulgum 32. modo fides fuit, sed senatum quoque in curiam introductus 7 movit. Haud vani quidam homines palam ferre, 'perbene Syracusani detectam in Leontinis esse avaritiam et crudelitatem Ro- in Roma'manorum. Eadem, si intrassent Syracusas, aut focdiora duntur.

etiam, quo maius ibi avaritiae praemium esset, facturos 'fuisse.' Itaque claudendas cuncti portas, et custodiendam urbem censere.

Sed non ab iisdem omnes timere, nec 8 eosdem odisse: ad militare genus omne partemque magnam plebis invisum esse nomen Romanum. Praetores optimatiumque pauci, quanquam inflammati vano nuntio erant, 9 tamen ad propius praesentiusque malum cautiores esse. Et iam ad Hexapylum erant Hippocrates atque Epicydes : Seditiosi serebanturque colloquia per propinquos popularium, qui in Syracusas

ingrediunexercitu erant, ut portas aperirent, sinerentque communem tur. i patriam defendi ab impetu Romanorum. Iam, unis foribus

Hexapyli apertis, coepti erant recipi, quum praetores inter2 venerunt. Et primo imperio minisque, deinde auctoritate, deterrendo, postremo, ut omnia vana erant, obliti maiestatis, precibus agebant, ne proderent patriam tyranni ante satellitibus, et tum corruptoribus exercitus. Sed surdae ad haec omnia aures concitatae multitudinis erant, nec minore intus vi, quam foris, portae effringebantur: effractisque 3omnibus, totum Hexapylo agmen receptum est. Praetores in Achradinam cum iuventute popularium confugiunt : mercenarii milites perfugaeque, et quicquid regiorum militum Syracusis erat, agmen hostium augent. Ita Achradina quoque primo impetu capitur, praetorumque, nisi qui inter tumultum effugerunt, omnes interficiuntur. Nox caedibus 4 finem fecit. Postero die servi ad pileum vocati, et carcere vincti emissi: confusaque haec omnis multitudo Hippocra

6 Militem nacti] Nancti auctore nomen, si vim verbi attendamus, inGronov. receperunt Stroth. et Bek- ditum ex eo fuit, quod sex haberet

portas. Crev. Similiter Dipylon A7 Haud rani] Haud leves atque thenis fuisse, infr. xxxi. 24. et Tetracreduli, sed prudentiores. Doer. pylon Caesareae in Palaestina, Vale

8 Ad militare genus] Apud mili- sius nonet. tes cuiuscunque generis. At pro apud 2 Auctoritate] Consiliis monitissaepius usurpatur. cf. supr. vii. 7.

9 Praesentiusque malum] Quod 3 Totum Hexapylo agmen] Vulg. imminebat a pravis Hippocratis et tuto in llera pylo. Tutus et tolus Epicydis consiliis.

saepius in mss. permutari videbimus. i Unis foribus Hexapyli] Una e cf. infr. xxviii. 4. sex portis, quae erant in Hexapylo. 4 Ad pileum vocati] Ad libertatem. Huic enim urbis Syracusanae parti vf. supr. 16.

VOL. II.

ker.

que. CREV.

P

« IndietroContinua »