Immagini della pagina
PDF
ePub

Androgy

5 instauratum, quod in Armilustro lapidibus visum pluere. U. C. 545. 6 Liberatas religione mentes turbavit rursus nuntiatum, Fru- A. C. 207. sinone infantem natum esse quadrimo parem: nec magni- nus natus. tudine tam mirandum, quam quod is quoque, ut Sinuessae biennio ante, incertus, mas an femina esset, natus erat. Id vero haruspices, ex Etruria acciti, foedum ac turpe prodigium dicere: extorrem agro Romano, procul terrac contactu, alto mergendum. Vivum in arcam condidere, provectumque in mare proiecerunt. Decrevere item pontifices, ut virgines ter novenae, per urbem euntes, carmen canerent. Id quum in Iovis Statoris aede discerent, con7 ditum ab Livio poeta, carmen, tacta de coelo aedes in Aventino Iunonis Reginae: prodigiumque id ad matronas pertinere, haruspices quum respondissent, donoque divam placandam esse; aedilium curulium edicto in Capitolium convocatae, quibus in urbe Romana, intraque decimum lapidem ab urbe, domicilia essent, ipsae inter se quinque et viginti delegerunt, ad quas ex dotibus stipem conferrent. Inde donum pelvis aurea facta, lataque in Aventinum, pureque et caste a matronis sacrificatum. Confestim ad aliud Sacrificium sacrificium eidem divae ab decemviris edicta dies, cuius Iunoni Reordo talis fuit. Ab acde Apollinis boves feminae albae ginae, et duae porta Carmentali in urbem ductae: post eas duo signa cupressea Iunonis Reginae portabantur: tum septem et viginti virgines, longam indutae vestem, carmen in Iunonem Reginam canentes ibant; illa tempestate forsitan laudabile rudibus ingeniis, nunc abhorrens et inconditum, si referatur. Virginum ordinem sequebantur decemviri coronati laurea, praetextatique. A porta Iugario vico in 8 forum venere: in foro pompa constitit; et, per manus reste data, virgines sonum vocis pulsu pedum modulantes incesserunt. Inde vico Tusco Velabroque, per Boarium forum, in clivum Publicium atque aedem Iunonis Reginae perrectum. Ibi duae hostiae ab decemviris immolatae, et simulacra cupressea in aedem illata.

pompa.

38.

Diis rite placatis, delectum consules habebant acrius intentiusque, quam prioribus annis quisquam meminerat ha- Acriter ha

5 In Armilustro] Armilustrum, sive Armilustrium dies festus fuit apud Romanos, qui in Kalendario notatur a. d. xiv. Kalendas Novembres. In eo, testibus Varrone et Festo, armati sacra faciebant. Ceterum et locum dictum esse Armilustrum, in quo nimirum sacra tum fiebant, colligitur ex eodem Varrone, de L. L. v. 32. et vi. 3. Atque haec nostra Livii verba potius capienda videntur de loco, quam de die festo. CREV.

VOL. II.

6 Nuntiatum] Haec vox in recto casu est, et cum verbo turbavit iungitur. CREV.

7 Livio poeta] Livio Andronico, M. Livii Salinatoris liberto, qui primus Romae fabulam docuerat an. 512. U. C. De hoc eius carmine cf. Festus v. Scribae.

8 Reste data] cf. Ter. Adelph. iv. 7. 34. Tu inter eas restim ductans saltabis.

ce

betur delectus.

contra

U. C. 545. bitum. Nam et belli terror duplicatus novi hostis in A. C. 207. Italiam adventu: et minus iuventutis erat, unde scriberent milites. Itaque colonos etiam maritimos, qui sacrosanctam vacationem dicebantur habere, dare milites cogebant. Quibus recusantibus, edixere in diem certam, ut, quo quisque iure vacationem haberet, ad senatum deferret. Ea die hi populi ad senatum venerunt: Ostiensis, Alsiensis, Antias, Anxuras, Minturnensis, Sinuessanus, et ab supero mari Senensis. Quum vacationes suas quisque populus recitaret; nullius, quum in Italia hostis esset, praeter Antiatem Ostiensemque, vacatio observata est: et earum coloniarum : iuniores iureiurando adacti, supra dies triginta non pernoctaturos se esse extra moenia coloniae suae, done chostis in Exercitus Italia esset. Quum omnes censerent, primo quoque temHasdruba- pore consulibus eundum ad bellum, (nam et Hasdrubali lem et occurrendum esse descendenti ab Alpibus, ne Gallos CisalHanniba pinos, neve Etruriam, erectam in spem rerum novarum, 2 sollicitaret et Hannibalem suo proprio occupandum bello, ne emergere ex Bruttiis atque obviam fratri ire posset) Livius cunctabatur, parum fidens suarum provinciarum exercitibus collegam ex duobus consularibus egregiis exercitibus, et tertio, cui Q. Claudius Tarenti praeesset, elec-3 tionem habere: intuleratque mentionem de volonibus revocandis ad signa. Senatus liberam potestatem consulibus fecit, et supplendi, unde vellent, et eligendi de omnibus exercitibus, quos vellent, permutandique, et ex provinciis, quos e republica censerent esse, traducendi. Ea omnia cum summa concordia consulum acta. Volones in undevicesimam et vicesimam legiones scripti. Magni roboris auxilia ex Hispania quoque a P. Scipione M. Livio missa quidam ad id bellum auctores sunt: octo millia Hispanorum Gallorumque, et duo millia de legione militum, 4 equitum mille, mixtos Numidas Hispanosque. M. Lucre

lem.

9 Sacrosanctam] sc. Iureiurando interposito sancitam, ita ut sine magno scelere violari non posset. Itaque vacationes coloniarum maritimarum sacrosanctas dixit Livius, ut quas, auctoritate populi Romani et iuramento firmatas, nemini violare liceret, ob idque nec invitae dare milites cogi possent. DONATUS.

1 Et earum coloniarum] Nempe Antii et Ostiae, quibus quum vacatio ideo daretur, ne defensoribus nudarentur oppida, quae magnopere Romanorum intererat non intercipi ab hostibus, consentaneum erat, ut iuniores ab iis non discedere iuberentur. CREV.

2 Erectam in spem rerum novarum] Arrectam et suspensam in spem mutandi statûs, et, excusso imperii Romani iugo, socios Carthaginienses asciscendi. CREV.

3 Et tertio, cui Q. Claudius Tarenti praeesset] Duorum tantum exercituum electio datur consuli, cui Bruttii provincia evenisset, supr. 35. Omiserat nempe Livius priore illo loco mentio nem facere huius exercitus Claudiani. Nunc aliud agendo reponit id quod tunc praetermiserat. CREV.

4 De legione militum] Si haec sana sunt, intellige militum legionariorum, qui opponuntur Hispanis et Gallis. CREV.

tium has copias navibus adduxisse: et sagittariorum fundito- U. C. 545. : rumque ad quattuor millia ex Sicilia C. Mamilium misisse. A. C. 207. Auxerunt Romae tumultum literae ex Gallia allatae ab

[ocr errors]
[ocr errors]

6

39.

transit Al

pes.

gentibus

L. Porcio praetore: Hasdrubalem movisse ex hibernis, et Hasdrubal iam Alpes transire: octo millia Ligurum conscripta armataque, coniunctura se transgresso in Italiam esse, nisi mitteretur in Ligures, qui eos bello occuparet. Se cum 'invalido exercitu, quoad tutum putaret, progressurum.' Hae literae consules, raptim confecto delectu, maturius, quam constituerant, exire in provincias coegerunt, ea mente, ut uterque hostem in sua provincia contineret, neque coniungi, aut conferre in unum vires pateretur. Plurimum in eam rem adiuvit opinio Hannibalis: quod, etsi ea aestate transiturum in Italiam fratrem crediderat, recordando, quae ipse in transitu nunc Rhodani, nunc Alpium, cum hominibus locisque pugnando per quinque menses exhausisset, haudquaquam tam facilem maturumque transitum exspectabat. Ea tardius movendi ex hibernis causa fuit. Ceterum Hasdrubali et sua et aliorum spe omnia celeriora atque expeditiora fuere. Non enim rece- Gallis et perunt modo Arverni eum, deincepsque aliae Gallicae Alpinis atque Alpinae gentes; sed etiam secutae sunt ad bellum. faventibus. Et quum per munita pleraque transitu fratris, quae antea invia fuerant, ducebat; tum etiam, duodecim annorum assuetudine perviis Alpibus factis, inter mitiora iam hominum transibat ingenia. Invisitati namque antea alienigenis, nec videre ipsi advenam in sua terra assueti, omni generi humano insociabiles erant. Et primo ignari, quo Poenus pergeret, suas rupes suaque castella, et pecorum hominumque praedam peti crediderant: fama deinde Punici belli, quo duodecimum annum Italia urebatur, satis edocuerat, viam tantum Alpes esse: duas praevalidas urbes, magno inter se maris terrarumque spatio discretas, de imperio et opibus certare. Hae causae aperuerant Alpes Hasdrubali. Ceterum quod celeritate itineris profectum erat, id mora Placenad Placentiam, dum frustra obsidet magis, quam oppugnat, am corrupit. Crediderat campestris oppidi facilem expugnationem esse et nobilitas coloniae induxerat eum, magnum se excidio eius urbis terrorem ceteris ratum iniecturum. Non ipsum solum ea oppugnatio impediit; sed Hannibalem post famam transitus eius, tanto spe sua celeriorem, iam moventem ex hibernis, continuerat: quippe reputantem, non solum quam lenta urbium oppugnatio esset, sed etiam quam ipse frustra eandem illam coloniam, ab Trebia victor regressus, tentasset.

5 Quam ipse frustra] Nusquam Memoratur tantum Emporium prope legitur Hannibal tentasse Placentiam. Placentiam tentasse supr. xxi. 57. et

tiam obsi

det.

U. C. 545.

40.

Anxietas
Romano-

rum.

6

6

[ocr errors]

Consules, diversis itineribus profecti ab urbe, velut in A. C. 207. duo pariter bella distenderant curas hominum, simul recordantium, quas primus adventus Hannibalis intulisset Italiae clades; simul, quum illa angeret cura, quos tam propitios urbi atque imperio fore deos, ut eodem tempore utrobique respublica prospere gereretur? adhuc adversa secundis pensando rem ad id tempus extractam esse. Quum in 'Italia ad Trasimenum et Cannas praecipitasset Romana res, prospera bella in Hispania prolapsam eam erexisse. Postea, quum in Hispania alia super aliam clades, duobus egregiis ducibus amissis, duos exercitus ex parte delesset, 'multa secunda in Italia Siciliaque gesta quassatam rem-6 'publicam excepisse : et ipsum intervallum loci, quod in 'ultimis terrarum oris alterum bellum gereretur, spatium 'dedisse ad respirandum. Nunc duo bella in Italiam ac'cepta, duo celeberrimi nominis duces circumstare urbem 'Romanam, et unum in locum totam periculi molem, omne 'onus incubuisse. Qui eorum prior vicisset, intra paucos 'dies castra cum altero iuncturum.' Terrebat et proximus annus lugubris duorum consulum funeribus. His anxii curis homines digredientes in provincias consules prosecuti Memoriae proditum est, plenum adhuc irae in cives plena irae M. Livium, ad bellum proficiscentem, monenti Q. Fabio, 'ne, priusquam genus hostium cognosset, temere manum consereret,' respondisse: Ubi primum hostium agmen 'conspexisset, pugnaturum.' Quum quaereretur, quae causa festinandi esset? Aut ex hoste egregiam gloriam, inquit, aut ex civibus victis gaudium, meritum certe, etsi 'non honestum, capiam.'

Livii vox

in cives.

sunt.

6

Priusquam Claudius consul in provinciam perveniret, per extremum finem agri Larinatis ducentem in Sallentinos exercitum Hannibalem cum expeditis cohortibus adortus, 7 C. Hostilius Tubulus incomposito agmini terribilem tumultum intulit. Ad quattuor millia hominum occidit, novem signa militaria cepit. Moverat ex hibernis ad famam hostis Q. Claudius, qui per urbes agri Sallentini castra disposita habebat. Itaque, ne cum duobus exercitibus simul confligeret, Hannibal nocte castra ex agro Tarentino movit, atque in Bruttios concessit. Claudius in Sallentinos agmen convertit. Hostilius, Capuam petens,

mox pugnasse ad Placentiam cum
Sempronio consule ibid. 59. Utrum
memoria fefellerit hoc loco Livium
an oppugnationem Emporii tentatio-
nem fuisse Placentiae interpretatus
sit, in medio relinquimus.

6 Quassatam rempublicam exce-
pisse] Fuisse quasi portum quen-

dam, quo quassata reipublicae navis exciperetur. CREV.

7 Cum expeditis cohortibus]_Put. non agnoscit praepositionem. Et sic saepe amat loqui Livius. CREV. Similiter Graeci, ut cuivis notum est, praepositionem rúv omittunt. Bekkerus codicem Put, sequitur.

obvius ad Venusiam fit consuli Claudio. Ibi ex utroque U. C. 545exercitu electa peditum quadraginta millia, duo millia et A. C. 207. quingenti equites, quibus consul adversus Hannibalem rem gereret reliquas copias Hostilius Capuam ducere iussus, ut Q. Fulvio proconsuli traderet.

41.

castra col

rum.

Hannibal, undique contracto exercitu, quem in hibernis, aut in praesidiis agri Bruttii habuerat, in Lucanos ad Grumentum venit, spe recipiendi oppida, quae per metum ad Romanos defecissent. Eodem a Venusia consul Romanus Neronis et exploratis itineribus contendit, et mille fere et quingentos Hannibalis passus castra ab hoste locat. Grumenti moenibus prope lata. 8 iniunctum videbatur Poenorum vallum: quingenti passus intererant. Castra Punica ac Romana interiacebat campus; colles imminebant nudi sinistro lateri Carthaginiensium, dextro Romanorum, neutris suspecti, quod nihil silvae neque ad insidias latebrarum habebant. In medio campo ab stationibus procursantes certamina, haud satis digna dictu, serebant. Id modo Romanum quaerere apparebat, ne abire hostem pateretur. Hannibal, inde evadere cupiens, totis viribus in aciem descendebat. Tum consul, Insidiae 9 ingenio hostis usus, quo minus in tam apertis collibus Romanotimeri insidiae poterant, quinque cohortes, additis quinque manipulis, nocte iugum superare, et in aversis vallibus considere iubet. Tempus exsurgendi ex insidiis, et aggrediendi hostem, Ti. Claudium Asellum tribunum militum et P. Claudium praefectum socium edocet, quos cum iis mittebat. Ipse luce prima copias omnes peditum equitumque in aciem eduxit. Paullo post et ab Hannibale signum pugnae propositum est, clamorque in castris ad arma discurrentium est sublatus. Inde eques pedesque certatim portis ruere, ac palati per campum properare ad hostes. Quos ubi effusos consul videt, tribuno militum tertiae legionis C. Aurunculeio imperat, ut equites legionis, quanto maximo impetu possit, in hostem emittat : Iita pecorum modo incompositos toto passim campo se fu2 disse, ut sterni obterique, priusquam instruantur, possint. Nondum Hannibal e castris exierat, quum pugnantium clamorem audivit. Itaque, excitus tumultu, raptim ad Pugna hostem copias agit. Iam primos occupaverat equester tur. terror. Peditum etiam prima legio et dextra ala proelium inibant. Incompositi hostes, ut quemque aut pediti, aut equiti casus obtulit, ita conserunt manus. Crescit pugna

8 Quingenti passus intererant] Vallum Poenorum Romanis ex intervallo spectantibus videbatur prope iniunctum moenibus Grumenti. Revera quingenti passus intererant. CR. 9 Ingenio hostis usus] Ingenium

hostis imitatus, et adversus Poenum
arte Punica utens. CREV.

1 Se fudisse] Intellige, monens.
2 Sterni obterique] Obterere pu-
gnantes stratos dicebantur equi sive
elephanti, ut Drak. monet.

42.

committi

« IndietroContinua »