Immagini della pagina
PDF
ePub

inter quos L. Caecilius Metellus erat, infamis auctor de- U. C. 543. serendae Italiae post Cannensem cladem. In equestribus A. C. 209. quoque notis eadem servata causa: sed erant perpauci,

quos ea infamia attingeret. Illis omnibus (et multi erant) Notati adempti equi, qui Cannensium legionum equites in Sicilia Cannenses 8 erant. Addiderunt acerbitati etiam tempus, ne praeterita equites. stipendia procederent iis, quae equo publico emeruerant, sed dena stipendia equis privatis facerent. Magnum praeterea numerum eorum conquisiverunt, qui equo merere deberent: atque ex iis, qui principio eius belli septendecim annos nati fuerant, neque militaverant, omnes aerarios fecerunt. Locaverunt inde reficienda, quae circa forum 9 incendio consumpta erant, septem tabernas, macellum, atrium regium.

12.

tum op

Transactis omnibus, quae Romae agenda erant, consules ad bellum profecti. Prior Fulvius praegressus Capuam. Post paucos dies consecutus Fabius; qui et collegam coram Fabius staobtestatus, et per literas Marcellum, ut quam acerrimo tuit Tarenbello detinerent Hannibalem, dum ipse Tarentum oppu- pugnare. gnaret: ea urbe adempta hosti iam undique pulso, nec ubi consisteret, nec quid fidum respiceret habenti, ne remorandi quidem causam in Italia fore. Rhegium etiam nuntium mittit ad praefectum praesidii, quod ab Laevino consule adversus Bruttios ibi locatum erat, octo millia hominum: pars maxima ab Agathyrna, sicut antea dictum est, ex Sicilia traducta, rapto vivere hominum assuetorum. 2 Additi erant Bruttiorum indidem perfugae, et audacia et audendi omnia necessitatibus pares. Hanc manum ad Bruttium primum agrum depopulandum duci iussit, inde ad Cauloniam urbem oppugnandam. Imperata non impigre solum, sed etiam avide, exsecuti, direptis fugatisque cultoribus agri, summa vi urbem oppugnabant. Marcellus, Marcellus et consulis literis excitus, et quia ita in animum induxerat, ad Canuneminem ducem Romanum tam parem Hannibali, quam nibali ocse, esse, ubi primum in agris pabuli copia fuit, ex hibernis currit. profectus, ad Canusium Hannibali occurrit. Sollicitabat Recedit ad defectionem Canusinos Poenus: ceterum, ut appropin- Hannibal, quare Marcellum audivit, castra inde movit. Aperta erat Marcello.

[blocks in formation]

1 Octo millia hominum ... vivere hominum assuetorum] Alterutro loco vox hominum abundare videtur. Utrum autem ex posteriore Crevierius, an ex priori loco Gronovius expungendam rectius censuerit, viderint lectores.

2 Indidem] Ex hac ipsa regione, in qua Rhegium erat. CREV.

sium Han

sequente

Marte.

U. C. 543. regio, sine ullis ad insidias latebris; itaque in loca saltuosa A. C. 209. cedere inde coepit. Marcellus vestigiis instabat, castraque castris conferebat: et, opere perfecto, extemplo in aciem legiones educebat. Hannibal, turmatim per equites peditumque iaculatores levia certamina serens, casum universae pugnae non necessarium ducebat: tractus est tamen ad id, quod vitabat, certamen. Nocte praegressum assequitur locis planis ac patentibus Marcellus: castra inde ponentem, Proelium pugnando undique in munitores, operibus prohibet. Ita aequo signa collata, pugnatumque totis copiis: et, quum iam nox instaret, Marte aequo discessum est. Castra, exiguo distantia spatio, raptim ante noctem permunita. Postero die luce prima Marcellus in aciem copias eduxit. Nec Hannibal detrectavit certamen, multis verbis adhortatus milites, 'ut, memores Trasimeni Cannarumque, contunderent fero'ciam hostis: urgere atque instare eum: non iter quietos 'facere, non castra ponere pati, non respirare aut circum'spicere quotidie simul orientem solem et Romanam 'aciem in campis videndam esse. Si uno proelio haud in'cruentus abeat, quietius deinde tranquilliusque eum belAlterum laturum.' His irritati adhortationibus, simulque taedio proelium, ferociae hostium quotidie instantium lacessentiumque, in quo su- acriter proelium ineunt. Pugnatum amplius duabus horis est. Cedere inde ab Romanis dextra ala et extraordinarii 3 coepere. Quod ubi Marcellus vidit, duodevicesimam legionem in primam aciem inducit. Dum alii trepidi cedunt, alii segniter subeunt, turbata tota acies est, dein prorsus fusa; et, vincente pudorem metu, terga dabant. Cecidere in pugna fugaque ad duo millia et septingenti civium sociorumque in his quattuor Romani centuriones, duo tribuni militum, M. Licinius et M. Helvius. Signa militaria quattuor de ala, prima quae fugit; duo de legione, quae cedentibus sociis successerat, amissa.

perior Poe

nus.

13.

acriter a

Marcello per increpitus.

Marcellus, postquam in castra reditum est, concionem Exercitus adeo saevam atque acerbam apud milites habuit, ut proelio, diem totum infeliciter tolerato, tristior iis irati ducis oratio esset. 'Diis immortalibus, ut in tali re, laudes gra'tesque,' inquit, ago, quod victor hostis, cum tanto pavore 'incidentibus vobis in vallum portasque, non ipsa castra est aggressus. Deseruissetis profecto eodem terrore castra,

[ocr errors]

6

3 Dextra ala et extraordinarii] Socii pars alares erant, pars extraordinarii. Ex omni enim sociali exercitu eligebantur appositissimi ad ea omnia quae vera virtute egent, quos a ceteris abiungebant et vocabant extraordinarios. Ex equitibus pars tertia, ex peditibus quinta sumebatur.

Reliquos in duas alas, dextram et sinistram, dividebant. Haec fere Polyb. vi. 26. quem interpretatur Lipsius, de Mil. Rom. ii. 7. Erant igitur alares et extraordinarii, tum equites tum pedites. Hic de peditibus sermo est. CREV.

6

6

[ocr errors]
[ocr errors]

'quo omisistis pugnam. Qui pavor hic, qui terror, quae U. C. 543. repente, qui, et cum quibus pugnaretis, oblivio animos A. C. 209. 'cepit? Nempe iidem sunt hi hostes, quos vincendo et 'victos sequendo priorem aestatem absumpsistis; quibus 'dies noctesque fugientibus per hos dies institistis; quos levibus proeliis fatigastis; quos hesterno die nec iter 'facere, nec castra ponere passi estis. Omitto ea, quibus 4' gloriari potestis: cuius et ipsius pudere ac poenitere vos oportet, referam. Nempe, aequis manibus hesterno die 'diremistis pugnam. Quid haec nox, quid hic dies attulit? Vestrae his copiae imminutae sunt, an illorum auctae ? 'Non equidem mihi cum exercitu meo loqui videor, nec cum Romanis militibus: corpora tantum atque arma ' eadem sunt. An, si eosdem animos habuissetis, terga ' vestra vidisset hostis? signa alicui manipulo aut cohorti 5 abstulisset? Adhuc caesis Romanis legionibus gloria'batur. Vos illi hodierno die primum fugati exercitus ' dedistis decus.' Clamor inde ortus, ut veniam eius diei daret; ubi vellet, deinde experiretur militum suorum animos. 6 Ego vero experiar,' inquit, milites: et vos 'crastino die in aciem educam, ut victores potius, quam 'victi, veniam impetretis, quam petitis.' Cohortibus, quae signa amiserant, hordeum dari iussit: centurionesque ma6 nipulorum, quorum signa amissa fuerant, destrictis gladiis discinctos destituit; et, ut postero die omnes, equites, pedites, armati adessent, edixit. Ita concio dimissa fatentium, iure ac merito sese increpitos; neque illo die virum quemquam in acie Romana fuisse, praeter unum ducem; cui aut morte satisfaciendum, aut egregia victoria esset. Postero die ornati armatique ad edictum aderant. Imperator eos collaudat, pronuntiatque, a quibus orta pridie fuga esset, cohortesque, quae signa amisissent, se in primam aciem inducturum. Edicere iam sese, omnibus pugnandum ac vincendum esse: et annitendum singulis 'universisque, ne prius hesternae fugae, quam hodiernae 'victoriae, fama Romam perveniat.' Inde cibo corpora firmare iussi, ut, si longior pugna esset, viribus sufficerent. Ubi omnia dicta factaque sunt, quibus excitarentur animi militum, in aciem procedunt. Quod ubi Hannibali nun- 14. tiatum est: Cum eo nimirum,' inquit, hoste res est, qui Tertium proelium.

6

[ocr errors]

4 Cuius et ipsius] Id referam, quod vobis ipsum pudori esse deberet, nempe aequatam vobis hesterno die cum hostibus pugnam. CREV.

5 Adhuc caesis] Hactenus gloriabatur Hannibal caesas a se Romanas legiones; at nunquam integras fugaverat. Vos ei hoc decus hodie pri

[ocr errors]

mum dedistis. CREV.

6 Destrictis gladiis discinctos] Stare eos Marcellus iussit per aliquantum temporis, discinctos cum nudatis et evaginatis gladiis: quod erat poenae militaris genus, memoratum ap, Sueton. Aug. 24. CREV.

U. C. 543.
A. C. 209.

nec bonam, nec malám ferre fortunam potest. Seu vicit, ferociter instat victis; seu victus est, instaurat cum victo'ribus certamen.' Signa inde canere iussit; copias educit. Pugnatum utrimque aliquanto, quam pridie, acrius est: Poenis ad obtinendum hesternum decus annitentibus, Ro-7 manis ad demendam ignominiam. Sinistra ala ab Romanis 8 et cohortes, quae amiserant signa, in prima acie pugnabant, et legio vicesima ab dextro cornu instructa. L. Cornelius Lentulus et C. Claudius Nero legati cornibus praeerant, Marcellus mediam aciem, hortator testisque praesens, firmabat. Ab Hannibale Hispani primam obtinebant fronElephanti tem, et id roboris in omni exercitu erat. Quum anceps aciem diu pugna esset, Hannibal elephantos in primam aciem bant. induci iussit: si quem iniicere ea res tumultum ac pavorem

Rom. tur

posset. Et primo turbarunt signa ordinesque, et partim occulcatis, partim dissipatis terrore, qui circa erant, nudaverant una parte aciem: latiusque fuga manasset, ni C. Decimius Flavus tribunus militum, signo arrepto primi 9 hastati, manipulum eius signi se sequi iussisset. Duxit, ubi maxime tumultum conglobatae belluae faciebant, pilaque in eas coniici iussit. Haesere omnia tela haud difficili ex propinquo in tanta corpora ictu, et tam conferta turba. Fugantur. Sed ut non omnes vulnerati sunt: ita, in quorum tergis infixa stetere pila, (ut est genus anceps) in fugam versi etiam integros avertere. Tum iam non unus manipulus, sed pro se quisque miles, qui modo assequi agmen fugientium elephantorum poterat, pila coniicere. Eo magis ruere in suos belluae; tantoque maiorem stragem edere, quam inter hostes ediderant, quanto acrius pavor consternatam 2 agit, quam insidentis magistri imperio regitur. In perturbatam transcursu belluarum aciem signa inferunt Romani pedites: et haud magno certamine dissipatos trepidantesque avertunt. Tum in fugientes equitatum immittit Marcellus. Marcellus, nec ante finis sequendi est factus, quam

Vincit

in castra

paventes compulsi sunt. Nam super alia, quae terrorem trepidationemque facerent, elephanti quoque duo in ipsa porta corruerant, coactique erant milites per fossam vallumque ruere in castra. Ibi maxima hostium caedes facta: caesa ad octo millia hominum, quinque elephanti. Nec

7 Obtinendum] Retinendum, conservandum.

8 Sinistra ala... et legio vicesima] Pronuntiaverat Marcellus se in primam aciem inducturum eos, a quibus pridie fuga orta esset: in praecedenti autem pugna fuga oritur a dextra ala, ac deinde duodevicesima legione. Itaque mirum videri debet, quod hic

sinistra ala et vicesima legio in prima acie pugnent. CREV.

9 Signo... primi hastati] Signo primi manipuli hastatorum.

1 Ut est genus anceps] Quod elephanti tam in suos, quam in hostes ruant. SIGON.

2 Consternatam] Subaudi belluam.

Romanis incruenta victoria fuit: mille ferme et septingenti U. C. 543. de duabus legionibus, et sociorum supra mille et trecentos A. C. 209. occisi: vulnerati permulti civium sociorumque. Hannibal Retrocedit nocte proxima castra movit. Cupientem insequi Marcel- Hannibal. lum prohibuit multitudo sauciorum. Speculatores, qui 15. prosequerentur agmen, missi, postero die retulerunt, Bruttios Hannibalem petere.

nis, aliis

pugnat.

Iisdem fere diebus et ad Q. Fulvium consulem Hirpini, Deseritur 3 et Lucani, et Volcentes, traditis praesidiis Hannibalis, quae ab Hirpiin urbibus habebant, dediderunt sese, clementerque a con- que. sule, cum verborum tantum castigatione ob errorem praeteritum, accepti sunt; et Bruttiis similis spes veniae facta est: quum ab iis Vibius et Pactius fratres, longe nobilissimi gentis eius, eandem, quae data Lucanis erat, conditionem deditionis petentes venissent. Q. Fabius consul oppidum in Sallentinis Manduriam vi cepit. Ibi ad quattuor millia hominum capta, et ceterae praedae aliquantum. Inde Fabius TaTarentum profectus, in ipsis faucibus portus posuit castra. rentum opNaves, quas Livius tutandis commeatibus habuerat, partim machinationibus onerat apparatuque moenium oppugnandorum, partim tormentis et saxis omnique missilium telorum genere instruit, onerarias quoque, non eas solum, quae remis agerentur; ut alii machinas scalasque ad muros ferrent, alii procul ex navibus vulnerarent moenium propugnatores. Eae naves, ab aperto mari ut urbem aggrederentur, instructae parataeque sunt. Et erat liberum mare, classe Punica, quum Philippus oppugnare Aetolos pararet, Corcyram transmissa. In Bruttiis interim Caulonis oppugnatores, sub adventum Hannibalis, ne opprimerentur, in tumulum, a praesenti impetu tutum, se recepere.

Fabium, Tarentum obsidentem, leve dictu momentum ad 4 rem ingentem potiundam adiuvit. Praesidium Bruttiorum datum ab Hannibale Tarentini habebant. Eius praesidii praefectus deperibat amore mulierculae, cuius frater in exercitu Fabii consulis erat. Is, certior literis sororis Tarentum factus de nova consuetudine advenae locupletis, atque inter proditione populares tam honorati, spem nactus per sororem quolibet impelli amantem posse, quid speraret, ad consulem detulit. Quae quum haud vana cogitatio visa esset, pro perfuga iussus Tarentum transire, ac per sororem praefecto conciliatus, primo occulte animum eius tentando, dein satis explorata levitate, blanditiis muliebribus perpulit eum ad prodi

3 Volcentes] Qui Volsca, sive Osca, origine essent, Sabellica immigratione profugi in Lucaniam acti. Hoc vocabulum miram nominum Italicorum varietatem praeclare referre censet

Niebhr. i. n. 219. iii. n. 653.

4 Praesidium Bruttiorum] Id est, cohortem Bruttiorum, quae in partem veniret tuendae urbis.

captum.

« IndietroContinua »