Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

equitibus, scuta vetera hostium notavit, quae ante non vi- U. C. 545. 1 derat, et strigosiores equos. Multitudo quoque maior solita A. C. 207. visa est. Suspicatus enim id, quod erat, receptui propere cecinit, ac misit ad flumen, unde aquabantur: ubi et excipi aliqui possent, et notari oculis, si qui forte adustioris coloris, ut ex recenti via, essent; simul circumvehi procul castra iubet specularique, num auctum aliqua parte sit vallum: et ut attendant, semel bisne signum canat in castris. Ea quum ordine omnia relata essent, castra nihil aucta errorem faciebant. Bina erant, sicut ante adventum consulis alterius fuerant: una M. Livii, altera L. Porcii: neutris 2 quicquam, quo latius tenderetur, ad munimenta adiectum. Illud veterem ducem assuetumque Romano hosti movit, quod semel in praetoriis castris signum, bis in consularibus referebant cecinisse: duos profecto consules esse; et quonam modo alter ab Hannibale abscessisset, cura angebat. Minime id, quod erat, suspicari poterat, tantae rei frustratione Hannibalem elusum, ut, ubi dux, ubi exercitus esset, 3 cum quo castra collata habuerit, ignoraret. Profecto haud mediocri clade absterritum insequi non ausum. Magnopere vereri, ne perditis rebus serum ipse auxilium venisset : Romanisque eadem iam fortuna in Italia, quae in Hispania, esset. Interdum, literas suas ad eum non pervenisse, credere interceptisque iis, consulem ad sese opprimendum accelerasse. His anxius curis, exstinctis ignibus, vigilia Noctu prima dato signo, ut taciti vasa colligerent, signa ferri ius- castra mo4 sit. In trepidatione et nocturno tumultu duces parum intente asservati, alter in destinatis iam ante animo latebris subsedit, alter per vada nota Metaurum flumen tranavit. Ita desertum a ducibus agmen primo per agros palatur; fessique aliquot somno ac vigiliis sternunt corpora passim, atque infrequentia relinquunt signa. Hasdrubal, dum lux viam ostenderet, ripa fluminis signa ferri iubet: et per 5 tortuosi amnis sinus flexusque errorem volvens haud multum processit, ubi prima lux transitum opportunum osten6 disset, transiturus. Sed quum, quantum mare abscedebat,

1 Strigosiores equos] sc. Quos macies ex itinere attenuaverat. cf. Aul. Gell. iv. 20.

2 Quo latius tenderetur] Quo latiora castra fierent. Tendere verbum proprium est, ubi de castrorum metatione agitur. CREV.

Nerone, aut cum eo exercitu quem
Nero secum abduxerat. CREV. Ha-
beret in textum recepit Bekker.

4 Duces parum intente] Intellige
binos, quos Hasdrubal habebat, iti-
neris duces. RASCH.

5 Errorem volvens] Poetica fere loquendi ratio pro "iter erroribus et anfractibus implicitum prosequens." cf. Virg. Aen. ix. 391. DOER.

3 Cum quo castra collata habuerit] Haec scriptura est Put. et Victor. codicum. Rhenanus iusserat legi haberet: eique paruerunt editores: minus recte. Etenim hoc tempore quum Hasdrubal haec secum volutat, non bus recedebat. habebat Hannibal castra collata cum

6 Quantum mare abscedebat] Nempe quo magis mare iis progredienti

vet.

U. C. 545. tanto altioribus coercentibus amnem ripis, non irairet A. C. 207. vada, diem terendo spatium dedit ad insequenam sese

48.

tur eum Romani.

acies.

hosti.

Nero primum cum omni equitatu advenit: Porcius deAssequun- inde assecutus cum levi armatura. Qui quum fessum agmen carperent ab omni parte incursarentque, et iam, omisso itinere, quod fugae simile erat, castra metari Poenus in tumulo super fluminis ripam vellet; advenit Livius peditum omnibus copiis, non itineris modo, sed ad conserenInstruitur dum extemplo proelium instructis armatisque. Sed ubi utrimque omnes copias coniunxerunt, directaque acies est, Claudius dextro in cornu, Livius ab sinistro pugnam instruit: media acies praetori tuenda datur. Hasdrubal, omissa munitione castrorum, postquam pugnandum vidit, in prima acie ante signa elephantos collocat. Circa eos laevo in cornu adversus Claudium Gallos opponit, haud tantum iis fidens, quantum ab hoste timeri eos credebat. Ipse dextrum cornu adversus M. Livium sibi atque Hispanis (et ibi maxime in vetere milite spem habebat) sumpsit. Ligures in medio post elephantos positi; sed longior, quam latior, acies erat. Gallos prominens collis tegebat. Ea frons, quam Hispani tenebant, cum sinistro Romanorum cornu concurrit. Dextra omnis acies extra proelium eminens cessabat: collis oppositus arcebat, ne aut a fronte, aut ab latere aggrederenProelium tur. Inter Livium Hasdrubalemque ingens contractum certamen erat, atroxque caedes utrimque edebatur. Ibi duces ambo, ibi pars maior peditum equitumque Romanorum: ibi Hispani, vetus miles peritusque Romanae pugnae, et Ligures, durum in armis genus. Eodem versi elephanti, qui primo impetu turbaverant antesignanos, et iam signa moverant loco: deinde crescente certamine et clamore, impotentius iam regi, et inter duas acies versari, velut incerti quorum essent: haud dissimiliter navibus sine gubernaculo vagis. Claudius, Quid ergo praecipiti cursu tam longum iter emensi sumus?' clamitans militibus, quum in adversum collem frustra signa erigere conatus esset, postquam ea regione penetrari ad hostem non videbat posse; cohortes aliquot subductas e dextro cornu, ubi stationem magis segnem, quam pugnam, futuram cernebat, post aciem circumducit: et, non hostibus modo, sed etiam suis inopinantibus, in sinistrum hostium latus incurrit ; 7 tantaque celeritas fuit, ut, quum ostendissent se ab latere, mox in terga iam pugnarent. Ita ex omnibus partibus, ab

initur.

7 In sinistrum hostium latus] Dextrum legendum suadet Perizonius, quum Hispani in dextro hostium cornu, instructi essent. Quodsi in si

nistrum hostium latus incurrisse dicitur, non quod Poenis, sed quod Romanis ad sinistrum erat latus, intelligendum est. RASCH.

[ocr errors]

49.

a rectori

onte, ab latere, ab tergo, trucidantur Hispani Liguresque: U. C. 545. et ad Gallos iam caedes pervenerat. Ibi minimum certa- A. C. 207. minis fuit. Nam et pars magna ab signis aberant, nocte dilapsi, stratique somno passim per agros: et, qui aderant, itinere ac vigiliis fessi, intolerantissima laboris corpora, vix arma humeris gestabant. Et iam diei medium erat, sitisque et calor hiantes caedendos capiendosque affatim praebebat. Elephanti plures ab ipsis rectoribus, quam ab hoste, interfecti. Fabrile scalprum cum malleo habebant: id, Elephanti ubi saevire belluae ac ruere in suos coeperant, magister in- bus interter aures positum, ipso in articulo, quo iungitur capiti cer- fecti. vix, quanto maximo poterat ictu, adigebat. Ea celerrima 8 via mortis in tantae molis bellua inventa erat, ubi regendi spem vicissent: primusque id Hasdrubal instituerat, dux Hasdrubaquum saepe alias memorabilis, tum illa praecipue pugna. Ille pugnantes hortando, pariterque obeundo pericula, sustinuit: ille fessos abnuentesque taedio et labore, nunc precando, nunc castigando, accendit: ille fugientes revocavit, omissamque pugnam aliquot locis restituit. Postremo, Egregie quum haud dubie fortuna hostium esset, ne superesset pugnans tanto exercitui suum nomen secuto, concitato equo se in cohortem Romanam immisit. Ibi, ut patre Hamilcare et Hannibale fratre dignum erat, pugnans cecidit.

lis fortitu

do.

cadit.

Poenis

occisi.

Nunquam eo bello una acie tantum hostium interfectum est, redditaque aequa Cannensi clades, vel ducis, vel exer9 citus interitu, videbatur. Quinquaginta sex millia hostium 56000. e occisa capta quinque millia et quadringenti: praeda alia magna tum omnis generis, tum auri etiam argentique. Civium etiam Romanorum, qui capti apud hostes erant, supra tria millia capitum recepta. Id solatii fuit pro amissis eo proelio militibus. Nam haudquaquam incruenta victoria Romanofuit: octo ferme millia Romanorum sociorumque occisa. rum 8000. Adeoque etiam victores sanguinis caedisque ceperat satie1 tas, ut postero die, quum esset nuntiatum Livio consuli, Gallos Cisalpinos Liguresque, qui aut proelio non affuissent, aut inter caedem effugissent, uno agmine abire sine. certo duce, sine signis, sine ordine ullo, aut imperio; 2 posse, si una equitum ala mittatur, omnes deleri; Super

8 Ubi regendi spem vicissent] sc. Elusissent et ademissent, ita ut rector de spe regendi quasi victus decederet. RASCH.

9 Sex millia hostium occisa] cf. Polyb. xi. 3, qui decem tantum hostium millia, duo Romanorum occisa tradit.

I Ut postero die... Supersint, inquit] Particula ut postularet verbum

subiunctivi, ut vocant, modi, quale
esset dixerit, responderit. At propter
interpositam longam periodum, eius
rationem non habuit Livius. Simile
fere exemplum reperies apud Cic. de
Or. ii. 23. CREV.

2 Una equitum ala] Ala equitum
Romanorum decem turmas habebat;
turma, triginta fere homines. CREV.

[ocr errors]

U. C. 545. sint,' inquit, aliqui nuntii, et hostium cladis, et nostrae A. C. 207. virtutis.' 50.

redit.

Nero ea nocte, quae secuta est pugnam, citatiore, quam Nero ad inde venerat, agmine, die sexto ad stativa sua, atque ad exercitum hostem pervenit. Iter eius frequentia minore, quia nemo praecesserat nuntius, laetitia vero tanta, vix ut compotes mentium prae gaudio essent, celebratum est. Nam Romae neuter animi habitus satis dici enarrarique potest; nec quo incerta exspectatione eventus civitas fuerat, nec quo victoriae famam accepit. Nunquam per omnes dies, ex quo Claudium consulem profectum fama attulit, ab orto sole ad occidentem, aut senator quisquam a curia atque ab magistratibus abscessit, aut populus e foro. Matronae, quia nihil in ipsis opis erat, in preces obtestationesque versae, per omnia delubra vagae suppliciis votisque fatigare deos. Tam sollicitae ac suspensae civitati fama incerta primo accidit, duos Narnienses equites in castra, quae in faucibus Umbriae opposita erant, venisse ex proelio, nuntiantes caesos hostes. Et primo magis auribus, quam animis, id acceptum erat, ut maius laetiusque, quam quod mente capere, aut satis credere possent: et ipsa celeritas fidem impediebat, quod biduo ante pugnatum dicebatur. Literae deinde ab L. Manlio Acidino missae ex castris afferuntur de Narniensium equitum adventu. Eae literae, per forum ad tribunal praetoris latae, senatum curia exciverunt: tantoque 3 certamine ac tumultu populi ad fores curiae concursum est, ut adire nuntius non posset, trahereturque a percunctantibus vociferantibusque, ut in Rostris prius, quam in senatu, literae recitarentur. Tandem summoti et coerciti a magistratibus: dispensarique laetitia inter impotentes eius 4 animos potuit. In senatu primum, deinde in concione, literae recitatae sunt: et, pro cuiusque ingenio, aliis iam certum gaudium, aliis nulla ante futura fides erat, quam 51. legatos consulumve literas audissent. Ipsos deinde appropinquare legatos allatum est. Tum enimvero omnis aetas currere obvii, primus quisque oculis auribusque haurire tantum gaudium cupientes. Ad Mulvium usque pontem Gaudium continens agmen pervenit. Legati (erant L. Veturius Romano- Philo, P. Licinius Varus, Q. Caecilius Metellus) circumfusi omnis generis hominum frequentia in forum pervenerunt; quum alii ipsos, alii comites eorum, quae acta essent, percunctarentur, et ut quisque audierat, exercitum

rum.

3 Senatum curia exciverunt] Senatores ad primum nuntium allatarum literarum, e curia ad tribunal praetoris concurrerunt. Sed statim intelligendi sunt rediisse in curiam,

ut ibi literae legerentur. CREv.

4 Dispensarique laetitia] Nempe secundum modum et ordinem quen dam communicari. DOER.

hostium imperatoremque occisum, legiones Romanas inco- U. C. 545lumes, salvos consules esse, extemplo aliis porro impertie- A. C. 207. bant gaudium suum. Quum aegre in curiam perventum esset, multo aegrius summota turba, ne Patribus miscere5 tur, literae in senatu recitatae sunt. Inde producti in concionem legati. L. Veturius, literis recitatis, ipse planius omnia, quae acta erant, exposuit cum ingenti assensu, postremo etiam clamore universae concionis, quum vix gaudium animis caperent. Discursum inde ab aliis circa templa deum, ut grates agerent; ab aliis domos, ut coniugibus liberisque tam laetum nuntium impertirent. Senatus, quod M. Livius et C. Claudius consules, incolumi exercitu, ducem hostium legionesque occidissent, supplicationem in triduum decrevit. Eam supplicationem C. Hostilius praetor pro concione edixit, celebrataque a viris feminisque est. Omnia templa per totum triduum aequalem turbam habuere: quum matronae amplissima veste cum liberis, perinde ac si debellatum foret, omni solutae 6 metu, deis immortalibus grates agerent. Statum quoque civitatis ea victoria movit: ut iam inde, haud secus quam in pace, res inter se contrahere, vendendo, emendo, mutuum dando, argentum creditum solvendo, auderent.

lis.

C. Claudius consul quum in castra redisset, caput Has-Caput drubalis, quod servatum cum cura attulerat, proiici ante Hasdrubalis proiehostium stationes, captivosque Afros vinctos, ut erant, ctum ante ostendi, duos etiam ex iis solutos ire ad Hannibalem, et castra expromere, quae acta essent, iussit. Hannibal, tanto si- Hannibamul publico familiarique ictus luctu, agnoscere se fortu'nam Carthaginis,' fertur dixisse: castrisque inde motis, Hannibal ut omnia auxilia, quae diffusa latius tueri non poterat, in in extreextremum Italiae angulum Bruttios contraheret, et Metapontinos, civitatem universam, excitos sedibus suis, et Lu-dit. canorum qui suae ditionis erant, in Bruttium agrum traduxit.

5 Inde producti] Verbum hic proprium. Introducebantur in senatum a magistratibus legati, producebantur ad populum, sive in concionem. Bene igitur Sigonius, quum reperisset in scriptis hoc loco introducti, effecit inde producti. CREV.

6 Statum quoque civitatis ... movit] Mutavit pecuniariae rei statum in civitate. Hoc eodem anno nummus aureus primum Romae percussus est, ut colligitur ex Plin. H. N. xxxiii. 3. CREV.

mam Italiam rece

« IndietroContinua »