Immagini della pagina
PDF
ePub

A. C. 218.

[ocr errors]

U. C. 534.thaginienses, quum ob patriam, tum ob iram iustissimam, pugnaturos. Inferimus bellum, infestisque signis descendimus in Italiam, tanto audacius fortiusque pugnaturi, 'quanto maior spes, maior est animus inferentis vim, quam 'arcentis. Accendit praeterea animos et stimulat dolor, iniuria, indignitas. Ad supplicium depoposcerunt me ducem primum, deinde vos omnes, qui Saguntum oppug'nassetis: deditos ultimis cruciatibus affecturi fuerunt. "Crudelissima ac superbissima gens sua omnia suique arbitrii 'facit. Cum quibus bellum, cum quibus pacem habeamus, 'se modum imponere aequum censet: circumscribit inclu-6 'ditque nos terminis montium fluminumque, quos ne exce'damus: neque eos, quos statuit, terminos observat. Ne 'transieris Iberum: ne quid rei tibi sit cum Saguntinis. Ad 'Iberum est Saguntum: nusquam te vestigio moveris. Pa'rum est, quod veterrimas provincias meas Siciliam et Sar'diniam adimis: etiam Hispanias? et inde cessero, in Africam 7 'transcendes. Transcendes autem, dico? Duos consules 'huius anni, unum in Africam, alterum in Hispaniam miserunt. Nihil usquam nobis relictum est, nisi quod armis 'vindicarimus. Illis timidis et ignavis licet esse, qui respectum 8 habent, quos suus ager, sua terra, per tuta ac pacata itinera fugientes, accipient: vobis necesse est fortibus viris esse, 'et, omnibus inter victoriam mortemve certa desperatione 9 'abruptis, aut vincere, aut, si fortuna dubitabit, in proelio 'potius, quam in fuga, mortem oppetere. Si hoc bene 'fixum omnibus destinatumque in animo est, iterum dicam, 'vicistis: nullum momentum ad vincendum homini ab diis 1 'immortalibus acrius datum est.'

[ocr errors]

Hannibalis erant, equis infrenatis ute-
bantur. Hinc apud Virgilium, Nu-
midae infreni.

-

6 Circumscribit includitque nos terminis] Sequitur dialogus oratoricus, in quo Romanus dicit ne transieris Saguntinis, et nusquam te vestigio moveris; quibus respondet Poenus, ad Iberum est Saguntum: quorum sensus est: Neque transeo Iberum, foedus servans; sed, quod ex foedere meum est, occupo. Quum Iberus sit finis nostri imperii, in nostra parte est Saguntum: namque ad i. e. cis Iberum est Saguntum. Prudenti autem consilio dixit Livius ad Iberum, quum neque cis Iberum neque trans I. sine ambiguitate dicere posset. Namque cis I. neque Romanus, neque Hannibal, iam Alpes transgressus, dicere poterat et trans I. adversari visum esset verbis foederis ne transi

eris Iberum. Neque contradictionem in foedere tam manifestam aperuisset, quam oculis subiicere vult Hannibal: ne transieris Iberum ne quid rei tibi sit cum Saguntinis, non transgresso Iberum. STROTH.

7 Inde cessero] Si inde cessero. Supprimitur particula si ad maiorem vim. CREV.

8 Qui respectum habent] Qui habent quo respiciant, quum illis a tergo sit Roma et Italia. CREV.

9 Omnibus inter victoriam mortemve certa desperatione abruptis] Quum inter victoriam mortemve nihil sit vobis medium, sed omnia certa desperatione, velut profunda quadam voragine, abrupta. CREV.

1 Nullum momentum] Hoc loco omnes мss. vitiati sunt. Optimi habent loco ultimae vocis contemptum : nec abludunt ceteri. Inde Gronovius

I

[ocr errors]

45.

nunciat

His adhortationibus quum utrimque ad certamen accensi U. C. 534. militum animi essent, Romani ponte Ticinum iungunt, tu- A. C. 218. tandique pontis causa castellum insuper imponunt. Poenus, opere occupatis hostibus, Maharbalem cum ala Numidarum, equitibus quingentis, ad depopulandos sociorum populi Romani agros mittit. Gallis parci quam maxime iubet, principumque animos sollicitari ad defectionem. Ponte perfecto, traductus Romanus exercitus in agrum Insubrium, 2 quinque millia passuum a Victumulis consedit. Ibi Hannibal- castra habebat: revocatoque propere Maharbale Praemia atque equitibus, quum instare certamen cerneret, nihil suis prounquam satis dictum praemonitumque ad cohortandos mi- Hannibal. lites ratus, vocatis ad concionem certa praemia pronuntiat, in quorum spem pugnarent. Agrum sese daturum esse 'in Italia, Africa, Hispania, ubi quisque velit, immunem 'ipsi, qui accepisset, liberisque; qui pecuniam, quam 'agrum, maluisset, ei se argento satisfacturum: qui so'ciorum cives Carthaginienses fieri vellent, potestatem 'facturum: qui domos redire mallent, daturum se operam, 'ne cuius suorum popularium mutatam secum fortunam 'esse vellent.' Servis quoque dominos prosecutis libertatem proponit, binaque pro his mancipia dominis se redditurum. Eaque ut rata scirent fore, agnum laeva manu, dextra silicem retinens, si falleret, Iovem ceterosque precatus deos, ita se mactarent, quemadmodum ipse agnum 3 mactasset, secundum precationem caput pecudis saxo elisit. 4 Tum vero omnes, velut diis auctoribus in spem suam quis5 que acceptis, id morae, quod nondum pugnarent, ad potienda sperata rati, proelium uno animo et voce una

poscunt.

Apud Romanos haudquaquam tanta alacritas erat, super 46. cetera recentibus etiam territos prodigiis. Nam et lupus Prodigia in intraverat castra, laniatisque obviis ipse intactus evaserat;

finxit momentum, quod verissimum putavit, atque adeo non dubitavit in textum immittere. Prius editi ex Vallae coniectura habebant incitamentum, quod aptius congruit cum adiectivo acrius. Iac. Gronovius propius insistens ipsis apicibus literarum scriptae lectionis suspicatur nullum eo telum. CREV.

2 A Victumulis] Vico tumulis MSS. omnes et edd. vetustiores. Unde postea Rubenius effecit Victumviis quod recentiores edd. receperunt. Victumviae infr. c. 57. occurrunt, sed alium locum ibi intelligi censet Stroth. qui Victumulis hic reponit. Ictumuli sive Victumuli ap. Strabon.

v. p. 218. et Plin. H. N. xxxiii. 4.
memoratur, oppidum haud procul
Placentia. cf. Pol. iii. 66. qui Publi-
um castra prope Placentiam posuisse

narrat.

3 Saxo elisit] cf. Supr. i. 24. ix. 5. 4 In spem suam quisque acceptis] Insolita constructio Toû quisque pro cuique. Noster in animo habuit, velut si deos auctores in spem suam quisque acceperat.

5 Id morae] Id tantum sibi esse morae rati, quominus speratis potirentur, quod nondum pugnarent; atque adeo sese, statim atque pugnare daretur, compotes votorum fore. CREV.

castris Romanis.

equestris ad

U. C. 534. et examen apum in arbore praetorio imminente consederat. A. C. 218. Quibus procuratis, Scipio, cum equitatu iaculatoribusque expeditis profectus ad castra hostium, exque propinquo co-6 pias, quantae, et cuius generis essent, speculandas, obvius fit Hannibali, et ipsi cum equitibus ad exploranda circa loca progresso. Neutri alteros primo cernebant: densior deinde incessu tot hominum equorumque oriens pulvis signum propinquantium hostium fuit. Constitit utrumque agmen, et proelio sese expediebant. Scipio iaculatores et Gallos equites in fronte locat; Romanos, sociorumque quod roboris fuit, in subsidiis. Hannibal frenatos equites in mePugna dium accipit, cornua Numidis firmat. Vixdum clamore Ticinum. sublato, iaculatores fugerunt inter subsidia. Ad secundam aciem inde equitum certamen erat aliquamdiu anceps: dein, quia turbabant equos pedites intermixti, multis labentibus ex equis, aut desilientibus, ubi suos premi circumventos vidissent, iam magna ex parte ad pedes pugna venerat: donec Numidae, qui in cornibus erant, circumvecti paullulum, ab tergo se ostenderunt. Is pavor perculit RoCos. a filio manos, auxitque pavorem consulis vulnus, periculumque intercursu tum primum pubescentis filii propulsatum. Hic 7 erit iuvenis, penes quem perfecti huiusce belli laus est, Africanus ob egregiam victoriam de Hannibale Poenisque appellatus. Fuga tamen effusa iaculatorum maxime fuit, quos primos Numidae invaserunt. Alius confertus equitatus consulem in medium acceptum, non armis modo, sed etiam corporibus suis, protegens, in castra, nusquam trepide neque effuse cedendo, reduxit. Servati consulis decus Coelius ad servum natione Ligurem delegat. Malim equidem de filio verum esse, quod et plures tradidere auctores, et fama obtinuit.

Vincit
Hannibal.

servatus.

47.

Ultra Padunt Ro

dum rece

mani.

Hoc primum cum Hannibale proelium fuit; quo facile apparuit, et equitatu meliorem Poenum esse, et ob id campos patentes, quales sunt inter Padum Alpesque, bello gerendo Romanis aptos non esse. Itaque proxima nocte, iussis militibus vasa silentio colligere, castra ab Ticino mota, festinatumque ad Padum est; ut ratibus, quibus iunxerat flumen, nondum resolutis, sine tumultu atque insectatione hostis, copias traiiceret. Prius Placentiam pervenere,

6 Exque propinquo] Ita Valla emendavit pro ex quo propinquo, quod edd. fere omnes habent. Ex propinquo copias Stroth. Ex propinquo, copiasque cum Gronov. legendum censet Crev.

7 Hic erit iuvenis] Ita optimi MSS. pro vulg. erat, probb. Gron.

Drak. et Stroth, tanquam vividius et praesentius, quia sit futura pars narrationis, etsi rei gestae praeteritae, ut ap. Flor. ii. 6. Hic erit Scipio, qui in exitium Africae crescit. Cf. supr. vii. 1. et Ovid. Fast. ii. 386. Rup. 8 Fama obtinuit] Intellige casum sextum. RASCH.

8

9 quam satis sciret Hannibal ab Ticino profectos: tamen ad U. C. 534sexcentos moratorum in citeriore ripa, segniter ratem sol- A. C. 218, 1 ventes, cepit. Transire non potuit pontem, ut extrema resoluta erant, tota rate in secundam aquam labente. Coelius auctor est, Magonem cum equitatu et Hispanis peditibus flumen extemplo transnasse; ipsum Hannibalem per superiora Padi vada exercitum traduxisse, elephantis in ordinem ad sustinendum impetum fluminis oppositis. Ea peritis amnis eius vix fidem fecerint. Nam neque equites, armis equisque salvis, tantam vim fluminis superasse verisimile est, ut iam Hispanos omnes inflati transvexerint 3 utres et multorum dierum circuitu Padi vada petenda fuerant, qua exercitus gravis impedimentis traduci posset. Potiores apud me auctores sunt, qui biduo vix locum rate iungendo Alumini inventum tradunt; ea cum Magone equites Hispanorum expeditos praemissos. Dum Hannibal, Sequitur circa flumen legationibus Gallorum audiendis moratus, tra- eos Haniicit gravius peditum agmen, interim Mago equitesque ab transitu fluminis diei unius itinere Placentiam ad hostes contendunt. Hannibal paucis post diebus sex millia a Placentia castra communivit, et postero die, in conspectu hostium acie directa, potestatem pugnae fecit.

nibal.

48.

unt ad

Insequenti nocte caedes in castris Romanis, tumultu tamen quam re maior, ab auxiliaribus Gallis facta est. Ad Galli 2200 duo millia peditum et ducenti equites, vigilibus ad portas transfugitrucidatis, ad Hannibalem transfugiunt: quos Poenus be- Hannibanigne allocutus, et spe ingentium donorum accensos, in lem. civitates quemque suas, ad sollicitandos popularium animos dimisit. Scipio, caedem eam signum defectionis omnium Gallorum esse ratus, contactosque eo scelere, velut iniecta rabie, ad arma ituros; quanquam gravis adhuc vulnere Scipio ad erat, tamen quarta vigilia noctis insequentis tacito agmine Trebiam 4 profectus ad Trebiam fluvium, in loca altiora collesque impeditiores equiti castra movet. Minus, quam ad Ticinum, fefellit: missisque Hannibal primum Numidis, deinde omni equitatu, turbasset utique novissimum agmen, ni avidi

9 Ad sexcentos moratorum] Numerum apposuit e Polybio Gronovius. Vulgati praeferebant aliquot: scripti adhaec. Nimirum Livius scripserat ad DC. CREV.

1 Ut extrema] Toto illo ponte, qui e ratibus iunctus erat, labente secundum cursum fluminis, simul atque extrema resoluta fuere. CREV.

2 Utiam Hispanos omnes] Etiamsi id quoque ponatur, credatur, Hispanos ope utrium inflatorum amnem transisse. Vox omnes vacare videtur, et

mutanda esse in pedites, vel omnino
ableganda. CREV.

3 Petenda fuerant] Fuerint repo-
nit Crev. quod Bekker. in textum re-
cepit, sed minime opus est, quippe,
ut verbis Ruhnkenii utar, "Centies
grammatici docuerunt, plusquam per-
fecti indicativum modum pro eiusdem
subiunctivo poni." cf. infr. xli. 24.

4 Collesque impeditiores] Hoc ex coniectura Vallae in omnes deinceps edd. venit. Lucosque vel locosque codices exhibent. cf. Pol. iii. 67.

recedit.

[ocr errors]

U. C. 534.

tate praedae in vacua Romana castra Numidae devertisA. C. 218. sent. Ibi dum, perscrutantes loca omnia castrorum, nullo satis digno morae pretio tempus terunt, emissus hostis de manibus est: et quum iam transgressos Trebiam Romanos, metantesque castra conspexissent, paucos moratorum occiderunt, citra flumen interceptos. Scipio, nec vexationem vulneris in via iactati ultra patiens, et collegam (iam enim 5 et revocatum ex Sicilia audierat) ratus exspectandum, locum, qui prope flumen tutissimus stativis est visus, delectum communiit. Nec procul inde Hannibal quum conse-6 disset, quantum victoria equestri elatus, tantum anxius inopia, quae per hostium agros euntem, nusquam praeparatis Clastidium commeatibus, maior in dies excipiebat, ad Clastidium viPoenis pro- cum, quo magnum frumenti numerum congesserant Romani, mittit. Ibi quum vim pararent, spes facta proditionis: nec sane magno pretio, nummis aureis quadringen- 7 tis, Dasio Brundisino praefecto praesidii corrupto, traditur Hannibali Clastidium. Id horreum fuit Poenis sedentibus ad Trebiam. In captivos ex tradito praesidio, ut fama clementiae in principio rerum colligeretur, nihil saevitum

ditum.

49.

est.

Quum ad Trebiam terrestre constitisset bellum, interim Res circa circa Siciliam insulasque Italiae imminentes, et a Semterra mari- pronio consule, et ante adventum eius, terra marique res que gestae. gestae. Viginti quinqueremes cum mille armatis ad depo

Siciliam

pulandam oram Italiae a Carthaginiensibus missae, novem Liparas, octo insulam Vulcani tenuerunt, tres in fretum 8 avertit aestus. Ad eas conspectas a Messana duodecim naves ab Hierone rege Syracusanorum missae, qui tum forte Messanae erat, consulem Romanum opperiens, nullo repugnante captas naves Messanam in portum deduxerunt. Cognitum ex captivis, praeter viginti naves, cuius ipsi classis essent, in Italiam missas, quinque et triginta alias quinqueremes Siciliam petere ad sollicitandos veteres socios. Lilybaei occupandi praecipuam curam esse: credere eadem

5 Vulneris in via iactati] Ianctantis vel iactanti codices habent. Iactati ex emendatione N. Heinsii provenit, cui Bekker. se addicit. cf. infr. xxx. 19. ubi de iactatione vulneris in via noster loquitur.

6 Nec procul inde Hannibal quum consedisset] Intervallo quinque mill. pass. et Trebia fluvio inter utraque castra interiecto. cf. Polyb. iii. 68. qui et inopiam eius a Gallis sublevatam

dicit. RUP.

7 Nummis aureis] Sed nummus aureus adhuc Romae non signatus

erat, neque ante an. U. C. 547, si Plinio fides danda sit, H. N. xxxiii. 3. Haud dubie noster proleptice loquitur, et stateras sive didrachmas aureas innuit, quemadmodum voce denariis supr. viii. 11. pro drachmis utitur.

8 Insulam Vulcani tenuerunt] cf. Infr. xxviii. 18. xxx. 24. Ceterum praepos. ad nonnunquam cum voce tenere occurrit ut supr. i. 1. ad Laurentem agrum tenuisse, quam lectionem Kreyssig. et Rupert. receperunt, Crev. tamen et Bekker. repudiarunt.

« IndietroContinua »