Immagini della pagina
PDF
ePub

7'velut dedi noxae inimico.' Hae Siculorum querelae, U. C. 542. domos primum nobilium circumlatae, celebrataeque sermo- A. C. 210. nibus, quos partim misericordia Siculorum, partim invidia

Marcelli excitabat, in senatum etiam pervenerunt. Postu- Mutantur latum a consulibus est, ut de permutandis provinciis senatum provinciae. consulerent. Marcellus, si iam auditi ab senatu Siculi "essent, aliam forsitan futurain fuisse sententiam suam,' dicere. Nunc, ne quis timore frenari eos dicere posset, 6 quo minus de eo libere querantur, in cuius potestate mox 'futuri sint, si collegae nihil intersit, mutare se provinciam 8' paratum esse. Deprecari senatus praeiudicium; nam, quum extra sortem collegae optionem dari provinciae ini9'quum fuerit, quanto maiorem iniuriam, imo contumeliam esse, sortem suam ad eum transferri?' Ita senatus, quum, quid placeret, magis ostendisset, quam decresset, dimittitur. Inter ipsos consules permutatio provinciarum, rapiente fato Marcellum ad Hannibalem, facta est: ut, ex quo primus adversae pugnae gloriam ceperat, in eius laudem postremus Romanorum imperatorum, prosperis tum maxime bellicis rebus, caderet.

6

oratio in

Permutatis provinciis, Siculi, in senatum introducti, 30. multa de Hieronis regis fide perpetua erga populum Roma-Siculorum I num verba fecerunt, in gratiam publicam avertentes, Hie- Marcel'ronymum ac postea Hippocratem et Epicydem tyrannos, lum. 'quum ob alia, tum propter defectionem ab Romanis ad 'Hannibalem, invisos fuisse sibi. Ob eam causam et Hie'ronymum a principibus iuventutis prope publico consilio 'interfectum: et in Epicydis Hippocratisque caedem sep'tuaginta nobilissimorum iuvenum coniurationem factam ; quos, Marcelli mora destitutos, quia ad praedictum tempus 'exercitum ad Syracusas non admovisset, indicio facto, 'omnes ab tyrannis interfectos. Eam quoque Hippocratis 'atque Epicydis tyrannidem Marcellum excitasse, Leontinis 'crudeliter direptis. Nunquam deinde principes Syracusa'norum desisse ad Marcellum transire, pollicerique, se ur'bem, quum vellet, ei tradituros. Sed eum primo vi capere 'maluisse: dein, quum id neque terra, neque mari, omnia

7 Dedi noxae] Discrimen inter noxiam et noxam Oudendorp. ad Sueton. Caesar. 81. ita constituit, scilicet noxiam vere adiectivum, subintellecto culpam vel rem, semper significare culpam, iniuriam, peccatum: noxam culpae poenam, unde noxae dare, et hinc quodvis detrimentum ac damnum. cf. Ruhnken. Opusc. p. 743. supr. ii. 59.

8 Praeiudicium] Precari ne decretum interponatur sena.us, quo minus

haec res sui ipsius iudicio et collegae
permittatur.

9 Iniuriam, imo contumeliam] In-
iuria est id quod fit contra ius, in-
justice; contumelia denotat probrum,
affront. CREV.

In gratiam publicam avertentes] Id agentes, ut pro meritis Hieronis in populum Romanum gratia toti Syracusanorum civitati habenda videretur. CREV.

[ocr errors]

U. C. 542. expertus, potuisset, auctores traditarum Syracusarum A. C. 210. fabrum aerarium Sosim, et Mericum Hispanum, quam 'principes Syracusanorum habere, toties id nequicquam 'ultro offerentes, praeoptasse: quo scilicet iustiore de causa 'vetustissimos socios populi Romani trucidaret, ac diriperet. 'Si non Hieronymus ad Hannibalem defecisset, sed popu'lus Syracusanus et senatus; si portas Marcello Syracusani 'publice, et non, oppressis Syracusanis, tyranni eorum Hip'pocrates et Epicydes, clausissent; si Carthaginiensium 'animis bellum cum populo Romano gessissent: quid ultra, quam quod fecerit, nisi ut deleret Syracusas, facere hostiliter Marcellum potuisse? Certe praeter moenia et tecta 'exhausta urbis, et refracta ac spoliata deum delubra, diis 'ipsis ornamentisque eorum ablatis, nihil relictum Syracusis esse. Bona quoque multis adempta, ita ut ne nudo qui-2 'dem solo, reliquiis direptae fortunae, alere sese ac suos 'possent. Orare se Patres conscriptos, ut, si nequeant 'omnia, saltem, quae compareant cognoscique possint, re'stitui dominis iubeant.' Talia conquestos quum excedere ex templo, ut de postulatis eorum Patres consuli possent, 3 Laevinus iussisset, Maneant imo,' inquit Marcellus, ut 4 'coram his respondeam, quando ea conditione pro vobis, 'Patres conscripti, bella gerimus, ut victos armis accusatores ' habeamus. Duae captae hoc anno urbes Capua Fulvium 'reum, Marcellum Syracusae habeant.' Reductis in curiam Siculis re- legatis, tum consul,Non adeo maiestatis,' inquit, 'populi Romani imperiique huius oblitus sum, Patres conscripti, 5 ut, si de meo crimine ambigeretur, consul dicturus causam, 'accusantibus Graecis, fuerim. Sed non, quid ego fecerim, 6 in disquisitionem venit, quam quid isti pati debuerint. Qui si non fuerunt hostes, nihil interest, nunc, an vivo Hie'rone, Syracusas violaverim. Sin autem desciverunt, legatos 'nostros ferro atque armis petierunt, urbem ac moenia 'clauserunt, exercituque Carthaginiensium adversus nos 'tutati sunt; quis passos esse hostilia, quum fecerint, indig'natur? Tradentes urbem principes Syracusanorum aver'satus sum: Sosim et Mericum Hispanum, quibus tantum

31.

spondet

Marcellus.

6

[ocr errors]
[ocr errors]

2 Ita ut ne nudo quidem solo] sc. Postquam solum fere nudatum erat. Conqueruntur nimirum Syracusani, post spoliatam urbem ac domos, etiam reliquias direptae fortunae, id est, privata bona, agros, domos, etc. multis quoque adempta. CREV.

5 Templo] In loco enim auguriis consecrato senatus semper habebatur. CREV.

4 Maneant imo] Rhenanus ex suo

codice inseruit vocem imo, qua ceteri scripti carent. CREV.

5 Imperiique huius] Et imperii consularis, quod gero. CREV.

6 Sed non, quid ego fecerim, in disquisitionem venit, quam] Particula tam in primo membro supplenda est, ut et supr. 18. Monebimus tamen vocem quam esse a Gronovio. Pro ea scripti habent nam: Andreas et Campanus se CREV.

[ocr errors]

6

6

6

7' crederem, potiores habui. Non estis extremi Syracusano- U. C. 542. rum, quippe qui aliis humilitatem obiiciatis. Quis est A. C. 210. vestrum, qui se mihi portas aperturum, qui armatos mili'tes meos in urbem accepturum promiserit? Odistis et exsecramini eos, qui fecerunt, et ne hic quidem contumeliis in eos dicendis parcitis: tantum abest, ut et ipsi tale quicquam facturi fueritis. Ipsa humilitas eorum, Patres con"scripti, quam isti obiiciunt, maximo argumento est, me neminem, qui navatam operam reipublicae nostrae velit, aversatum esse. Et, antequam obsiderem Syracusas, nunc ⚫ legatis mittendis, nunc ad colloquium eundo, tentavi pacem: et, postquam neque legatos violandi verecundia erat, nec mihi ipsi congresso ad portas cum principibus respon'sum dabatur, multis terra marique exhaustis laboribus, tandem vi atque armis Syracusas cepi. Quae captis acci8 derint, apud Hannibalem et Carthaginienses victosque iustius, quam apud victoris populi senatum, quererentur. Ego, Patres conscripti, Syracusas spoliatas si negaturus essem, nunquam spoliis earum urbem Romam exornarem. Quae autem singulis victor aut ademi, aut dedi, quum belli iure, tum ex cuiusque merito, satis scio me fecisse. 9 Ea vos rata habeatis, Patres conscripti, nae magis reipublicae interest, quam mea. Mea quippe fides exsoluta est: ' ad rempublicam pertinet, ne acta mea rescindendo, alios in 'posterum segniores duces faciatis. Et quoniam coram et Siculorum et mea verba audistis, Patres conscripti, simul templo excedemus, ut, me absente, liberius consuli senatus 'possit.' Ita dimissis Siculis, et ipse in Capitolium ad delectum discessit. Consul alter de postulatis Siculorum ad 1 Patres retulit. Ibi quum diu de sententiis certatum esset, et magna pars senatus, principe eius sententiae T. Manlio Torquato, cum tyrannis bellum gerendum fuisse,' censerent, hostibus et Syracusanorum et populi Romani: et urbem 2 'recipi, non capi: et receptam legibus antiquis et libertate 'stabiliri, non fessam miseranda servitute bello affligi. Inter ⚫ tyrannorum et ducis Romani certamina, praemium victoris in medio positam urbem pulcherrimam ac nobilissimam

[ocr errors]

7 Extremi Syracusanorum] sc. Infimae inter Syracusanos sortis, ut qui Merico et Sosidi humilitatem exprobetis. Vult enim Marcellus dicere; quum vos et ipsi ex principibus Syracusanorum sitis, quos urbem mihi tradituros fuisse iactatis, quis est vestrum etc. RASCHIG.

8 Victosque] Victos secum ex emendatione Gronovii, licet nullus codex astipuletur, reposuit Bekker.

Doer. autem simpliciter dedit victos,
quod Colbert. probat.

9 Ea vos rata habeatis] Intellige
ut, ex more admodum usitato. CREV.

I De sententiis] Praepositionem delendam censet Gronov. quem Bek

ker secutus est.

2 Recipi, non capi] Intellige vocem oportuisse, quae in antecedenti gerendum fuisse latet.

32.

U. C. 542.
A. C. 210.

Senatus

de Syracu

sanorum rebus.

periisse, horreum atque aerarium quondam populi Romani: cuius munificentia ac donis multis tempestatibus, 'hoc denique ipso Punico bello, adiuta ornataque respublica 'esset. Si ab inferis exsistat rex Hiero, fidissimus imperii 'Romani cultor, quo ore aut Syracusas, aut Romam ei 'ostendi posse? quum, ubi semirutam ac spoliatam patriam 'respexisset, ingrediens Romam in vestibulo urbis, prope in 3 'porta, spolia patriae suae visurus sit?' Haec taliaque quum ad invidiam consulis miserationemque Siculorum dicerentur, mitius tamen decreverunt Patres causa Marcelli: 'Quae is gerens bellum victorque egisset, rata habenda esse. consultum In reliquum curae senatui fore rem Syracusanam, mandaturosque consuli Laevino, quod sine iactura reipublicae 'fieri posset, fortunis eius civitatis consuleret.' Missis duobus senatoribus in Capitolium ad consulem, uti rediret in curiam, et introductis Siculis, senatusconsultum recitatum legatique, benigne appellati ac dimissi, ad genua se Syracusae Marcelli consulis proiecerunt, obsecrantes, ut, quae deploin clientela randae ac levandae calamitatis causa dixissent, veniam iis 'daret, et in fidem clientelamque se urbemque Syracusas ac'ciperet.' Post haec consul clementer appellatos dimisit. 33. Campanis deinde senatus datus est, quorum oratio miseraCampanis bilior, causa durior erat. Neque enim meritas poenas negare poterant, nec tyranni erant, in quos culpam conferrent: sed satis pensum poenarum, tot veneno absumptis, tot securi percussis senatoribus, credebant. Paucos nobilium superstites esse, quos nec sua conscientia, ut quicquam de 'se gravius consulerent, impulerit, nec victoris ira capitis + 'damnaverit ; eos libertatem sibi suisque, et bonorum aliquam partem orare, cives Romanos, affinitatibus plerosque 'et propinquis iam cognationibus ex connubio vetusto 5 'iunctos.' Summotis deinde e templo, paullisper dubitatum, an arcessendus a Capua Q. Fulvius esset, (mortuus enim post captam Claudius consul erat) ut corain impe-6 ratore, qui res gessisset, sicut inter Marcellum Siculosque disceptatum fuerat, disceptaretur: dein, quum M. Atilium, C. Fulvium fratrem Flacci, legatos eius, ac Q. Minucium et

Marcelli.

datur sena

tus.

[ocr errors]

3 Prope in porta] Ad portam Capenam erant templa a Marcello dedicata, et spoliis Syracusarum exornata, ut memoravit Livius supr. xxv. 40. CREV.

4 Gravius consulerent] sc. Morte sibi consciscenda.

5 Ex connubio vetusto] Connubium peregrinis cum civibus Romanis non erat. Quum vero Campanis ann. U. C. 417. civitas sine suffragio data esset, municipes Romani fiebant, ne

que amplius peregrinis annumerabantur. Unde connubium iis cum Romanis vetustum fuisse patet. cf. supr. viii. 14.

6 Claudius consul] Ob prorogatum consulare imperium consul dicitur, qui proconsul appellandus erat, quemadmodum paullo post de Fulvio et Claudio: In consilio ... consulibus. Saepe autem, sicut praetorem pro propraetore, ita consulem pro proconsule dici animadvertit Drakenb.

[ocr errors]

L. Veturium Philonem, item Claudii legatos, qui omnibus U. C. 542. gerendis rebus affuerant, in senatu viderent, nec Fulvium A. C. 210. avocari a Capua, nec differri Campanos vellent; interro- M. Atilii gatus sententiam M. Atilius Regulus, cuius ex iis, qui ad sententia. Capuam fuerant, maxima auctoritas erat: In consilio,' 7 inquit, arbitror me fuisse consulibus, Capua capta, quum quaereretur, ecquis Campanorum de republica nostra bene ⚫ meritus esset: duas mulieres compertum est, Vestiam Oppiam Atellanam Capuae habitantem, et Fauculam Cluviam, quae quondam quaestum corpore fecisset; illam "quotidie sacrificasse pro salute et victoria populi Romani; hanc captivis egentibus alimenta clam suppeditasse. Ceterorum omnium Campanorum eundem erga nos animum, quem Carthaginiensium, fuisse: securique percussos a Q. Fulvio esse magis, quorum dignitas inter alios, quam 'quorum culpa eminebat. Per senatum agi de Campanis, qui cives Romani sunt, iniussu populi non video posse: 8' idque et apud maiores nostros in Satricanis factum est, 'quum defecissent, ut M. Antistius tribunus plebis prius ro9'gationem ferret, sciretque plebs, uti senatui de Satricanis 'sententiae dicendae ius esset. Itaque censeo, cum tribunis plebis agendum esse, ut eorum unus pluresve roga⚫tionem ferant ad plebem, qua nobis statuendi de Campanis ius fiat.' L. Atilius tribunus plebis ex auctoritate senatus plebem in haec verba rogavit: Omnes Campani, Atellani, Calatini, Sabatini, qui se dediderunt in arbitrium ditio'nemque populi Romani Fulvio proconsuli, quaeque una secum dediderunt, agrum urbemque, divina, humanaque, 'utensiliaque, sive quid aliud dediderunt; de iis rebus quid 'fieri velitis, vos rogo, Quirites.' Plebes sic iussit: Quod 'senatus iuratus, maxima pars, censeat, qui assidetis, id ' volumus iubemusque.' Ex hoc plebeiscito senatus consultus Oppiae Cluviaeque primum bona ac libertatem Senatusrestituit: si qua alia praemia petere ab senatu vellent, de Campa• venire eas Romam.' Campanis in familias singulas decreta nis.

[ocr errors]

7 Arbitror] Duker. quaerit, cur arbitrari se dicit, quod haud dubie pro certo sciebat. Ceterum voce arbitror uti solebant etiam testes, licet iurati aliquid deferrent. cf. supr. iii. 13. iv. 40. Cic. pro Font. 12.

8 In Satricanis] De Satricanorum defectione cf. supr. ix. 16. ubi tamen rei hic memoratae nulla fit mentio. DOER.

9 Sciretque plebs] Dubitari potest, utrum mendum sit in verbo sciret, legendumque sit, scisceret; an vero haec verba scio et scisco promiscui sint usus, et alterum alterius locum

[ocr errors]

ac vices obtinere possit. Quemad-
modum enim hic sciret pro scisceret,
sic apud Plautum in Amphitr. Act.
v. Sc. 1. ut sciscam quid velit, id est,
ut sciam; et apud nostrum infr. xxvii.
35. et praesciscere, quam quisque eo-
rum provinciam... haberet. CREV.

1 Senatus iuratus] Iuratum sena-
tum in rebus gravioribus sententiam
dixisse, et apud Ciceronem passim in-
venitur, et ap. Livium infr. xxx. 40.
xlii. 21. Illud qui assidetis propterea
addi, ne forte in infrequentia senatus
aliqua mora faciendi senatusconsulti
esse posset, monet Gronov.

34.

consultum

« IndietroContinua »