Immagini della pagina
PDF
ePub

U. C. 534. Tum vero simul ab hostibus, simul ab iniquitate locorum A. C. 118. Poeni oppugnabantur; plusque inter ipsos, sibi quoque tendente, ut periculo prius evaderet, quam cum hostibus, certaminis erat. Equi maxime infestum agmen faciebant, qui et clamoribus dissonis, quos nemora etiam repercussaeque valles augebant, territi trepidabant, et icti forte aut vulnerati adeo consternabantur, ut stragem ingentem simul hominum ac sarcinarum omnis generis facerent: multosque 6 turba, quum praecipites deruptaeque utrimque angustiae 7 essent, in immensum altitudinis deiecit; quosdam et armatos: sed ruinae maximae modo iumenta cum oneribus devolvebantur. Quae quanquam foeda visu erant, stetit parumper tamen Hannibal, ac suos continuit, ne tumultum ac trepidationem augeret. Deinde, postquam interrumpi agmen vidit, periculumque esse, ne exutum impedimentis exercitum nequicquam incolumem traduxisset, decurrit ex superiore loco; et, quum impetu ipso fudisset hostem, suis quoque tumultum auxit. Sed is tumultus momento temporis, postquam liberata itinera fuga montanorum erant, sedatur: nec per otium modo, sed prope silentio, mox omnes traducti. Castellum inde, quod caput eius regionis erat, viculosque circumiectos capit, et captivo cibo ac pe-8 coribus per triduum exercitum aluit. Et quia nec montanis primo perculsis, nec loco magnopere impediebantur, aliquantum eo triduo viae confecit.

34.

Perventum inde ad frequentem cultoribus alium, ut inter montana, populum. Ibi non bello aperto, sed suis artibus,? fraude, deinde insidiis est prope circumventus. Magno natu principes castellorum oratores ad Poenum veniunt: 'alienis malis, utili exemplo, doctos,' memorantes, 'amici'tiam malle, quam vim experiri Poenorum. Itaque obe'dienter imperata facturos: commeatum itinerisque duces, 'et ad fidem promissorum obsides acciperet.' 'Hannibal nec temere credendo, nec aspernando, ne repudiati aperte hostes fierent, benigne quum respondisset; obsidibus, quos dabant, acceptis, et commeatu, quem in viam ipsi detulerant, usus, nequaquam, ut inter pacatos, incomposito agmine duces eorum sequitur. Primum agmen elephanti et equites erant: ipse post cum robore peditum, circumspectans sollicitusque omnia, incedebat. Ubi in angustiorem viam

6 Multosque turba] h. e. Tumultus et trepidatio. Per multos, quibus paullo post armati opponuntur, intelligi lixas et calones, nam res maxime circa impedimenta accidit,monet Doer. 7 Utrimque] Hoc in Polybio non legitur.

8 Captivo cibo] Cibo additum e

Polybio. Plures edd. frumento habent, quaedam captivorum pecoribus. Verum ap. Polybium castellum illud, róλis vocatur.

9 Populum] Añμov, sive pagum intelligas.

1 Suis artibus] h. e. Perfidia plus quam Punica. cf. supr. 4.

ex parte altera subiectam iugo insuper imminenti ventum U. C. 534. est, undique ex insidiis barbari a fronte, ab tergo coorti, A. C. 218. cominus eminus petunt: saxa ingentia in agmen devolvunt: 2 maxima ab tergo vis hominum urgebat. In eos versa peditum acies haud dubium fecit, quin, nisi firmata extrema agminis fuissent, ingens in eo saltu accipienda clades fuerit. Tunc quoque ad extremum periculi ac prope perniciem ventum est: nam, dum cunctatur Hannibal demittere agmen in angustias; quia non, ut ipse equitibus praesidio erat, ita peditibus quicquam ab tergo auxilii reliquerat; occursantes 3 per obliqua montani, perrupto medio agmine, viam insedere: noxque una Hannibali sine equitibus atque impedimentis acta est. Postero die, iam segnius intercursantibus barbaris, iunctae copiae, saltusque haud sine clade, maiore tamen iumentorum, quam hominum, pernicie, superatus. Inde montani pauciores iam, et latrocinii magis quam belli more, concursabant; modo in primum, modo in novissimum agmen, utcunque aut locus opportunitatem daret, aut progressi morative aliquam occasionem fecissent. Elephanti, 4 sicut per artas praecipites vias magna mora agebantur, ita tutum ab hostibus, quacunque incederent, quia insuetis adeundi propius metus erat, agmen praebebant.

Nono die in iugum Alpium perventum est, per invia pleraque et errores, quos aut ducentium fraus, aut, ubi fides iis non esset, temere initae valles a coniectantibus iter, faciebant. Biduum in iugo stativa habita: fessisque labore ac pugnando quies data militibus; iumentaque aliquot, quae prolapsa in rupibus erant, sequendo vestigia agminis in castra pervenere. Fessis taedio tot malorum nivis etiam 5 casus, occidente iam sidere Vergiliarum, ingentem terrorem adiecit. Per omnia nive oppleta quum, signis prima luce motis, segniter agmen incederet, pigritiaque et desperatio 6 in omnium vultu emineret; praegressus signa Hannibal in promontorio quodam, unde longe ac late prospectus erat, consistere iussis militibus Italiam ostentat, subiectosque Alpinis montibus Circumpadanos campos: moeniaque eos tum transcendere non Italiae modo, sed etiam urbis Ro

2 In eos versa peditum acies] In eos quum versa peditum acies esset, haud dubium erat, quin... tunc quoque, licet etiam firmasset Hannibal extrema agminis, tamen ...

3 Perrupto medio agmine] Interrupto ex emendatione Gronovii in textum recepit Bekker.

4 Praecipites] Proni ad lapsum in locis declivibus et praecipitibus. DOER. Praecipites, h. e. per ardua ac declivia, quin praerupta saepe, duce

bantur. BAUER.

5 Occidente iam sidere Vergiliarum] Vergiliae, sive Pleiades, sunt stellae septem in collo Tauri. Occasus Pleiadum de quo hic agit Livius, contingebat, Plinii aevo, tertio Idus Novembris, ipso teste, H. N. xviii. 31. CREV. cf. Pol. iii. 54.

6 In promontorio quodam] Iugo Alpium praealto, in altum (non, ut plerumque, in mare) prominente. RUP.

35.

U. C. 534.

manae. Cetera plana, proclivia fore: uno, aut summum 7 A. C. 218. altero proelio arcem et caput Italiae in manu ac potestate 'habituros.' Procedere inde agmen coepit; iam nihil ne hostibus quidem, praeter parva furta per occasionem, tentantibus. Ceterum iter multo, quam in ascensu fuerat, (ut pleraque Alpium ab Italia sicut breviora, ita arrectiora sunt) difficilius fuit. Omnis enim ferme via praeceps, angusta, s lubrica erat: ut neque sustinere se a lapsu possent; nec, 9 qui paullulum titubassent, haerere afflicti vestigio suo; aliique super alios, et iumenta et homines, occiderent.

36.

8

Ventum deinde ad multo angustiorem rupem, atque ita rectis saxis, ut aegre expeditus miles tentabundus, manibusque retinens virgulta ac stirpes circa eminentes, demittere sese posset. Natura locus iam ante praeceps, recenti lapsu terrae in pedum mille admodum altitudinem abruptus erat. 1 Ibi quum, velut ad finem viae, equites constitissent, miranti Hannibali, quae res moraretur agmen, nuntiatur, rupem inviam esse. Digressus deinde ipse ad locum visendum. Haud dubia res visa, quin per invia circa nec trita antea, quamvis longo ambitu, circumduceret agmen. Ea vero via insuperabilis fuit. Nam quum super veterem nivem intactam nova modicae altitudinis esset, molli nec praealtae nivi facile pedes ingredientium insistebant. Ut vero tot hominum iumentorumque incessu dilapsa est, per nudam infra glaciem fluentemque tabem liquescentis nivis ingrediebantur. Taetra ibi luctatio erat, ut a lubrica glacie, non recipiente vestigium, et in prono citius pedes fallente: et, seu manibus in assurgendo seu genu se adiuvissent, ipsis 2 adminiculis prolapsi si iterum corruerent, nec stirpes circa radicesve, ad quas pede aut manu quisquam eniti posset, erant; ita in levi tantum glacie tabidaque nive volutabantur. Iumenta secabant interdum etiam tum infimam ingredientia

7 Summum] Ad summum, quod Anglice, dicimus at most. Restituit hanc loquendi formam Livio Gronovius, quum vulgo editi haberent ad summum, scripti summo.

8 Omnis enim ferme via] Haec verba, ut ex Polybio patet, non sunt de toto itinere intelligenda, sed de invia illa parte tantummodo, de qua mox sermo erit.

9 Ut neque sustinere se a lapsu] sc. Ut neque continere se, quominus laberentur, neque, si paullulum titubassent, h. e. non omnino primo lapsu procidissent, sed terrae afflicti vestigium pressissent, vestigio suo haerere possint.

1 In pedum mille admodum altitu

dinem] Impeditus in mirandam admodum altitudinem retinent Sigon. et Stroth.

Sed emendationem Vallae firmatam a Pol. iii. 54, quam noster servavit, Crev. et Bekker. probant. Quod vero Livius spatium, quo recenti lapsu abruptus locus erat, in altitudinem, non in longitudinem acceperit, id non ex Polybio sumsit, et prorsus ridiculum absurdumque videtur.

2 Ipsis adminiculis prolapsi si iterum corruerent] Manus et genua intelligenda sunt, quibus se adiuvisse dicuntur. DOER. Ceterum Bekker. prolapsis iterum corruebant ex coniectura Gronovii in textum recepit.

A. C. 218.

et aceto mollita.

3 nivem, et prolapsa iactandis gravius in connitendo ungulis U. C. 534. penitus perfringebant: ut pleraque, velut pedica capta, haererent in durata et alte concreta glacie. Tandem, 37. nequicquam iumentis atque hominibus fatigatis, castra in iugo posita, aegerrime ad id ipsum loco purgato: tantum 4 nivis fodiendum atque egerendum fuit. Inde ad rupem Rupes igne muniendam, per quam unam via esse poterat, milites ducti, 5 quum caedendum esset saxum, arboribus circa immanibus deiectis detruncatisque, struem ingentem lignorum faciunt: eamque, quum et vis venti apta faciendo igni coorta esset, 6 succendunt, ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt. Ita 7 torridam incendio rupem ferro pandunt, molliuntque anfractibus modicis clivos, ut non iumenta solum, sed elephanti etiam, deduci possent. Quatriduum circa rupem consumptum, iumentis prope fame absumptis: nuda enim fere cacumina sunt, et, si quid est pabuli, obruunt nives. Inferiora valles et apricos quosdam colles habent, rivosque prope silvas, et iam humano cultu digniora loca. Ibi iumenta in pabulum missa, et quies muniendo fessis hominibus data triduo. Inde ad planum descensum, etiam locis mollioribus et accolarum ingeniis.

38.

greditur

Hoc maxime modo in Italiam perventum est, quinto I mense a Carthagine nova, ut quidam auctores sunt, quinto Italiam indecimo die Alpibus superatis. Quantae copiae transgresso Hannibal. in Italiam Hannibali fuerint, nequaquam inter auctores constat. Qui plurimum, centum millia peditum, viginti equitum

3 In connitendo] sc. Ut sese erige

rent.

4 Ad rupem muniendam] h, e. Perfodiendo et caedendo rupem per eam viam aperire. DOER.

5 Arboribus circa immanibus] Nec minus mirum, quod arbores immanes in eo loco opportune exsisterent, cuius, ut mox ait Livius, nuda fere cacumina, et si quid est pabuli, obruunt nives. Sed quum rupes mille pedes in altitudinem abrupta esset, necesse erat omnino, ut aliquis Deus ex machina exsisteret.

6 Infuso aceto] Plin. H. N. xxxiii. 3. eam aceti vim esse scribit, ut saxa rumpat infusum, quae non ruperit ignis antecedens. Hanc fabulam Plut. in Vita Hann. ac Sil. iii. 640. necnon Appian. Hann. 4. narrant. Quidam, qui rem non prorsus ementitam volunt, monent acetum militibus potum fuisse, et hinc non mirum esse, tantam eius copiam Poenis supperisse. Sed hae merae nugae sunt: quippe saxa primitiva aceto vix tam facile cessissent,

VOL. II.

neque nodus tali vindice dignus est,
quippe viam lapsam mille pedes in
longitudinem humanus labor, nullis
aceti et ignis adiumentis, instaurare
potuisset.

7 Molliuntque anfractibus modicis
clivos] Non rectas ducunt vias, sed
per modicos anfractus inflexas, ita
ut mollior descensus per clivos fieret.
CRev.

8 Data triduo] Polybius contra hoc tempus non in exercitu quiete reficiendo, sed in locos campestres deducendo, consumptum scribit.

9 Etiam locis] Et iam, Bekker.

I Ut quidam auctores sunt] cf. Pol. iii. 56. Quinto decimo die, ceterum Livio ipso auctore, dies decimus nonus iam agebatur, quippe nono die in iugum Alpium perventum est, tum biduum in iugo stativa habita, postea quadriduum circa rupem absumptum, denique quies fessis data triduo: inde, scilicet die decimo nono, ad planum descensum est. cf. Cramer. de Hannib. transitu p. 145.

D

U. C. 534. fuisse scribunt; qui minimum, viginti millia peditum, sex? A. C. 218. equitum. L. Cincius Alimentus, qui captum se ab Hanni-3 bale scribit, maxime auctor me moveret, nisi confunderet numerum, Gallis Liguribusque additis: cum his octoginta millia peditum, decem equitum, adducta in Italiam: (magis 4 affluxisse verisimile est, et ita quidam auctores sunt) ex ipso autem audisse Hannibale, postquam Rhodanum transierit, triginta sex millia hominum, ingentemque numerum equorum et aliorum iumentorum amisisse, Taurinis, quae Gallis proxima gens erat, in Italiam degressum. Id quum inter 5 omnes constet, eo magis miror ambigi, quanam Alpes transierit et vulgo credere, Penino, atque inde nomen ei iugo 6 Alpium inditum, transgressum. Coelius per Cremonis? iugum dicit transisse: qui ambo saltus eum non in Taurinos, sed per Salassos montanos ad Libuos Gallos deduxissent. Nec verisimile est, ea tum ad Galliam patuisse 9 itinera; utique, quae ad Peninum ferunt, obsaepta gentibus semigermanis fuissent. Neque, hercule, montibus his (si quem forte id movet) ab transitu Poenorum ullo Veragri, incolae iugi eius, norunt nomen inditum; sed ab eo, 1 quem, in summo sacratum vertice, Peninum montani appellant.

39.

Peropportune ad principia rerum Taurinis, proximae genti, adversus Insubres motum bellum erat. Sed armare

2 Qui minimum, viginti millia peditum, sex equitum] Ita memorat Polybius, qui quidem sese id didicisse testatur ex aerea tabula Lacinii ab ipso Hannibale inscripta et incisa. CREV.

3 L. Cincius Alimentus] Qui diligens monumentorum auctor vocatur supr. vii. 3, Fabii Pictoris aequalis.

4 Magis affluxisse] Potius affluxisse, quam adducta esse. RASCHIG.

5 Quum inter omnes constet] Quonam modo? quum Polybius iii. 56. diserte ait Hannibalem in Insubres descendisse; a quo minime discrepat Caelius, Libuis enim Insubres olim iugum imposuisse Ptolemaeus p. 64. affirmat.

6 Vulgo credere] Ita Plin. H. N. iii. 17.

7 Coelius] L. Coelius Antipater, scriptor non mediocris apud antiquos famae qui ex ieiunitate veterum et serpente humi simplicitate primus paullulum se erexit, et addidit historiae maiorem sonum vocis, ut ait Cicero de Or. ii. 54. L. Crassi, insignis illius oratoris, familiaris, imo et ma

gister, teste eodem Cic. ibid. et in Bruto, 102. Hinc satis cognoscitur quo tempore vixerit; Gracchanis nimirum temporibus, ut clare docet Val. Max. i. 7. et sat diu etiam post Gracchos. Scripserat historiam belli huius Hannibalici, ut colligitur ex hoc et non paucis aliis huius decadis locis, in quibus a Livio testis citatur. CREV.

8 Cremonis iugum] Glareanus testatur in vetustioribus codicibus legi centronis iugum. Sane haud procul a Pennino iugo incolebant Centrones, Gallicus populus; et Centronicarum Alpium mentionem fecit Plinius H. N. xi. 42. CREV.

9 Ea tum ad Galliam] Augustum Imp. duo itinera per Alpes Graias et Peninas struxisse. Strabo iv. p. 318. narrat. Sed eundem auctorem secutus, Cramerius viam per hos montes antea patuisse censet.

I Sed ab eo] Vocem Peninum contra a Celtica voce Penn, quae hodie apud Armoricos Galliae populos vertex et caput dicitur, derivatam fuisse procul dubio est.

« IndietroContinua »