Immagini della pagina
PDF
ePub

U. C. 541. reddenda ab Roma quotannis missuros. Ita ad Capuam A. C. 211. res compositae, consilio ab omni parte laudabili. Severe et celeriter in maxime noxios animadversum: multitudo civium dissipata in nullam spem reditus: non saevitum incendiis ruinisque in tecta innoxia murosque et cum emolumento quaesita etiam apud socios lenitatis species, incolumitate urbis nobilissimae opulentissimaeque, cuius ruinis omnis Campania, omnes, qui Campaniam circa accolunt, populi ingemuissent: confessio expressa hosti, quanta vis in Romanis ad expetendas poenas ab infidelibus sociis, et quam nihil in Hannibale auxilii ad receptos in fidem tuendos

17.

Nero it in Hispaniam.

esset.

Romani Patres, perfuncti, quod ad Capuam attinebat, cura, C. Neroni ex iis duabus legionibus, quas ad Capuam habuerat, sex millia peditum, et trecentos equites, quos ipse legisset, et socium Latini nominis peditum numerum parem, et octingentos equites decernunt. Eum exercitum Puteolis in naves impositum Nero in Hispaniam transportavit. Quum Tarraconem navibus venisset, expositisque ibi copiis, et navibus subductis, socios quoque navales multitudinis augendae causa armasset; profectus ad Iberum flumen, exercitum ab T. Fonteio et L. Marcio accepit. Inde pergit Hasdrubal ad hostes ire. Hasdrubal Hamilcaris ad Lapides atros cascircumven- tra habebat in Ausetanis. Is locus est inter oppida Illitus fraude turgin et Mentissam. Huius saltus fauces Nero occupavit.

elabitur.

Hasdrubal, ne in arto res esset, caduceatorem misit, qui!
promitteret, si inde missus foret, se omnem exercitum ex
Hispania deportaturum. Quam rem quum laeto animo
Romanus accepisset, diem posterum Hasdrubal colloquio

Praefecturas conditione fere dediticiis
oppidis aequavit vulgaris sententia,
et recte, si omnium eadem, quae Ca-
puae, conditio fuisset, sed recentissi-
mi auctores, Savignyum secuti (Gesch.
des Röm. Rechts. ii. § 14.) praefectu-
ras a municipiis Praefecto tantum,
unde nomen habent, discrepantes fa-
ciunt, quem iuri dicundo quotannis
ex urbe missum Festus testatur. v.
Praefecturae. Sed, sicut civitates il-
las universe a dediticiorum conditione
longe remotas fuisse persuasum ha-
beas,ita alias aliis deterioris iuris fuisse
vel inde coniicias, quod in alias a po-
pulo, in alias a Praetore lectus, Prae-
fectus mittebatur. Praefectus, si Sa-
vignyum audiamus, duumvirorum vi-
cem implebat, qui in aliis civitatibus
liberis civium suffragiis iuri dicundo
creabantur, sed Fussio non tam ip-
sius urbis quam regionis iudex fuisse

videtur. cf. Fuss. Rom. Ant. § 126. Creuzer. § 212. Cic. ad Divers. xiii.

II.

I Ne in arto res esset] Ut rem suam angustiis expediret, nisi interpretari malis, ne in arto rem cum hostibus gerere cogeretur. RASCH.

2 Caduceatorem] Legatum cum caduceo, qui pacem peteret. Caduceum est virga duorum serpentum implexa imagine, qui media corporis parte nodo alligati, primisque partibus inflexi in modum circuli, oscula iungunt. Haec est symbolum pacis. Hanc Graeci aliaeque gentes legatis suis dabant, quum eos mitterent pacem oraturos. Eam fabulantur ab Apolline Mercurio dono datam, in mercedem lyrae ab eo acceptae. De caduceo vid. Serv. ad Aen. iv. 242. CREV.

petivit, ut Romani leges conscriberent de tradendis arcibus U. C. 541. urbium, dieque statuenda, ad quam praesidia deducerentur, A. C. 211. suaque omnia sine fraude Poeni deportarent. Quod ubi impetravit, extemplo primis tenebris, atque inde tota nocte, quod gravissimum exercitus erat, Hasdrubal, quacunque posset, evadere e saltu iussit. Data sedulo opera est, ne multi ea nocte exirent, ut ipsa paucitas, quum ad hostem silentio fallendum aptior, tum ad evadendum per artas semitas ac difficiles esset. Ventum insequenti die ad colloquium est: sed loquendo plura scribendoque dedita opera, quae in rem non essent, die consumpto, in posterum dilatum est. Addita insequens nox spatium dedit et alios emittendi: nec postero die res finem invenit. Ita aliquot dies disceptando palam de legibus, noctesque emittendis clam e castris Carthaginiensibus, absumptae: et, postquam maior pars 3 emissa exercitus erat, iam ne iis quidem, quae ultro dicta erant, stabatur: minusque ac minus, cum timore simul fide decrescente, conveniebat. Iam ferme pedestres omnes copiae evaserant e saltu: quum prima luce densa nebula saltum omnem camposque circa intexit. Quod ubi sensit Hasdrubal, mittit ad Neronem, qui in posterum diem colloquium differret: illum diem religiosum Carthaginiensibus ad agendum quicquam rei seriae esse. Ne tum quidem suspecta fraus. Quum data esset venia eius diei, extemplo Hasdrubal, cum equitatu elephantisque castris egressus, sine ullo tumultu in tutum evasit. Hora ferme quarta dispulsa sole nebula aperuit diem, vacuaque hostium castra conspexerunt Romani. Tum demum Claudius, Punicam fraudem agnoscens, ut se dolo captum sensit, proficiscentem institit sequi, paratus confligere acie: sed hostis detrectabat pugnam; levia tamen proelia inter extremum Punicum agmen praecursoresque Romanorum fiebant.

18.

Inter haec Hispaniae populi, nec qui post cladem acceptam defecerant, redibant ad Romanos, nec ulli novi deficiebant. Et Romae senatui populoque, post receptam Capuam, non Italiae iam maior, quam Hispaniae, cura erat; et 4 exercitum augeri et imperatorem mitti placebat: nec tamen, quem mitterent, satis constabat, quam illud, ubi duo summi imperatores intra dies triginta cecidissent, qui in locum duorum succederet, extraordinaria cura deligen- Comitia dum esse. Quum alii alium nominarent, postremum eo proconsuli creando in decursum est, ut populus proconsuli creando in Hispaniam Hispa

3 Iam ne iis quidem] Iam Has drubal ne iis quidem acquiescebat, quae ultro obtulerat. CREV.

4 Nec tamen] In hoc orationis membro particulam tam intelligen

dam esse monet Crev., nisi quis forte
pro tamen legendum tam suspicetur,
sed tamen omnes codd. apud Dra-
kenb. exhibent.

niam.

U. C. 541. comitia haberet: diemque comitiis consules edixerunt. A. C. 211. Primo exspectaverant, ut, qui se tanto imperio dignos crede

rent, nomina profiterentur. Quae ut destituta exspectatio 5 est, redintegratus luctus acceptae cladis, desideriumque imperatorum amissorum. Maesta itaque civitas, prope inops consilii, comitiorum die tamen in campum descendit: atque in magistratus versi circumspectant ora principum, aliorum alios intuentium, fremuntque, adeo perditas res desperatumque de republica esse, ut nemo audeat in Hispaniam imperium accipere: quum subito P. Cornelius, illius, qui6 in Hispania ceciderat, filius, quattuor et viginti ferme annos natus, professus se petere, in superiore, unde conspici posset, loco constitit. In quem postquam omnium ora conversa sunt, clamore ac favore ominati extemplo sunt felix faustumque imperium. Iussi deinde inire confusum suffra- 7 gium, ad unum omnes non centuriae modo, sed etiam 8 homines, P. Scipioni imperium esse in Hispania iusserunt. Deligitur Ceterum post rem actam, ut iam resederat impetus animoP. Scipio rum ardorque, silentium subito ortum et tacita cogitatio, quidnam egissent? num favor plus valuisset quam ratio? Aetatis maxime poenitebat: quidam fortunam etiam domus horrebant nomenque, ex funestis duabus familiis, in eas provincias, ubi inter sepulcra patris patruique res gerendae essent, proficiscentis. Quam ubi ab re tanto impetu acta sollicitudinem curamque hominum animum ad-9 vertit, advocata concione, ita de aetate sua imperioque

annos 24.

natus.

19.

5 Nomina profiterentur] h. e. Se candidatos profiterentur, ut rationem eorum magistratus haberet, qui comitiis praefuturus erat.

6 P. Cornelius, illius] Vulgatam ante Gronovium lectionem, qui pro illius praenomen Publii legendum coniecit, fide plurium Mss. nisus Kreyssig. restituit, sed Bekker. Gronovium sequitur.

7 Inire confusum suffragium] Quum non caperent interpretes, quo sensu Livius suffragium nova plane ratione nunc dixerit confusum, alii confusum in confestim mutarunt, alii, ut Drakenb. et Bekker. vocem illam deleverunt. Sed quum Romani cura plusquam solita proconsulem in Hispaniam mittendum crearent, non tributa, sed centuriata praeter ordinem comitia habebant: in quibus, suffragiis centuriarum in unum confusis, non centuriatim sed viritim suffragia numerarentur. Hinc additur omnes non centuriae modo, sed etiam homiHoc modo exponit P. Manu

nes.

tius confusionem suffragiorum ap. Cic. pro Mur. 23. cf. Ernest. in Clav. Cic. v. Confusio. Haec fere Stroth. sed de hac re alia aliis placuerunt. Ap. Sall. de Republ. ii. 8. legem C. Gracchus in tribunatu de magistratibus creandis promulgasse dicitur, ut ex confusis quinque classibus forte centuriae vocarentur, unde colligas confusum suffragium esse, quando classes confusae essent, et centuriae forte vocatae suffragia ferrent.

8 Omnes non centuriae] Proconsules vulgo creatos tributis comitiis probat Nic. Gruchius, de Com. Rom. ii. 2. Sola excipit haec nostra Scipionis comitia. Gronovius putat hic, et infr. 41. huius libri centurias pro tribubus a Livio nominatas, quemadmodum alibi saepius tribus pro centuriis. Nos rem in medio relinquimus. CREV.

9 Animum advertit] Ita Gronov. pro vulg. animadvertit, quod Stroth. et Bekker, habent,

multitudi

nem.

mandato, et bello, quod gerundum esset, magno elatoque U. C. 541. animo disseruit, ut ardorem eum, qui resederat, excitaret A. C. 211. rursus novaretque: et impleret homines certioris spei, quam quantam fides promissi humani, aut ratio ex fiducia rerum subiicere solet. Fuit enim Scipio non veris tantum virtuti- Scipionis bus mirabilis, sed arte quoque quadam ab iuventa in osten- artes apud tationem earum compositus: pleraque apud multitudinem, 1 aut per nocturnas visa species, aut velut divinitus mente 2 monita, agens: sive et ipse capti quadam superstitione animi, sive ut imperia consiliaque, velut sorte oraculi missa, sine cunctatione exsequerentur. Ad hoc iam inde ab initio praeparans animos, ex quo togam virilem sumpsit, nullo die prius ullam publicam privatamque rem egit, quam in 3 Capitolium iret, ingressusque aedem consideret, et plerumque solus in secreto ibi tempus tereret. Hic mos, qui per omnem vitam servabatur, seu consulto, seu temere, vulgatae opinioni fidem apud quosdam fecit, stirpis eum Divina divinae virum esse; retulitque famam, in Alexandro Magno stirpe sa4 prius vulgatam, et vanitate et fabula parem, anguis immanis concubitu conceptum, et in cubiculo matris eius persaepe visam prodigii eius speciem, interventuque hominum evo5 lutam repente, atque ex oculis elapsam. His miraculis nunquam ab ipso elusa fides est: quin potius aucta arte quadam, nec abnuendi tale quicquam, nec palam affirmandi. Multa alia eiusdem generis, alia vera, alia assimulata, admirationis humanae in eo iuvene excesserant modum: quibus freta tunc civitas, aetati haudquaquam maturae tantam molem rerum, tantumque imperium permisit.

Ad eas copias, quas ex vetere exercitu Hispania habebat, quaeque a Puteolis cum C. Nerone traiectae erant, decem 6 millia militum et mille equites adduntur: et M. Iunius Silanus propraetor adiutor ad res gerendas datus est. Ita cum triginta navium classe (omnes autem quinqueremes erant) ostiis Tiberinis profectus praeter oram Tusci maris, Alpes atque Gallicum sinum, et deinde Pyrenaei circum

1 Aut per nocturnas] Tanquam aut per noctem in somnis ea vidisset, aut instinctu divino moneretur quid esset diis cordi. CREV.

2 Sive et ipse capti] Polyb. x. 2. Scipionem nullo modo superstitione laborasse probat, sed commentum esse, ad exemplum Lycurgi Spartani, somnia illa et colloquia cum diis, ut ad exsequenda iussa promptiores, et ad quidlibet audendum alacriores milites essent. CREV.

3 Ingressusque aedem] Cellam Iovis hic intelligendam esse monet Du

ker. cf. Aur. Victor de Vir. Ill. 49.
A. Gell. vii. 1.

4 Et vanitate et fabula parem]
Tam quod ad vanam divinae stirpis
gloriam, quam quod ad rem fabulo-
sam de concubitu anguis immanis at-
tinet.

5 His miraculis] Huius miraculi ex coniect. Gronov. reposuit Bekker.

6 Militum] Milites de peditibus saepe dici monent Gronov. et Drakenb. cf. supr. iv. 59. Cic. ad Divers. x. 23. 34.

tus credi

tur.

Venit in

Hispa niam.

20.

U. C. 541. vectus promontorium, Emporiis urbe Graeca (oriundi et; A. C. 211. ipsi a Phocaea sunt) copias exposuit: inde sequi navibus iussis, Tarraconem pedibus profectus, conventum omnium sociorum (etenim legationes ad famam adventus eius ex omni se provincia effuderant) habuit. Naves ibi subduci iussit, remissis quattuor triremibus Massiliensium, quae officii causa ab domo prosecutae fuerant. Responsa inde legationibus suspensis varietate tot casuum dare coepit, ita elato ab ingenti virtutum suarum fiducia animo, ut nullum ferox verbum excideret; ingensque omnibus, quae diceret, quum maiestas inesset, tum fides. Profectus ab Tarracone, et civitates sociorum et hiberna exercitus adiit: collaudavitque milites, quod, duabus tantis cladibus deinceps icti, provinciam obtinuissent: nec fructum secundarum rerum sentire hostes passi, omni cis Iberum agro eos arcuissent, sociosque cum fide tutati essent. Marcium secum habebat cum tanto honore, ut facile appareret, nihil minus, quam 8 vereri, ne quis obstaret gloriae suae. Successit inde Neroni Silanus, et in hiberna novi milites deducti. Scipio, omnibus, quae adeunda agendaque erant, mature aditis peractisTarraconem concessit. Nihilo minor fama apud hostes Scipionis erat, quam apud cives sociosque, et divinatio quaedam futuri; quo minus ratio timoris reddi poterat oborti temere, maiorem inferens metum. In hiberna 9 diversi concesserant: Hasdrubal Gisgonis usque ad Oceanum et Gades: Mago in mediterranea, maxime supra Castulonensem saltum: Hasdrubal Hamilcaris filius proximus Ibero circa Saguntum hibernavit.

Punica

que,

Aestatis eius extremo, qua capta est Capua, et Scipio in 1 classis ad Hispaniam venit, Punica classis, ex Sicilia Tarentum Tarentum. accita ad arcendos commeatus praesidii Romani, quod in

arce Tarentina erat, clauserat quidem omnes ad arcem a mari aditus; sed assidendo diutius artiorem annonam sociis, quam hosti, faciebat. Non enim tantum subyehi oppidanis per pacata litora apertosque portus praesidio navium Punicarum poterat, quantum frumenti classis ipsa turba navali

7 Oriundi et ipsi a Phocaea] Huic loco notulam hanc apposuit Clericus. "Ita loquitur Livius, quod Gallicum sinum memorans cogitasset de Massilia illic sita, et a Phocaeis, ut notum est, olim condita. Itaque voces hae et ipsi potius cum cogitatione Livii, quam cum eius oratione connexae sunt." Nobis suspicio oritur ex eo, quod infra mentio fit de triremibus Massiliensium Scipionem officii causa ab domo prosecutis, in narratione navigationis eius aliquot excidisse voces,

in quibus de Massilia scriptor egisset. CREV.

8 Nihil minus, quam] Oratio elliptica, quemadmodum nihil aliud quam, sub. agere.

9 Maiorem inferens metum] Saepius eo omittit Livius, ut in hoc loco, quum particulae quo respondere debeat.

I Qua capta est] Quo edd. plures, sed Perizon. ex ratione temporum qua scribendum probat.

« IndietroContinua »