Immagini della pagina
PDF
ePub

Apollonides principum unus orationem salutarem, ut in tali U. C. 538. tempore, habuit: Nec spem salutis, nec perniciem propi- A. C. 214. Apolloniorem unquam civitati ulli fuisse. Si enim uno animo dae saluta' omnes vel ad Romanos, vel ad Carthaginienses inclinent, ris oratio. 3 ́ nullius civitatis statum fortunatiorem beatioremve fore. Si alii alio trahant res, non inter Poenos Romanosque bellum atrocius fore, quam inter ipsos Syracusanos: quum 'intra eosdem muros pars utraque suos exercitus, sua arma, suos habitura sit duces. Itaque, ut omnes idem sentiant, 'summa vi agendum esse: utra societas sit utilior, eam 'longe minorem ac levioris momenti consultationem esse. • Sed tamen Hieronis potius, quam Hieronymi, auctoritatem 'sequendam in sociis legendis, vel quinquaginta annis feli4 citer expertam amicitiam nunc incognitae, quondam infi5deli, praeferendam. Esse etiam momenti aliquid ad consilium, quod Carthaginiensibus ita pax negari possit, ut non utique in praesentia bellum cum iis geratur: cum Romanis extemplo aut pacem, aut bellum habendum.' 6 Quo minus cupiditatis ac studii visa est oratio habere, eo plus auctoritatis habuit. Adiectum est praetoribus ac delectis senatorum militare etiam consilium: iussi et duces ordinum praefectique auxiliorum simul consulere. Quum Pax cum saepe acta res esset magnis certaminibus, postremo, quia Rom. debelli cum Romanis gerendi ratio nulla apparebat, pacem 7 fieri placuit, mittique cum iis legatos ad rem confirmandam.

6

cernitur.

29.

Leontinos.

Dies haud ita multi intercesserunt, quum ex Leontinis legati, praesidium finibus suis orantes, venerunt; quae Praesidium legatio peropportuna visa ad multitudinem inconditam ac mittitur in tumultuosam exonerandam, ducesque eius ablegandos. Hippocrates praetor ducere eo transfugas iussus: secuti multi ex mercenariis auxiliis quattuor millia armatorum effecerunt. Et mittentibus et missis ea laeta expeditio 8 fuit. Nam et illis, quod iam diu cupiebant, novandi res

3 Beatioremve] Ac beatiorem ex emendatione Salmasii recepit Bekker.

4 Nunc incognitae, quondam infideli] Amicitiae Carthaginiensium, nunc incognitae, quia nova sit, et diu iam non experta; quondam infideli, quia olim, quum ante amicitiam cum Romanis initam Syracusani socios Carthaginienses habuissent, eos infideles senserant. CREV.

5 Esse etiam momenti aliquid ad consilium] Ad consilium captandum, in eo quoque aliquid momenti esse, id quoque valere aliquantum debere, quod.... CREV.

6 Quo minus cupiditatis] Recte exponit Crevier. cupiditatem studium partium, quo sensu saepius usurpatam videmus ap. Ciceronem. cf. Or. pro Marc. 9. et pro Caec. 8. At quum ad sequens studii perinde intelligendum sit partium, in interpretando distinguendae erunt hae voces. STR.

7 Mittique cum iis] h. e. Cum Romanis legatis a Marcello missis, de quibus in cap. praecedente mentio facta est. CREV.

8 Nam et illis] Illis ad proximum missis, hi ad remotius mittentibus referendum est. cf. supr. iii. 72. infr. XXX. 30. STROTH.

U. C. 538. occasio data est; et hi, sentinam quandam urbis rati exhauA. C. 214 stam, laetabantur. Ceterum levaverunt modo in praesentia velut corpus aegrum, quo mox in graviorem morbum reciHippocra- deret. Hippocrates enim finitima provinciae Romanae tes provin- primo furtivis excursionibus vastare coepit: deinde, quum ciam Rom. ad tuendos sociorum agros missum ab Appio praesidium

invadit.

et ipse in

Leontinos

tur.

[ocr errors]

esset, omnibus copiis impetum in oppositam stationem cum caede multorum fecit. Quae quum essent nuntiata Marcello, legatos extemplo Syracusas misit, qui pacis fidem ruptam esse dicerent: nec belli defuturam unquam causam, nisi Hippocrates atque Epicydes non ab Syracusis modo, Epicydes sed tota procul Sicilia, ablegarentur. Epicydes, ne aut reus criminis absentis fratris praesens esset, aut deesset pro proficisci- parte sua concitando bello, profectus et ipse in Leontinos, quia satis eos adversus populum Romanum concitatos cernebat, avertere etiam ab Syracusis coepit. Nam ita eos 'pacem pepigisse cum Romanis, ut, quicunque populi sub "regibus fuissent, et suae ditionis essent; nec iam libertate 'contentos esse, nisi etiam regnent ac dominentur. Re'nuntiandum igitur iis esse, Leontinos quoque aequum censere liberos esse; vel quod in solo urbis suae tyrannus ceciderit, vel quod ibi primum conclamatum ad libertatem, ' relictisque regiis ducibus Syracusas sit concursum. Itaque aut eximendum id de foedere esse, aut legem eam foederis 9 'non accipiendam.' Facile multitudini persuasum: legaalienantur tisque Syracusanorum, et de caede stationis Romanae quesanis. rentibus, et Hippocratem atque Epicydem abire seu Locros, seu quo alio mallent, dummodo Sicilia cederent, iubentibus, ferociter responsum est: Neque mandasse sese Syracusanis, ut pacem pro se cum Romanis facerent: neque 'teneri alienis foederibus.' Haec ad Romanos Syracusani detulerunt, abnuentes, Leontinos in sua potestate esse. 'Itaque integro secum foedere bellum Romanos cum iis 'gesturos. Neque sese defuturos ei bello; ita ut in potes-2 'tatem redacti suae rursus ditionis essent, sicut pax conven

Leontini

ab Syracu

30.

[ocr errors]

'isset.'

Marcellus cum omni exercitu profectus in Leontinos, Leontino- Appio quoque accito, ut altera parte aggrederetur, tanto rum urbs a ardore militum est usus ab ira inter conditiones pacis inter-3 fectae stationis, ut primo impetu urbem expugnarent.

Marcello

capta.

9 Legem eam foederis] Foedus hac conditione ictum. DOER.

Integro secum foedere] Ita ut foedus secum integrum intactumque maneat. Non credituros Syracusanos foedus, quod Romani secum habeant, bello adversus Leontinos gerendo ulla

parte laedi. CREV.

2 Ita ut] Ea lege ut. CREV.

3 Ab ira... interfectae stationis] sc. Ob interfectam stationem. Praepositio ab saepe causam continet. supr. v. 5. vi. 2. infr. xxvii. 30.

de in Leon

norum ex

Hippocrates atque Epicydes, postquam capi muros refringi- U. C. 538. que portas videre, in arcem sese cum paucis recepere. Inde A. C. 214. 4 clam nocte Herbessum perfugiunt. Syracusanis, octo millium armatorum agmine profectis domo, ad Mylam flumen nuntius occurrit, captam urbem esse; cetera falsa mixta Atrox nunveris ferens: caedem promiscuam militum atque oppidano- tius de caerum factam, nec quemquam puberem arbitrari superesse: tinis facta. 5 direptam urbem: bona locupletium donata. Ad nuntium Syracusatam atrocem constitit agmen; concitatisque omnibus, ercitus conduces, (erant autem Sosis ac Dinomenes) quid agerent, citatur. 6 consultabant. Terroris speciem haud vanam mendacio praebuerant verberati ac securi percussi transfugae ad duo millia hominum. Ceterum Leontinorum militumque aliorum nemo, post captam urbem, violatus fuerat: suaque omnia iis, nisi quae primus tumultus captae urbis absumpserat, restituebantur. Nec ut Leontinos irent, proditos ad caedem commilitones querentes, perpelli potuere, nec ut eodem loco certiorem nuntium exspectarent. Quum ad defectionem inclinatos animos cernerent praetores, sed eum motum haud diuturnum fore, si duces amentiae sublati essent; exercitum ducunt Megaram: ipsi cum paucis equitibus Herbessum proficiscuntur, spe, territis omnibus, per proditionem urbis potiundae. Quod ubi frustra iis fuit inceptum, vi agendum rati, postero die Megaris castra movent, ut Herbessum omnibus copiis oppugnarent. Hip- Hippocrapocrates et Epicydes, non tam tutum prima specie, quam tes et Epi7 unum, spe undique abscisa, consilium, esse rati, ut se militi- cydes se ei permittunt. bus permitterent, et assuetis magna ex parte sibi, et tum fama caedis commilitonum accensis, obviam agmini procedunt. Prima forte signa sexcentorum Cretensium erant, qui apud Hieronymum meruerant sub iis, et Hannibalis beneficium habebant, capti ad Trasimenum inter Romanorum auxilia, dimissique. Quos ubi ex signis armorumque habitu cognovere Hippocrates atque Epicydes, ramos oleae 8 ac velamenta alia supplicum porrigentes, orare, ut reciperent sese, receptosque tutarentur, neu proderent Syracu9' sanis, a quibus mox ipsi trucidandi populo Romano dede' rentur. Enimvero,' conclamant, bonum ut animum

4 Herbessum] Cluverius Erbessum scribit, ut cuius nomen a voce Erebus deductum sit: sc. oppidum Siciliae ad fontes Anapi fluminis.

5 Donata] Intellige, militibus. Ceterum legisse alibi haud memini res donata, absolute positum, sine nomine eius, cui donata. STROTH.

6 Terroris speciem haud vanam] Speciosam aliquam materiem terro

ris; vim terrendi, quae aliquo colore
niteretur. CREV.

7 Spe undique abscisa] cf. Supr.
15. Vulg. abscissa.

8 Velamenta alia supplicum] Infulas, et quae alia a supplicibus porrigi et praetendi solent. CREV.

9 Ipsi] Intellige ipsos Cretenses, ad quos hic sermo dirigitur. CREV.

31.

pocratis.

[ocr errors]

U. C. 538. haberent: omnem se cum illis fortunam subituros.' Inter A. C. 214. hoc colloquium signa constiterant, tenebaturque agmen : necdum, quae morae causa foret, pervenerat ad duces. Postquam Hippocratem atque Epicydem adesse pervasit rumor, fremitusque toto agmine erat haud dubie approbantium adventum eorum; extemplo praetores citatis equis ad prima signa perrexerunt, Qui mos ille, quae licentia Cretensium esset,' rogitantes, 'colloquia serendi cum hoste, iniussuque praetorum miscendi eos agmini suo?' Comprehendi iniicique catenas iusserunt Hippocrati. Ad quam vocem tantus extemplo primum a Cretensibus clamor est ortus, deinde exceptus ab aliis, ut facile, si ultra tenderent, appareret, iis timendum esse. Solliciti incertique rerum suarum Megaram, unde profecti erant, referri signa iubent, Fraus Hip- nuntiosque de statu praesenti Syracusas mittunt. Fraudem quoque Hippocrates addit, inclinatis ad omnem suspicionem animis: et, Cretensium quibusdam ad itinera insidenda missis, velut interceptas literas, quas ipse composuerat, recitat: Praetores Syracusani consuli Marcello.' Secundum : salutem, ut assolet, scriptum erat: Recte eum atque ordine 3 'fecisse, quod in Leontinis nulli pepercisset. Sed omnium 'mercenariorum militum eandem esse causam, nec unquam Syracusas quieturas, donec quicquam externorum auxilio'rum, aut in urbe, aut in exercitu suo, esset. Itaque daret operam, ut eos, qui cum suis praetoribus castra ad Mega'ram haberent, in suam potestatem redigeret, ac supplicio ' eorum liberaret tandem Syracusas.' Haec quum recitata essent, cum tanto clamore ad arma discursum est, ut praetores inter tumultum pavidi abequitaverint Syracusas. Et 4 ne fuga quidem eorum seditio compressa est, impetusque in Syracusanos milites fiebant: nec ab ullo temperatum foret, ni Epicydes atque Hippocrates irae multitudinis obviam issent non a misericordia aut humano consilio, sed ne spem reditus praeciderent sibi, et quum ipsos simul milites fidos haberent, simul obsides; tum cognatos quoque eorum atque amicos tanto merito primum, dein pignore sibi concili-5

[ocr errors]
[ocr errors]

I Postquam Hippocratem atque
Epicydem adesse pervasit rumor]
Adesse ex emend. Gronov. delevit
Bekker. qui causas morae esse intel-
ligi monet.

2 Secundum salutem, ut assolet]
Post salutem, ut mos est, initio epi-
stolae datam.

3 Recte eum atque ordine fecisse] Sollennis formula, qua Senatus P. R. acta civium, potissimum magistratuum, comprobare solebat; cui addebatur nonnunquam et e republica.

cf. Brisson. de Formul. ii. 80. STR.

4 Abequitaverint Syracusas] Adequitaverint Drakenb. et Bekker. Nostram lectionem, quae a manu Crevier. provenit, secutus est Stroth.

5 Merito primum, dein pignore] Merito, quod iis militibus vitam servassent; pignore, quod eosdem secum haberent, tanquam totidem pignora benevolentiae ac fidei eorum, qui cognatione illos amicitiave Syracusis contingebant. CREV.

32.

nos accen

arent: expertique, quam vana aut levi aura mobile vulgus U. C. 538. 6 esset, militem nacti ex eo numero, qui in Leontinis circum- A. C. 214. sessi erant, subornant, ut Syracusas perferret nuntium convenientem iis, quae ad Mylam falso nuntiata erant ; auctoremque se exhibendo, ac velut visa, quae dubia erant, narrando, concitaret iras hominum. Huic non apud vulgum modo fides fuit, sed senatum quoque in curiam introductus 7 movit. Haud vani quidam homines palam ferre, perbene Syracusani 'detectam in Leontinis esse avaritiam et crudelitatem Ro- in Roma'manorum. Eadem, si intrassent Syracusas, aut foediora duntur. ' etiam, quo maius ibi avaritiae praemium esset, facturos 'fuisse.' Itaque claudendas cuncti portas, et custodiendam urbem censere. Sed non ab iisdem omnes timere, nec 8 eosdem odisse: ad militare genus omne partemque magnam plebis invisum esse nomen Romanum. Praetores optimatiumque pauci, quanquam inflammati vano nuntio erant, 9 tamen ad propius praesentiusque malum cautiores esse. Et iam ad Hexapylum erant Hippocrates atque Epicydes: Seditiosi serebanturque colloquia per propinquos popularium, qui in Syracusas exercitu erant, ut portas aperirent, sinerentque communem tur. I patriam defendi ab impetu Romanorum. Iam, unis foribus Hexapyli apertis, coepti erant recipi, quum praetores inter2 venerunt. Et primo imperio minisque, deinde auctoritate, deterrendo, postremo, ut omnia vana erant, obliti maiestatis, precibus agebant, ne proderent patriam tyranni ante satellitibus, et tum corruptoribus exercitus. Sed surdae ad haec omnia aures concitatae multitudinis erant, nec minore intus vi, quam foris, portae effringebantur: effractisque 3 omnibus, totum Hexapylo agmen receptum est. Praetores in Achradinam cum iuventute popularium confugiunt : mercenarii milites perfugaeque, et quicquid regiorum militum Syracusis erat, agmen hostium augent. Ita Achradina quoque primo impetu capitur, praetorumque, nisi qui inter tumultum effugerunt, omnes interficiuntur. Nox caedibus 4 finem fecit. Postero die servi ad pileum vocati, et carcere vincti emissi: confusaque haec omnis multitudo Hippocra

[blocks in formation]

ingrediun

« IndietroContinua »