Immagini della pagina
PDF
ePub

U. C. 534. ratus, (atque ideo haud minus, quod haud ignarus erat, 8 A. C. 218. circumitam ab Romanis eam legatis ad sollicitandos prin

cipum animos) Hasdrubali fratri, viro impigro, eam provinciam destinat, firmatque eum Africis maxime praesidiis, peditum Afrorum undecim millibus octingentis quinquaginta, Liguribus trecentis, Baliaribus quingentis. Ad haec 9 peditum auxilia additi equites Libyphoenices (mixtum Punicum Afris genus) trecenti, et Numidae Maurique accolae Oceani ad mille octingenti, et parva Ilergetum manus ex Hispania, ducenti equites: et, ne quod terrestris deesset auxilii genus, elephanti quattuordecim. Classis praeterea data ad tuendam maritimam oram, (quia, qua parte belli vicerant, ea tum quoque rem gesturos Romanos, credi 1 poterat) quinquaginta quinqueremes, quadriremes duae, triremes quinque: sed aptae instructaeque remigio triginta et duae quinqueremes erant, et triremes quinque.

[ocr errors]

Ab Gadibus Carthaginem ad hiberna exercitus rediit: atque inde, profectus praeter Etovissam urbem, ad Iberum Somnium maritimamque oram ducit. Ibi, fama est, in quiete visum 2 Hannibalis. ab eo iuvenem divina specie, qui se ab Iove' diceret 'ducem in Italiam Hannibali missum: proinde sequeretur, 'neque usquam a se deflecteret oculos.' Pavidum primo, nusquam circumspicientem aut respicientem, secutum ; deinde, cura humani ingenii, quum, quidnam id esset, quod 3 respicere vetitus esset, agitaret animo, temperare oculis nequivisse; tum vidisse, post sese serpentem mira magnitudine cum ingenti arborum ac virgultorum strage ferri, ac post insequi cum fragore coeli nimbum: tum, quae moles ea, quidve prodigii esset,' quaerentem audisse: Vastitatem Italiae esse: pergeret porro ire, nec ultra inquireret, 'sineretque fata in occulto esse.'

23.

Hannibal Iberum transit.

6

[ocr errors]

Hoc visu laetus tripartito Iberum copias traiecit, praemissis, qui Gallorum animos, qua traducendus exercitus erat, donis conciliarent, Alpiumque transitus specularentur. Nonaginta millia peditum, duodecim millia equitum Iberum 4 traduxit. Ilergetes inde, Bargusiosque, et Ausetanos, et Lacetaniam, quae subiecta Pyrenaeis montibus est, subegit: oraeque huic omni praefecit Hannonem, ut fauces, quae

8 Ideo haud minus] Ideo minus ex coniectura Gronovii in textum recepit Bekker.

9 Baliaribus quingentis] Deerat numerus apud nostrum. Adiecit eum Sigonius ex Polybio, e quo haec omnia desumpta sunt. CREV.

1 Belli vicerant] sc. Romani bello Punico primo.

2 Ibi, fama est] cf. Val. Max. i. 7.

Cic. de Div. i. 24. et, qui hanc similesque fabulas ridet, Pol. iii. 48. RUP.

3 Cura humani ingenii] Pro ea, qua duci solent homines, res vetitas (novas quoque, insolitas et ignotas) sciendi cupiditate. DOER.

4 Nonaginta millia] De numero copiarum Hannibalis cf. Pol. iii. 35.

A

Hispanias Galliis iungunt, in potestate essent.

Decem U. C. 534.

perat.

millia peditum Hannoni ad praesidium obtinendae regionis A. C. 218. data, et mille equites. Postquam per Pyrenaeum saltum Pyrenaeum traduci exercitus est coeptus, rumorque per barbaros ma- saltum sunavit certior de bello Romano; tria millia inde Carpetanorum peditum iter averterunt. Constabat, non tam bello motos, quam longinquitate viae insuperabilique Alpium transitu. Hannibal, quia revocare aut vi retinere eos anceps erat, ne ceterorum etiam feroces animi irritarentur, 5 supra septem millia hominum domos remisit, quos et ipsos gravari militia senserat, Carpetanos quoque ab se dimissos simulans. Inde, ne mora atque otium animos sollicitarent, cum reliquis copiis Pyrenaeum transgreditur, et ad oppidum Illiberi castra locat. Galli quanquam Italiae bellum inferri audiebant, tamen, quia vi subactos trans Pyrenaeum Hispanos fama erat, praesidiaque valida imposita, metu servi6 tutis ad arma consternati, Ruscinonem aliquot populi con

[ocr errors]

24.

veniunt. Quod ubi Hannibali nuntiatum est, moram Gallos sibi magis, quam bellum, metuens, oratores ad regulos eorum conciliat. misit, colloqui semet ipsum velle cum his; et vel illi pro7' pius Illiberi accederent, vel se Ruscinonem processurum, 'ut ex propinquo congressus facilior esset: nam et acceptu'rum eos in castra sua se laetum, nec cunctanter se ipsum 'ad eos venturum. Hospitem enim se Galliae, non hostem, 'advenisse: nec' stricturum ante gladium, si per Gallos 'liceat, quam in Italiam venisset.' Et per nuntios quidem haec. Ut vero reguli Gallorum, castris ad Illiberim extemplo motis, haud gravate ad Poenum venerunt; capti donis cum bona pace exercitum per fines suos praeter Ruscinonem oppidum transmiserunt.

In Italiam interim nihil ultra, quam Iberum transisse 25. Hannibalem, a Massiliensium legatis Romam perlatum

lant.

8 erat: quum perinde, ac si Alpes iam transisset, Boii, solli- Boii in Itacitatis Insubribus, defecerunt; nec tam ob veteres in lia rebelpopulum Romanum iras, quam quod nuper circa Padum, 9 Placentiam Cremonamque colonias in agrum Gallicum deductas aegre patiebantur. Itaque, armis repente arreptis, in eum ipsum agrum impetu facto, tantum terroris ac

5 Quos et ipsos] Olim et ipse, sed Muretus et Gronovius et ipsos emendarunt. Militiam quoque legendam suadet Gronov. et probat Doer.

6 Ad arma consternati] Concitati ad arma capienda. Eodem modo locutus est Livius vii. 42. ad arma consternatum. Et saepius apud nostrum verbum consternare de furore dicitur, quam de pavore. Sic supr. viii.

27. tumultu etiam sanos consternante
animos. CREV.

7 Ruscinonem] Hodie nomen re-
gioni Roussillon. RASCH,

8 Boii, sollicitatis Insubribus] Uterque Galliae Cisalpinae populus erat, cf. supr. v. 34, 35.

9 Placentiam Cremonamque] cf. Liv. Epit. xx. Pol. iii. 40.

[ocr errors]

sessa.

Manlius praetor male rem

gerit.

U. C. 534. tumultus fecerunt, ut non agrestis modo multitudo, sed ipsi A. C. 218. triumviri Romani, qui ad agrum venerant assignandum, diffisi Placentiae moenibus, Mutinam confugerint, C. Lutatius, C. Servilius, T. Annius. Lutatii nomen haud dubium est: pro C. Servilio et T. Annio Q. Acilium et C. Herennium habent quidam annales: alii P. Cornelium Asinam et C. Papirium Masonem. Id quoque dubium est, legati, 1 ad expostulandum missi ad Boios, violati sint, an in triumMutina ob- viros agrum metantes impetus sit factus. Mutinae quum obsiderentur, et gens, ad oppugnandarum urbium artes rudis, pigerrima eadem ad militaria opera, segnis intactis assideret muris, simulari coeptum de pace agi: evocatique ab Gallorum principibus legati ad colloquium, non contra ius modo gentium, sed violata etiam, quae data in id tempus erat, fide, comprehenduntur; negantibus Gallis, nisi 2 obsides sibi redderentur, eos dimissuros. Quum haec de legatis nuntiata essent, et Mutina praesidiumque in periculo esset, L. Manlius praetor, ira accensus, effusum agmen ad Mutinam ducit. Silvae tunc circa viam erant, plerisque incultis. Ibi, inexplorato profectus, in insidias praecipitatus, multaque cum caede suorum aegre in apertos campos emersit. Ibi castra communita; et, quia Gallis ad tentanda ea defuit spes, refecti sunt militum animi, quanquam sex- 3 centos cecidisse satis constabat. Iter deinde de integro coeptum; nec, dum per patentia loca ducebatur agmen, apparuit hostis: ubi rursus silvae intratae, tum postremos adorti, cum magna trepidatione ac pavore omnium, octingentos milites occiderunt, sex signa ademere. Finis et Gallis territandi, et pavendi Romanis fuit, ut e saltu invio atque impedito evasere. Inde, apertis locis facile tutantes agmen, Romani Tanetum, vicum propinquum Pado, contendere: ibi se munimento ad tempus commeatibusque fluminis et Brixianorum Gallorum auxilio, adversus cre- 4 26. scentem in dies multitudinem hostium, tutabantur. Qui tumultus repens postquam est Romam perlatus, et Punicum insuper Gallico bello auctum Patres acceperunt; C. Atilium praetorem cum una legione Romana et quinque millibus

1 Legali] Nullos legatos memorat Pol. iii. 40, sed triumviros, Mutinae clausos, cum colloquium a Boiis postulassent, ad eos fide accepta egressos, eaque violata comprehensos fuisse. Et Liv. ipse infr. xxvii. 21. non legatos, sed triumviros circa Mutinam, et xxx. 19. ad vicum Tanetum a Boiis captos tradit. DUK.

2 Nisi obsides sibi] Quos Pol. traditos dicit in exitu eius belli, quod descripsit, ii. 22-25. Rur.

3 Quanquam sexcentos cecidisse] Quanquam accisas res Drak., quanquam ad centum Stroth. quanquam ad quingentos Gronov. et Bekker. Quod si мss. prae se ferunt, ad . . cecidisse, ut Gronovius testatur, fieri potest, ut in voce illa ad, incuria scribarum, lateat numerus D, h. e. mille quingenti.

4 Brixianorum] Qui e principibus Cenomanorum populis erant.

sociorum, delectu novo a consule conscriptis, auxilium ferre U. C. 534. Manlio iubent: qui sine ullo certamine (abscesserant enim A. C. 218. metu hostes) Tanetum pervenit.

cum classe

Et P. Cornelius, in locum eius, quae missa cum praetore P. Corne5 fuerat, transcripta legione nova, profectus ab urbe sexaginta lius Cos. longis navibus, praeter oram Etruriae Ligurumque, et inde pervenit 6 Salyum montes, pervenit Massiliam, et ad proximum Massiliam. ostium Rhodani (pluribus enim divisus amnis in mare decurrit) castra locat: vixdum satis credens, Hannibalem superasse Pyrenaeos montes. Quem ut de Rhodani quoque transitu agitare animadvertit, incertus, quonam ei loco occurreret, necdum satis refectis ab iactatione maritima militibus, trecentos interim delectos equites, ducibus Massiliensibus et auxiliaribus Gallis, ad exploranda omnia visendosque ex tuto hostes praemittit. Hannibal, ceteris metu aut pretio pacatis, iam in Volcarum pervenerat agrum, gentis validae. Colunt autem circa utramque ripam Rhodani: sed, diffisi citeriore agro arceri Poenum posse, ut flumen pro munimento haberent, omnibus ferme suis trans 7 Rhodanum traiectis, ulteriorem ripam amnis armis obtinebant. Ceteros accolas fluminis Hannibal, et eorum ipsorum, quos sedes suae tenuerant, simul pellicit donis ad naves undique contrahendas fabricandasque: simul et ipsi traiici exercitum, levarique quam primum regionem suam tanta urgente hominum turba cupiebant. Itaque ingens 8 coacta vis navium est lintriumque temere ad vicinalem usum paratarum: novasque alias primum Galli inchoantes cavabant ex singulis arboribus: deinde et ipsi milites, simul copia materiae, simul facilitate operis inducti, alveos informes, (nihil, dummodo innare aquae et capere onera possent, curantes) quibus se suaque transveherent, raptim faciebant. Iamque omnibus satis comparatis ad traiiciendum, terrebant ex adverso hostes, omnem ripam equis virisque obtinentes. Quos ut averteret, Hannonem, Bomil- Hannibalis caris filium, vigilia prima noctis, cum parte copiarum, stratagema. maxime Hispanis, adverso flumine ire iter unius diei iubet; et, ubi primum possit quam occultissime traiecto amni, circumducere agmen, ut, quum opus facto sit, adoriatur ab

9

5 Profectus ab urbe] Pedestri itinere usque ad Pisam, ubi classis commorabatur. DOER. Hic interpunctionem post urbe ponit. cf. Pol. iii. 41.

6 Salyum montes] De Salyum sive Salluviorum sedibus cf. supr. v. 34, 35. et Strah. iv. 1.

7 Ulteriorem ripam] h. e. Ripam Poenis, non Romanis, ulteriorem.

8 Temere] Sine arte et certo consilio, ad vicinalem usum paratarum, quibus non ad longinquam navigationem, sed ad res in vicina loca deportandas utebantur. STROTH.

9 Equis virisque] Sic Caesar. B. Civ. ii. 39. capti homines equitesque producebantur. GRON. Equitibus virisque legendum suadet Doer.

27.

A. C. 218.

Traiicit

I

4

U. C. 534. tergo hostem. Ad id dati duces Galli edocent, inde millia quinque et viginti ferme supra, parvae insulae circumfusum amnem, latiorem, ubi dividebatur, eoque minus alto alveo, transitum ostendere. Ibi raptim caesa materia ratesque fabricatae, in quibus equi virique et alia onera traiicerentur. Hispani sine ulla mole, in utres vestimentis coniectis, ipsi 2 caetris suppositis incubantes, flumen tranavere. Et alius exercitus, ratibus iunctis traiectus, castris prope flumen positis, nocturno itinere atque operis labore fessus, quiete unius diei reficitur, intento duce ad consilium opportune exsequendum. Postero die, profecti ex loco, prodito fumo 3 significant, se transisse, et haud procul abesse. Quod ubi Rhodanum. accepit Hannibal, ne tempori deesset, dat signum ad traiiciendum. Iam paratas aptatasque habebat pedes lintres: equites fere propter equos nantes navium agmen, ad exci-5 piendum adversi impetum fluminis, parte superiore transmittens, tranquillitatem infra traiicientibus lintribus praebebat. Equorum pars magna nantes loris a puppibus trahebantur, praeter eos, quos instratos frenatosque, ut extemplo egresso in ripam equiti usui essent, imposuerant in naves. Galli occursant in ripam cum variis ululatibus cantuque moris sui, quatientes scuta super capita, vibrantesque dextris tela: quanquam et ex adverso terrebat tanta vis navium cum ingenti sono fluminis et clamore vario nautarum et militum, qui nitebantur perrumpere impetum fluminis, et qui ex altera ripa traiicientes suos hortabantur. Iam satis paventes adverso tumultu terribilior ab tergo adortus clamor, castris ab Hannone captis. Mox et ipse aderat, ancepsque terror circumstabat, et e navibus tanta vi armatorum in terram evadente, et ab tergo improvisa premente acie. Galli, postquam, ultro vim facere conati, pel-6 lebantur, qua patere visum maxime iter, perrumpunt, tre

28.

I Millia quinque et viginti] Polybium iii. 42. presso vestigio noster sequitur, quippe illius διακόσια στάδια ad amussim numero Liviano conveniunt. STROTH.

2 Sine ulla mole] Sine ullo maiore apparatu.

3 Profecti ex loco, prodito fumo] Profecti, ex loco edito fumo significant, quam lectionem coniecit Clericus, probant Rupert. et Stroth.

4 Lintres] Per lintres intelligit noster тà μоvóvλa wλoîa, et per navium agmen maiora navigia, quae lembos appellat Polyb. iii. 43.

5 Equites fere propter equos nantes] Navium agmen superiore fluvii

parte transmittens equites, qui fere, sive quorum plerique erant propter, seu prope equos nantes, tranquillitatem praebebat lintribus infra traiicientibus, Addit vocem fere, quia non omnes equites prope se habebant equos nantes, Siquidem, ut infra memoratur, aliquot equos instratos frenatosque in naves imposuerant. CREV.

6 Postquam, ultro vim facere] Postquam utroque, id est, in utramque partem, tum in eos qui a fronte, tum in eos qui a tergo adoriebantur, vim facere conati, pellebantur, codicem Cantabr. secutus, cum Ruperto reposuit Stroth.

« IndietroContinua »