Immagini della pagina
PDF
ePub

2 exercitum Hannibal, ut parti alteri auxilio esset, in re- U. C. 534. ficiendo maxime sentientem contracta ante mala, non pote- A. C. 218. Otium etenim ex labore, copia ex inopia, cultus ex

viam venit.

3 illuvie tabeque, squalida et prope efferata corpora varie movebant. Ea P. Cornelio consuli causa fuit, quum Pisas Cornelius navibus venisset, exercitu a Manlio Atilioque accepto tirone, Cos. obet in novis ignominiis trepido, ad Padum festinandi; ut cum hoste nondum refecto manum consereret. Sed quum Placentiam consul venit, iam ex stativis moverat Hannibal; 4 Taurinorumque unam urbem, caput gentis eius, quia volentes in amicitiam non veniebant, vi expugnarat: iunxissetque sibi, non metu solum, sed etiam voluntate, Gallos accolas Padi; ni eos, circumspectantes defectionis tempus, subito adventus consulis oppressisset. Et Hannibal movit ex Taurinis, incertos, quae pars sequenda esset, Gallos praesentem se secuturos ratus. Iam prope in conspectu 5 erant exercitus, convenerantque duces sicuti inter se nondum satis noti, ita iam imbutus uterque quadam admiratione alterius. Nam Hannibalis et apud Romanos, iam ante Sagunti excidium, celeberrimum nomen erat: et Scipionem Hannibal eo ipso, quod adversus se dux potissimum lectus esset, praestantem virum credebat. Et auxerant inter se opinionem; Scipio, quod, relictus in Gallia, obvius fuerat in Italiam transgresso Hannibali; Hannibal, et conatu tam audaci traiiciendarum Alpium, et effectu. Occupavit tamen Scipio Padum traiicere, et, ad Ticinum amnem motis castris, prius, quam educeret in aciem, adhortandorum militum causa, talem orationem exorsus est:

milites suos

adhortatur.

'Si eum exercitum, milites, educerem in aciem, quem in 40. • Gallia mecum habui, supersedissem loqui apud vos. Quid Cornelius ' enim adhortari referret aut eos equites, qui equitatum 'hostium ad Rhodanum flumen egregie vicissent, aut eas 'legiones, cum quibus fugientem hunc ipsum hostem secutus, 'confessionem cedentis ac detrectantis certamen pro victoria habui? Nunc, quia ille exercitus, Hispaniae provinciae 6 scriptus, ibi cum fratre Cn. Scipione meis auspiciis rem

2 In reficiendo] Qui contracta in transitu Alpium mala tum maxime sentiebat, quum se reficere conaretur. CREV.

3 Efferata] Propter squalorem, et omissum tanto tempore omnem corporis cultum, aliquid torvi ferique praeferentia. Supr. ii. 23. Promissa barba et capilli efferaverant speciem oris. CREV.

4 Quia volentes in amicitiam non veniebant] Nempe oppidani. Prius legebatur quia volentis veniebat.

[blocks in formation]

A. C. 218.

U. C. 534. gerit, ubi eum gerere senatus populusque Romanus voluit ; ego, ut consulem ducem adversus Hannibalem ac Poenos 'haberetis, ipse me huic voluntario certamini obtuli; novo 'imperatori apud novos milites pauca verba facienda sunt. 'Ne genus belli, neve hostem ignoretis; cum iis est vobis, 'milites, pugnandum, quos terra marique priore bello 'vicistis: a quibus stipendium per viginti annos exegistis: a quibus capta belli praemia, Siciliam ac Sardiniam, habetis. Erit igitur in hoc certamine is vobis illisque animus, qui 'victoribus et victis esse solet. Nec nunc illi, quia audent, 'sed quia necesse est, pugnaturi sunt: nisi creditis, qui 'exercitu incolumi pugnam detrectavere, eos, duabus parti-s 'bus peditum equitumque in transitu Alpium amissis, quum 9 plures paene perierint, quam supersunt, plus spei nactos esse. At enim pauci quidem sunt, sed vigentes animis corporibusque, quorum robora ac vires vix sustinere vis 'ulla possit. Effigies, imo umbrae hominum, fame, frigore, 'illuvie, squalore enecti, contusi ac debilitati inter saxa rupesque. Ad haec, praeusti artus, nive rigentes nervi, 'membra torrida gelu, quassata fractaque arma, claudi ac 'debiles equi. Cum hoc equite, cum hoc pedite pugnaturi 'estis reliquias extremas hostium, non hostes, habebitis. 'Ac nihil magis vereor, quam ne, vos quum pugnaveritis, Alpes vicisse Hannibalem videantur. Sed ita forsitan de'cuit, cum foederum ruptore duce ac populo deos ipsos, sine 'ulla humana ope, committere ac profligare bellum: nos, 2 'qui secundum deos violati sumus, commissum ac profliga'tum conficere. Non vereor, ne quis me hoc vestri adhor- 3 'tandi causa magnifice loqui existimet; ipsum aliter animo 'affectum esse. Licuit in Hispaniam, provinciam meam, quo iam profectus eram, cum exercitu ire meo: ubi et 'fratrem consilii participem ac periculi socium haberem, et Hasdrubalem potius, quam Hannibalem, hostem, et 'minorem haud dubie molem belli. Tamen, quum prae

41.

[ocr errors]

6

8 Duabus partibus] Duabus tertiis partibus.

9 Quum plures paene perierint, quam supersunt] Suspecta quidem est haec parenthesis Strothio et Doeringio, et quae glossatoris manum prodere videatur. Bauerus quidem nostrum mitigare velle censet, quod forte nimis auxerat: contra Raschig. paene non ferme, sed penitus hic significare suspicatur, quemadmodum apud Planc. in Cic. Ep. x. 23. non hoc vitio paene sum deceptus, legitur. cf. Prisc. iii. p. 608.

At enim] Obiectionem fere sem

per indicant particulae at enim, cf. supr. iv. 4. RASCH.

2 Profligare] h. e. Ad exitum ferme adducere, ut Cic. Tusc. v. 6. cf. supr. iii. 50.

3 Vestri adhortandi causa] Vide retur ratio grammaticarum legum postulare vel vestri adhortandorum, vel vos adhortandi. Sed hanc loquendi formam compluribus ex probatissimo quoque scriptore exemplis tuentur Sanctius in Minerva iii. 8. et auctor Novae Methodi linguae Latinae in observationibus ad Gerundia. CREV.

6

'terveberer navibus Galliae oram, ad famam huius hostis U. C. 534. ' in terram egressus, praemisso equitatu, ad Rhodanum movi A. C. 218. 'castra. Equestri proelio, qua parte copiarum conserendi 'manum fortuna data est, hostem fudi: peditum agmen, 'quod in modum fugientium raptim agebatur, quia assequi 'terra non poteram, regressus ad naves, quanta maxima 'celeritate potui, tanto maris terrarumque circuitu, in radi'cibus Alpium obvius fui. Huic timendo hosti utrum, quum declinarem certamen, improvisus incidisse videor an occurrere in vestigiis eius? lacessere ac trahere ad decer'nendum? Experiri iuvat, utrum alios repente Cartha'ginienses per viginti annos terra ediderit: an iidem sint, qui ad Aegates pugnaverunt insulas, et quos ab Eryce 4' duodevicenis denariis aestimatos emisistis: et utrum Han'nibal hic sit aemulus itinerum Herculis, ut ipse fert, an 5' vectigalis stipendiariusque et servus populi Romani a patre 'relictus: quem nisi Saguntinum scelus agitaret, respiceret 'profecto, si non patriam victam, domum certe, patremque, et foedera Hamilcaris scripta manu: qui, iussus a consule ' nostro, praesidium deduxit ab Eryce: qui graves impositas 'victis Carthaginiensibus leges fremens maerensque accepit: qui decedere Sicilia, qui stipendium populo Romano dare pactus est. Itaque vos ego, milites, non eo solum animo, quo adversus alios hostes soletis, pugnare velim; sed cum indignatione quadam atque ira: velut si servos videatis ' vestros arma repente contra vos ferentes. Licuit ad Ery'cem clausos, ultimo supplicio humanorum, fame interficere: 'licuit victricem classem in Africam traiicere, atque intra 'paucos dies sine ullo certamine Carthaginem delere. Veniam dedimus precantibus: emisimus ex obsidione: 6' pacem cum victis fecimus: tutelae deinde nostrae duximus, quum Africo bello urgerentur. Pro his impartitis, furiosum 'iuvenem sequentes, oppugnatum patriam nostram veniunt. Atque utinam pro decore tantum hoc vobis, et non pro salute, esset certamen. Non de possessione Siciliae ac Sardiniae, de quibus quondam agebatur, sed pro Italia vobis est pugnandum: nec est alius ab tergo exercitus, ' qui, nisi nos vincimus, hosti obsistat; nec Alpes aliae sunt,

6

4 Duodevicenis denariis] De hac re omnino silet Pol. i. 62. sed ap. Zonar. viii. 17. in legibus pacis scriptum esse invenimus, quod Poeni Romanos captivos gratuito dimittere, suos autem a Romanis pretio redimere deberent.

5 Vectigalis stipendiariusque] Oratorice haec dicta, quippe stipendium haud dubie Carthaginiensibus imperatum erat, ager vero Carthaginiensis

adhuc non vectigalis erat, ut qui
minime in provinciae locum cesserat.
6 Tutelae... nostrae] Ad tutelam
nostram pertinere duximus. Haec
haud dubie vera sunt, quippe Romani
teste Polybio, dum Africo bello urge-
bantur Carthaginienses, foederis leges
observabant, sed sedato illo bello,
ipsi invasere Sardiniam. Hanc autem
iniuriam noster prudenter reticet.

U. C. 534. A. C. 218.

42.

Hannibal

hortatur.

[ocr errors]
[ocr errors]

6

[ocr errors]

quas dum superant, comparari nova possint praesidia. Hic est obstandum, milites, velut si ante Romana moenia pugnemus. Unusquisque se non corpus suum, sed con'iugem ac liberos parvos armis protegere putet: nec 'domesticas solum agitet curas, sed identidem hoc animo ' reputet, nostras nunc intueri manus senatum populumque Romanum: qualis nostra vis virtusque fuerit, talem deinde 'fortunam illius urbis ac Romani imperii fore.'

Haec apud Romanos consul. Hannibal, rebus prius, 7 quam verbis, adhortandos milites ratus, circumdato ad sperebus prius ctaculum exercitu, captivos montanos vinctos in medio quam verbis milites statuit; armisque Gallicis ante eorum pedes proiectis, interrogare interpretem iussit, ecquis, si vinculis levaretur, armaque et equum victor acciperet, decertare ferro vellet? Quum ad unum omnes ferrum pugnamque poscerent, et deiecta 8 in id sors esset, se quisque eum optabat, quem fortuna in id certamen legeret. Ut cuiusque sors exciderat, alacer, inter gratulantes gaudio exsultans, cum sui moris tripudiis arma raptim capiebat. Ubi vero dimicarent, is habitus animorum 9 non inter eiusdem modo conditionis homines erat, sed etiam inter spectantes vulgo, ut non vincentium magis, quam bene morientium, fortuna laudaretur.

43.

6

[ocr errors]

Quum sic aliquot spectatis paribus affectos dimisisset, I Eius oratio. concione inde advocata, ita apud eos locutus fertur: 'Si, quem animum in alienae sortis exemplo paullo ante 'habuistis, eundem mox in aestimanda fortuna vestra 'habueritis, vicimus, milites: neque enim spectaculum modo illud, sed quaedam veluti imago vestrae conditionis erat. 'Ac nescio, an maiora vincula maioresque necessitates vobis, 'quam captivis vestris, fortuna circumdederit. Dextra laevaque duo maria claudunt, nullam, ne ad effugium quidem, navem habentibus: contra Padus amnis, maior Padus 2 ' ac violentior Rhodano; ab tergo Alpes urgent, vix integris vobis ac vigentibus transitae. Hic vincendum aut morien'dum, milites, est, ubi primum hosti occurristis. Et eadem 'fortuna, quae necessitatem pugnandi imposuit, praemia ' vobis ea victoribus proponit, quibus ampliora homines ne

.

7 Rebus prius] Exemplo scilicet fortitudinis ante militum oculos edito. DOER. cf. Pol. iii. 62.

8 Deiecta... sors] In urnam seu sitellam coniecta, qua versata excidebant tabellae sortibus inscriptae.

9 Is habitus animorum] Ita affecti sunt animi non modo Gallorum, eiusdem scilicet conditionis, sed etiam Poenorum. Hunc morem captivos per paria certamine componendi apud

Poenos usitatum fuisse docet Casaub. ad Suet. Aug. 13. RUP.

I Quum sic aliquot spectatis paribus] Contra Pol. iii. 62. duos tantum dimicasse, quorum alterum periisse, alterum superstitem fuisse scribit.

2 Contra Padus amnis] In pluribus codd. circa occurrit, sed contra, quod I. Gronovius reposuit, tantum non omnes editores malunt.

'ab diis quidem immortalibus optare solent. Si Siciliam U. C. 534. 'tantum ac Sardiniam, parentibus nostris ereptas, nostra A. C. 218. 'virtute recuperaturi essemus, satis tamen ampla pretia essent. Quicquid Romani tot triumphis partum congestumque possident, id omne vestrum cum ipsis dominis futurum est. In hanc tam opimam mercedem, agite, cum 'diis bene iuvantibus arma capite. Satis adhuc in vastis Lusitaniae Celtiberiaeque montibus, pecora consectando, ' nullum emolumentum tot laborum periculorumque vestro'rum vidistis: tempus est iam, opulenta vos ac ditia stipen'dia facere, et magna operae pretia mereri, tantum itineris 'per tot montes fluminaque et tot armatas gentes emensos. Hic vobis terminum laborum fortuna dedit: hic dignam 'mercedem, emeritis stipendiis, dabit. Nec, quam magni nominis bellum est, tam difficilem existimaritis victoriam 'fore. Saepe et contemptus hostis cruentum certamen edidit, et incluti populi regesque perlevi momento victi 'sunt. Nam, dempto hoc uno fulgore nominis Romani, 'quid est, cur illi vobis comparandi sint? Ut viginti anno'rum militiam vestram cum illa virtute, cum illa fortuna 3' taceam; ab Herculis columnis, ab Oceano terminisque 'ultimis terrarum, per tot ferocissimos Hispaniae et Galliae 'populos vincentes huc pervenistis: pugnabitis cum exer'citu tirone, hac ipsa aestate caeso, victo, circumsesso a "Gallis, ignoto adhuc duci suo, ignorantique ducem. An me, in praetorio patris, clarissimi imperatoris, prope 'natum, certe eductum, domitorem Hispaniae Galliaeque, 'victorem eundem non Alpinarum modo gentium, sed ipsarum, quod multo maius est, Alpium, cum semestri hoc 4' conferam duce, desertore exercitus sui? Cui si quis, 'demptis signis, Poenos Romanosque hodie ostendat, igno'raturum certum habeo, utrius exercitus sit consul. Non 'ego illud parvi aestimo, milites, quod nemo vestrum est, 'cuius non ante oculos ipse saepe militare aliquod ediderim facinus; cui non idem ego, virtutis spectator ac testis, 'notata temporibus locisque referre sua possim decora. 'Cum laudatis a me millies donatisque, alumnus prius om'nium vestrum, quam imperator, procedam acie adversus 'ignotos inter se ignorantesque. Quocunque circumtuli 'oculos, plena omnia video animorum ac roboris; veteranum 5' peditem, generosissimarum gentium equites frenatos et 'infrenatos, vos socios fidelissimos fortissimosque, vos Car

[ocr errors]

6

[ocr errors]

3 Ab Herculis columnis] Hae quidem duo montes erant, quorum alter in Hispania Calpe, alter in Africa Abyle dictus est, hod. Gibraltar et Ceuta.

4 Desertore exercitus sui] Invidiose

de Scipione, qui maximam exercitus
sui partem in Hispaniam miserat. supr.
32.

c.

5 Equites frenatos et infrenatos] Numidae, qui plurimi in equitatu

44,

« IndietroContinua »