substitisse rati, contemptim rursus et sedato gradu in castra U. C. 540. abeunt. A. C. 212. pugnare Par negligentia in castris custodiendis fuit. Nam, etsi propinquus hostis erat, tamen reliquias eum esse duorum exercituum ante paucos dies deletorum succurrebat. Ob Marcius hoc quum omnia neglecta apud hostes essent, exploratis iis, statuit opMarcius ad consilium, prima specie temerarium magis, castra hosquam audax, animum adiecit, ut ultro castra hostium op- tium. pugnaret: facilius esse ratus, unius Hasdrubalis expugnari castra, quam, si se rursus tres exercitus ac tres duces iunx7issent, sua defendi: simul aut, si successisset coeptis, recepturum se afflictas res: aut, si pulsus esset, tamen ultro inferendo arma, contemptum sui dempturum. Ne tamen 8 subita res et nocturnus terror etiam non suae fortunae consilium perturbaret, alloquendos adhortandosque sibi milites ratus, concione advocata ita disseruit: Vel mea erga im- Eius oratio 'peratores nostros vivos mortuosque pietas, vel praesens ad milites. 'omnium nostrum, milites, fortuna fidem cuivis facere po9'test, mihi hoc imperium, ut amplum iudicio vestro, ita re 'ipsa grave ac sollicitum esse. Quo enim tempore, nisi 'metus maerorem obstupefaceret, vix ita compos mei essem, 'ut aliqua solatia invenire aegro animo possem; cogor ves'tram omnium vicem, quod difficillimum in luctu est, unus 'consulere et ne tum quidem, ubi, quonam modo has re'liquias duorum exercituum patriae conservare possim, 'cogitandum est, avertere animum ab assiduo maerore libet. 'Praesto est enim acerba memoria, et Scipiones me ambo 'dies noctesque curis insomniisque agitant, et excitant saepe 1'somno; neu se, neu invictos per octo annos in his terris 'milites suos, commilitones vestros, neu rempublicam 'patiar inultam, et suam disciplinam suaque instituta sequi 'iubent: et, ut imperiis vivorum nemo obedientior me uno 'fuerit, ita post mortem suam, quod quaque in re facturos 2'illos fuisse maxime censeam, id optimum ducere. Vos 'quoque velim, milites, non lamentis lacrimisque tanquam 'exstinctos prosequi, (vivunt vigentque fama rerum gesta'rum) sed, quotiescunque occurret memoria illorum, velut 'si adhortantes signumque dantes videatis eos, ita proelia 'inire. Nec alia profecto species, hesterno die oculis ani 7 Recepturum se afflictas res] Refecturum Duker. et Drakenb. probant, sed Ernest. recepturum defendit, ut quod rebus afflictis magis respondeat. 8 Etiam non suae fortunae consilium perturbaret] Impedimentum et perturbationem afferret consilio, quod per se ipsum parum convenire videretur afflictae tunc ac prope de- 9 Amplum iudicio vestro] Hono- 1 Per octo annos] Imo septem. Vid. supr. 36. 2 Id optimum ducere] Supple ex praecedentibus, iubent. CREV. 38. U. C. 540. A. C. 212. misque vestris oblata, memorabile illud edidit proelium: quo documentum dedistis hostibus, non cum Scipionibus 'exstinctum esse nomen Romanum: et, cuius populi vis atque virtus non obruta sit Cannensi clade, ex omni pro'fecto saevitia fortunae emersuram esse. Nunc, quia tan'tum ausi estis sponte vestra, experiri libet, quantum aude'atis duce vestro auctore. Non enim hesterno die, quum 'signum receptui dedi sequentibus effuse vobis turbatum 'hostem, frangere audaciam vestram, sed differre in maiorem gloriam atque opportunitatem, volui: ut postmodo praepa'rati incautos, armati inermes, atque etiam sopitos, per 'occasionem aggredi possetis. Nec huius occasionis spem, milites, forte temere, sed ex re ipsa conceptam habeo. A ' vobis quoque profecto si quis quaerat, quonam modo pauci 'a multis, victi a victoribus castra tutati sitis; nihil aliud respondeatis, quam id ipsum timentes vos omnia et operi'bus firmata habuisse, et ipsos paratos instructosque fuisse. Et ita se res habet. Ad id, quod, ne timeatur, fortuna 3 'facit, minime tuti sunt homines: quia, quod neglexeris, 'incautum atque apertum habeas. Nihil omnium nunc 'minus metuunt hostes, quam ne obsessi modo ipsi atque ' oppugnati castra sua ultro oppugnemus. Audeamus, quod 'credi non potest ausuros nos. Eo ipso, quod difficillimum 'videtur, facillimum erit. Tertia vigilia noctis silenti ag'mine ducam vos. Exploratum habeo, non vigiliarum ordinem, non stationes iustas esse. Clamor in portis au'ditus et primus impetus castra ceperit. Tum inter torpi'dos somno, paventesque ad necopinatum tumultum, et inermes in cubilibus suis oppressos, illa caedes edatur, a qua 'vos hesterno die revocatos aegre ferebatis. Scio, audax 'videri consilium: sed in rebus asperis et tenui spe fortis'sima quaeque consilia tutissima sunt: quia, si in occa'sionis momento, cuius praetervolat opportunitas, cunctatus paullum fueris, nequicquam mox omissam quaeras. Unus exercitus in propinquo est: duo haud procul absunt. "Nunc aggredientibus spes aliqua est: et iam tentastis vestras atque illorum vires. Si diem proferimus, et hesternae eruptionis fama contemni desierimus, periculum est, ne omnes duces, omnes copiae conveniant. Tres deinde 'duces, tres exercitus sustinebimus hostium, quos Cn. Scipio 'incolumi exercitu non sustinuit? Ut dividendo copias per'iere duces nostri, ita separati ac divisi opprimi possunt 3 Ad id, quod, ne timeatur] Nihil minus tutum est hominibus, quam quod praesens fortuna vetat timeri: quoniam id plerumque ab iis negligi tur; quod autem neglexeris, incautum atque apertum est, ac facillime hosti patet. CREV. Ad id,... tuti, cf. infr. xxxvi. 32. 'hostes. Alia belli gerendi via nulla est. Proinde nihil, U. C. 540. 'praeter noctis proximae opportunitatem, exspectemus. A. C. 212. Ite, deis bene iuvantibus, corpora curate, ut integri vigen'tesque eodem animo in castra hostium irrumpatis, quo 'vestra tutati estis.' Hasdruba Laeti et audiere ab novo duce novum consilium, et, quo audacius erat, magis placebat. Reliquum diei expediendis armis et curatione corporum consumptum: et maior pars 4 noctis quieti data est. Quarta vigilia movere. Erant 39. ultra proxima castra sex millium intervallo distantes Castra aliae copiae Poenorum. Vallis cava intererat, condensa lis capiunarboribus. In huius silvae medio ferme spatio cohors Ro- tur. mana arte Punica abditur, et equites. Ita medio itinere intercepto, ceterae copiae silenti agmine ad proximos hostes ductae. Et, quum statio nulla pro portis, neque in vallo custodiae essent, velut in sua castra, nullo usquam obsistente, penetravere. Inde signa canunt, et tollitur clamor. Pars semisomnos hostes caedunt: pars ignes casis, stramento arido tectis, iniiciunt: pars portas occupant, ut fugam intercludant. Hostes simul ignis, clamor, caedes, velut alienatos sensibus, nec audire, nec providere quicquam sinunt. Incidunt inermes inter catervas armatorum; alii ruunt ad portas, alii obsaeptis itineribus super vallum saliunt: et, ut quisque evaserat, protinus ad castra altera fugiunt: ubi ab cohorte et equitibus ex occulto procurrentibus circumventi, caesique ad unum omnes sunt. Quan quam, etiam si quis ex ea caede effugisset, adeo raptim captis propioribus castris in altera transcursum castra ab Romanis est, ut praevenire nuntius cladis non posset. Ibi vero, quo longius ab hoste aberant, et quia sub lucem pabulatum, lignatum, et praedatum quidam dilapsi fuerant, neglecta magis omnia ac soluta invenere; arma tantum in stationibus posita: milites inermes, aut humi sedentes accubantesque, aut obambulantes ante vallum portasque. Cum his tam securis solutisque Romani, calentes adhuc ab Altera recenti pugna, ferocesque victoria, proelium ineunt. Itaque etiam casnequaquam resisti in portis potuit. Intra portas, concursu ex totis castris ad primum clamorem et tumultum facto, atrox proelium oritur: diuque tenuisset, ni cruenta scuta Romanorum visa, indicium alterius cladis Poenis, atque inde pavorem iniecissent. Hic terror in fugam avertit omnes: effusique, qua iter est, nisi quos caedes oppressit, exuuntur castris. Ita nocte ac die bina castra hostium expugnata ductu L. Marcii. Ad triginta septem millia hos 4 Quarta vigilia] Marcius in ora- sed parum scilicet interest. CREV. tione dixit se tertia vigilia moturum : tra capta. U. C. 540. tium caesa, auctor est Claudius, qui annales Acilianos ex 5 A. C. 212. Graeco in Latinum sermonem vertit: captos ad mille octingentos triginta: praedam ingentem partam : in ea fuisse clipeum argenteum pondo centum triginta octo, cum imagine Barcini Hasdrubalis. Valerius Antias una castra 6 Magonis capta tradit, septem millia caesa hostium: altero proelio, eruptione pugnatum cum Hasdrubale: decem millia occisa, quattuor millia trecentos triginta captos. Piso quinque millia hominum, quum Mago cedentes nostros effuse Flamma e sequeretur, caesa ex insidiis scribit. Apud omnes magnum capite Marnomen Marcii ducis est. Et verae gloriae eius etiam mira'cula addunt: flammam ei concionanti fusam e capite, sine ipsius sensu, cum magno pavore circumstantium militum: monumentumque victoriae eius de Poenis, usque ad incensum Capitolium, fuisse in templo clipeum, Marcium 7 appellatum, cum imagine Hasdrubalis. Quietae deinde aliquamdiu in Hispania res fuere, utrisque, post tantas acceptas in vicem illatasque clades, cunctantibus periculum summae rerum facere. cii emicans. 40. racusis Ro vecta. Dum haec in Hispania geruntur, Marcellus captis SyraSpolia Sy- cusis, quum cetera in Sicilia tanta fide atque integritate mam de composuisset, ut non modo suam gloriam, sed etiam maiestatem populi Romani, augeret; ornamenta urbis, signa, tabulasque, quibus abundabant Syracusae, Romam devexit. Hostium quidem illa spolia, et parta belli iure: ceterum inde primum initium mirandi Graecarum artium opera, licentiaeque huic sacra profanaque omnia vulgo spoliandis factum est: quae postremo in Romanos deos, templum id ipsum primum, quod a Marcello eximie ornatum est, vertit. 9 Visebantur enim ab externis ad portam Capenam dedicata a Marcello templa, propter excellentia eius generis orna 5 Annales Acilianos] Huius Acilii, qui Graece scripsit historiam, meminit Cic. de Off. iii. 32. Quis vero ille fuerit, aut quando vixerit non satis constat. STROTH. Sed et quum Plut. in Cat. maiore meminerit C. Acilii, clari hominis, qui laudi sibi duxerit Carneadis et sociorum legationis philosophorum orationes apud senatum interpretari, hunc tam cupidum Graecarum literarum virum non inepte suspicabimur Graece quoque scripsisse historiam. Legatio illa cadit in annum U. C. 597. Claudium, qui annales Acilianos in Latinum sermonem convertit, dicamusne Clodium Licinium, de quo infr. xxix. 22. an Claudium Quadrigarium, de quo supr. viii. 19. an alium aliquem Claudium, decernere non possumus. CREV. 6 Valerius Antias] cf. Supr. iii. 5. Vixit paullo ante aetatem Ciceronis, et aequales habuit inter historicos Sisennam et C. Licinium Macrum, inter poetas Lucretium et Catulium. STROTH. 7 Incensum Capitolium] Anno U.C. 669, Scipione et Norbano consulibus. 8 Licentiaeque huic] sc. Huius temporis, quo ista scribuntur. cf. supr. i. 55. vi. 4. GRONOV. Structurae variatione, qualis est initium mirandi licentiaeque huic, Livium passim usum esse monet Drakenb. cf. infr. xxxviii. 39. 9 Eximie ornatum est] Intelligit haud dubie aedem Honoris et Virtutis, de qua cf. infr. xxvii. 25. xxix. 11. Cic. in Verr. iv. 54. Duk. Marcellus menta, quorum perexigua pars comparet. Legationes om- U. C. 540. nium ferme civitatium Siciliae ad eum conveniebant. Dis- A. C. 212. par ut causa earum, ita conditio erat. Qui ante captas Sy- res Siculoracusas aut non desciverant, aut redierant in amicitiam, ut rum comsocii fideles accepti cultique: quos metus post captas Syra- ponit. cusas dediderat, ut victi a victore leges acceperunt. novus Poe norum in Erant tamen haud parvae reliquiae belli circa Agrigentum Romanis: Epicydes et Hanno duces reliqui prioris belli, et Mutines tertius novus ab Hannibale in locum Hippocratis missus, norus Poe 3 Libyphoenicum generis Hipponiates, (Mutinem populares Sicilia dux. vocabant) vir impiger, et sub Hannibale magistro omnes belli artes edoctus. Huic ab Epicyde et Hannone Numidae dati auxiliares: cum quibus ita pervagatus est hostium agros, ita socios ad retinendos in fide animos eorum, ferendoque in tempore cuique auxilium, adiit, ut brevi tempore totam Siciliam impleret nominis sui, nec spes alia maior apud faventes rebus Carthaginiensium esset. Itaque inclusi ad tempus moenibus Agrigenti dux Poenus Syracusanusque, non consilio Mutinis, quam fiducia, magis ausi egredi extra muros, ad Himeram amnem posuerunt castra. Quod ubi perlatum ad Marcellum est, extemplo copias movit; et ab hoste quattuor ferme millium intervallo consedit, quid agerent pararentve exspectaturus. Sed nullum Terret Roneque locum, neque tempus cunctationi consiliove dedit manos. Mutines, transgressus amnem, ac stationibus hostium cum ingenti terrore ac tumultu invectus. Postero die prope iusto proelio compulit hostem intra munimenta. Inde revocatus seditione Numidarum in castris facta, quum trecenti ferme eorum Heracleam Minoam concessissent, ad mitigandos revocandosque eos profectus, magnopere monuisse duces dicitur, ne absente se cum hoste manus consererent. Id ambo aegre passi duces, magis Hanno, iam 4 ante anxius gloria eius: Mutinem sibi modum facere, 'degenerem Afrum imperatori Carthaginiensi, misso ab 'senatu populoque.' Is perpulit cunctantem Epicydem, ut, transgressi flumen, in aciem exirent. Nam si Mutinem opperirentur et secunda pugnae fortuna evenisset, haud dubie Mutinis gloriam fore. Enimvero indignum ratus 41. 1 Perexigua pars comparet] Nempe ablata erant reliqua bellis civilibus. STROTH. 2 Quos metus... dediderat] Quos metus impulerat, ut se dederent. CR. 3 Libyphoenicum generis] Supr. xxi. 22. Libyphoenices, mixtum Punicum Afris genus. Hinc infra Hanno vocat Mutinem degenerem Afrum. CREV. Ceterum Liby phoenices ma ritimas urbes habebant, et in numero ut Crotoniatem etc. 4 Sibi modum facere] sc. Ipsi Hannoni leges praescribere. |