Immagini della pagina
PDF
ePub

tempestate, qua ipsi disiecti forent, eam quoque classem U. C. 534. ad Aegates insulas deiectam. Haec sicut audita erant, rex A. C. 218. M. Aemilio praetori, cuius Sicilia erat provincia, perscribit, 9 monetque, Lilybaeum firmo teneret praesidio. Extemplo et circa a praetore ad civitates missi legati tribunique, qui I suos ad curam custodiae intenderent; ante omnia Lily2 baeum teneri: ad apparatum belli, edicto proposito, ut socii navales decem dierum cocta cibaria ad naves deferrent; ubi signum datum esset, ne quis moram conscendendi fa3 ceret: perque omnem oram, qui ex speculis prospicerent adventantem hostium classem. Simul itaque, quanquam de industria morati cursum navium erant Carthaginienses, ut ante lucem accederent Lilybaeum, praesensum tamen est, quia et luna pernox erat, et sublatis armamentis veniebant; extemplo datum e speculis signum, et in oppido ad arma conclamatum est, et in naves conscensum: pars militum in muris portarumque in stationibus, pars in navibus erant. Et Carthaginienses, quia rem fore haud cum imparatis cernebant, usque ad lucem portu se abstinuerunt, 4 demendis armamentis eo tempore aptandaque ad pugnam classe absumpto. Ubi illuxit, recepere classem in altum, ut spatium pugnae esset, exitumque liberum e portu naves hostium haberent. Nec Romani detrectavere pugnam, et 5 memoria circa ea ipsa loca gestarum rerum freti, et militum multitudine ac virtute. Ubi in altum evecti sunt, Ro- 50. manus conserere pugnam, et ex propinquo vires conferre Pugna navalis ad Lilybaeum.

9 Extemplo et circa a praetore] Ex Ms. Flor. reposui cum Str. prob. Drak. Vulgo circa praetorem, i. e. circa eum locum, ubi praetor erat. Gronov. iungebat legati circa praetorem, h. e. qui circa illum erant, eumque honoris causa assectabantur relictis praesidiis suis. cf. Intpp. Suet. Caes. 27. Vulgo tamen ita dici qui circa aliquem sunt, ut of repl Tov ПAάтwvα, monet Drak. RUP.

1 Ante omnia Lilybaeum teneri: ad apparatum belli] Primo supple ex sensu, iussit praetor. Deinde, quum uno tenore legeretur teneri ad apparatum belli, mutavimus distinctionem, et rò ad intelligimus praeter: ut sensus sit, praeter apparatum belli collatum iam, aut etiam conferendum in urbem Lilybaeum, puta arma, tela, frumentum, etc. propositum fuisse edictum praetoris, quo socii navales iuberentur decem dierum cocta cibaria ad naves deferre. Ad non raro sumitur apud Livium eo sensu quem volumus, ut infr. xxvi. 5. Ad alium virorum, equorum, armorumque sonum.

CREV.

2 Socii navales] i. e. Non solum remiges sive nautae, sed etiam ipsi milites, quorum proprium munus erat tueri naves, iisque praesidio esse. Pol. vi. 19. docet cives, qui minus quattuor millia aeris in censum deferebant, ad nauticos usus reservari solitos esse, sed, casu graviore urgente, pedibus aliquando meruisse. Socii navales libertini quoque ordinis ex civibus Romanis haud raro scribebantur, infr. xlii. 27; necnon socii maritimi Italiae tertiam partem nonnunquam explebant. ibid. 31.

3 Perque omnem oram, qui] Qui erant, plures edd. Gronov. uti reponendum suadet, sed qui hic idem quod quidam valet.

4 Demendis armamentis] Instrumentis navium, h. e. antennis, velis, malisque.

5 Circa ea ipsa loca] Aegates insulae, ad quas celebris illa pugna pugnata est, qua victi Carthaginienses pacem petiere, non longe absunt a Lilybaeo. CREV.

A. C. 218.

U. C. 534. velle: contra eludere Poenus, et arte, non vi, rem gerere, naviumque, quam virorum aut armorum, malle certamen facere. Nam ut sociis navalibus affatim instructam classem, ita inopem milite habebant: et, sicubi conserta navis esset, haudquaquam par numerus armatorum ex ea pugnabat. Quod ubi animadversum est, et Romanis multitudo sua auxit animum, et paucitas illis minuit. Extemplo septem naves Punicae circumventae; fugam ceterae ceperunt. Mille et septingenti fuere in navibus capti, milites nautaeque; in his tres nobiles Carthaginiensium. Classis Romana incolumis, una tantum perforata navi, sed ea quoque ipsa reduce, in portum rediit.

Victi

Poeni.

Secundum hanc pugnam, nondum gnaris eius, qui Mes-6 sanae erant, Ti. Sempronius consul Messanam venit. Ei7 fretum intranti rex Hiero classem ornatam obviam duxit: transgressusque ex regia in praetoriam navem, gratulatus sospitem cum exercitu et navibus advenisse, precatusque prosperum ac felicem in Siciliam transitum; statum deinde insulae et Carthaginiensium conata exposuit: pollicitusque est, quo animo priore bello populum Romanum iuvenis adiuvisset, eo senem adiuturum. Frumentum vestimentaque sese legionibus consulis sociisque navalibus gratis praebiturum. Grande periculum Lilybaeo maritimisque civitatibus esse, et quibusdam volentibus novas res fore. Ob haec s consuli nihil cunctandum visum, quin Lilybaeum classe peteret: et rex regiaque classis una profecti. Navigantes inde, pugnatum ad Lilybaeum fusasque et captas hostium 51. naves, accepere. A Lilybaeo consul, Hierone cum classe Sempro- regia dimisso, relictoque praetore ad tuendam Siciliae oram, nius Meli- ipse in insulam Melitam, quae a Carthaginiensibus tenebatam capit. tur, traiecit. Advenienti Hamilcar Gisgonis filius praefectus praesidii, cum paullo minus duobus millibus militum, oppidumque cum insula traditur: inde post paucos dies reditum Lilybaeum, captivique et a consule et a praetore, praeter insignes nobilitate viros, sub corona venierunt. Postquam ab ea parte satis tutam Siciliam censebat consul, ad insulas Vulcani, quia fama erat stare ibi Punicam classem, traiecit: nec quisquam hostium circa eas insulas inventus. Iam forte transmiserant ad vastandam Italiae oram: depopulatoque Vibonensi agro, urbem etiam terre-9

6 Nondum gnaris eius] Pugnae nimirum ad Lilybaeum. GRON.

7 Ei fretum intranti] Sic legendum esse iamdiu monuit Sigonius: cui assentiuntur nostri codices, et in primis Put. Vulgo et fretum. CREV.

8 Quibusdam volentibus] Graeco more loquendi, quemadmodum ào μévy

dé σo, Aesch. Prom. 23.

9 Vibonensi agro] Parte agri Bruttiorum, cuius urbs olim dicta Hippo vel potius 'Inάviov, postea Vibo s Vibon, et Vibona Valentia, hodie Monte Leone et Bivona: unde Valentini et Vibonenses dicti. infr. xxxv. 40. RUP.

Revocatur

bant. Repetenti Siciliam consuli exscensio hostium in U. C. 534. agrum Vibonensem facta nuntiatur: literaeque ab senatu A. C. 218. de transitu in Italiam Hannibalis, et, ut primo quoque tem- in Italiam. pore collegae ferret auxilium, missae traduntur. Multis simul anxius curis, exercitum, extemplo in naves impositum, Ariminum supero mari misit: Sex. Pomponio legato cum viginti quinque longis navibus Vibonensem agrum maritimamque oram Italiae tuendam attribuit: M. Aemilio Ad collepraetori quinquaginta navium classem explevit: ipse, com-gam venit. positis Siciliae rebus, decem navibus oram Italiae legens, Ariminum pervenit: inde cum exercitu suo profectus ad Trebiam flumen, collegae coniungitur.

Iam ambo consules, et quicquid Romanarum virium erat, I Hannibali oppositum, aut illis copiis defendi posse Romanum imperium, aut spem nullam aliam esse, satis declara2 bat. Tamen consul alter, equestri proelio uno et vulnere suo minutus, trahi rem malebat: recentis animi alter, eoque ferocior, nullam dilationem patiebatur. Quod inter Trebiam Padumque agri est, Galli tum incolebant; in duorum praepotentium populorum certamine, per ambiguum favorem, haud dubie gratiam victoris spectantes. Id Ro3 mani, ne quid modo moverent, aequo satis, Poenus periniquo animo ferebat, ab Gallis accitum se venisse ad liberan

52.

eos, dictitans. Ob eam iram, simul ut praeda militem aleret, duo millia peditum et mille equites, Numidas plerosque, mixtos quosdam et Gallos, populari omnem deinceps agrum usque ad Padi ripas iussit. Egentes ope Galli, 4 quum ad id dubios servassent animos, coacti ab auctoribus iniuriae ad vindices futuros declinant: legatisque ad consulem missis, auxilium Romanorum terrae, ob nimiam cultorum fidem in Romanos laboranti, orant. Cornelio nec causa, nec tempus agendae rei placebat: suspectaque ei gens erat, quum ob infida multa facinora, tum, ut alia vetustate obsolevissent, ob recentem Boiorum perfidiam. Sempronius contra, continendis in fide sociis maximum vinculum esse primos, qui eguissent ope, defensos, censebat. Tum collega cunctante, equitatum suum, mille peditum iaculatoribus ferme admixtis, ad defendendum Gallicum agrum trans Trebiam mittit. Ii sparsos et incompo- Proelium sitos, ad hoc graves praeda plerosque, quum inopinatos in- equestre vasissent, ingentem terrorem caedemque ac fugam usque

1 Hannibali oppositum] h. e. Id, quod oppositum erat, declarabat, quemadmodum supr. 53. degeneratum. 2 Equestri proelio uno et vulnere suo minutus] Fractus animo et viribus: Vox uno h. 1. parum apta. Victus

coniecit Str. et una Sigon. RUP.

3 Ne quid modo moverent] i. e. Modo quietem agerent, neque ipsi rebellarent. STROTH.

4 Ad id dubios] Ad id tempus, h. e. hactenus.

dubium.

U. C. 534. ad castra stationesque hostium fecere: unde multitudine A. C. 218. effusa pulsi, rursus subsidio suorum proelium restituere. Varia inde pugna sequente, quanquam ad extremum ae-5 quassent certamen, maior tamen hostium Romanis fama 6 victoriae fuit.

53. Sempro

cupidus.

6

Ceterum nemini omnium maior iustiorque, quam ipsi consuli, videri; gaudio efferri, qua parte copiarum alter nius pugnae consul victus foret, ea se vicisse. Restitutos ac refectos 'militibus animos: nec quemquam esse, praeter collegam, 'qui dilatam dimicationem vellet: eum, animo magis, quam corpore, aegrum, memoria vulneris aciem ac tela horrere. 'Sed non esse cum aegro senescendum. Quid enim ultra 'differri aut teri tempus? Quem tertium consulem, quem 'alium exercitum exspectari? Castra Carthaginiensium 'in Italia, ac prope in conspectu urbis esse. Non Siciliam 'ac Sardiniam victis ademptas, nec cis Iberum Hispaniam 'peti, sed solo patrio terraque, in qua geniti forent, pelli Romanos. Quantum ingemiscant,' inquit, patres nostri, 'circa moenia Carthaginis bellare soliti, si videant nos, progeniem suam, duos consules consularesque exercitus, in media Italia paventes intra castra; Poenum, quod in'ter Alpes Apenninumque agri sit, suae ditionis fecisse?' Haec assidens aegro collegae, haec in praetorio prope concionabundus agere. Stimulabat et tempus propinquum comitiorum, ne in novos consules bellum differretur, et occasio in se unum vertendae gloriae, dum aeger collega erat. Itaque, nequicquam dissentiente Cornelio, parari ad propinquum certamen milites iubet. Hannibal, quum, quid optimum foret hosti, cerneret, vix ullam spem habebat, temere atque improvide quicquam consules acturos. Quum alterius ingenium, fama prius, deinde re cognitum, percitum ac ferox sciret esse, ferociusque factum prospero cum praedatoribus suis certamine crederet; adesse gerendae rei fortunam haud diffidebat. Cuius ne quod praetermitteret tempus, sollicitus intentusque erat, dum tiro hostium esset miles, dum meliorem ex ducibus inutilem vulnus faceret, dum Gallorum animi vigerent: quorum ingentem multitudinem sciebat segnius secuturam, quanto longius ab domo traherentur. Quum ob haec taliaque speraret propinquum certamen, et facere, si cessaretur, cuperet; speculatoresque 7

5 Varia inde pugna sequente] cf. Pol. iii. 69. Sequente pro vulg. sequentes emendavit Iac. Gronov. Ceterum varia inde pugna sedentes sequentesque reposuit Bekker.

6 Maior tamen hostium] Hunc locum varii varie tentant. Clericus

non immerito fortasse integrum putat, et exponit hoc modo: maior tamen fama victoriae fuit Romanis, quam fama victoriae hostium: magis pro victoribus vulgo habiti sunt Romani, quam hostes. CREV.

7 Et facere, si cessaretur] Ipse

per

nibal cir

Galli, ad ea exploranda, quae vellet, tutiores, quia in utris- U. C. 534que castris militabant, paratos pugnae esse Romanos retu- A. C. 218. lissent; locum insidiis circumspectare Poenus coepit. Erat 54. in medio rivus, praealtis utrimque clausus ripis, et circa Locum inobsitus palustribus herbis et, quibus inculta ferme vestiun-sidiis Han8 tur, virgultis vepribusque. Quem ubi equiti quoque te- cumspegendo satis latebrosum locum circumvectus ipse oculis ctat. lustravit: Hic erit locus,' Magoni fratri ait, 'quem teneas. 'Delige centenos viros ex omni pedite atque equite; cum 'quibus ad me vigilia prima venias. Nunc corpora curare 9' tempus est.' Ita praetorium missum. Mox cum delectis Mago aderat. Robora virorum cerno,' inquit Hannibal: 'sed, ut et numero etiam, non animis modo, valeatis, sin'gulis vobis novenos ex turmis manipulisque vestri similes 'eligite. Mago locum monstrabit, quem insideatis. Hos'tem caecum ad has belli artes habebitis.' Ita mille equi- Numidae tibus Magoni, mille peditibus dimissis, Hannibal prima luce obequitant Numidas equites, transgressos Trebiam flumen, obequitare iubet hostium portis, iaculandoque in stationes elicere ad pugnam hostem: iniecto deinde certamine, cedendo sensim citra flumen pertrahere. Haec mandata Numidis. Ceteris ducibus peditum equitumque praeceptum, ut prandere omnes iuberent: armatos deinde, instratisque equis, signum exspectare.

I

castris Ro

copias.

Sempronius, ad tumultum Numidarum primum omnem Semproequitatum, ferox ea parte virium, deinde sex millia peditum, nius educit 2 postremo omnes copias ad destinatum iam ante consilio, avidus certaminis, eduxit. Erat forte brumae tempus et nivalis dies in locis Alpibus Apenninoque interiectis, propinquitate etiam fluminum ac paludium praegelidis. Ad hoc raptim eductis hominibus atque equis, non capto ante cibo, non ope ulla ad arcendum frigus adhibita, nihil caloris 3 inerat: et quicquid aurae fluminis appropinquabant, afflabat acrior frigoris vis. Ut vero refugientes Numidas inse-Cedunt quentes aquam ingressi sunt, (et erat pectoribus tenus aucta Numidac. nocturno imbri) tum utique egressis rigere omnibus corpora, ut vix armorum tenendorum potentia essent, et simul lassi

committere certamen si cessaretur a 2. CREV.
Romanis, cuperet. DOER. TράTTEI TI,
Pol. iii. 70.

8 Equiti quoque tegendo] Ita quoque edidit Stroth. sed equites quoque tegendo ex fide plurium Mss. recepit Bekker.

9 Praetorium missum] Dimissi praecipui ducum, qui in praetorium, sive tabernaculum imperatoris, conveniebant. Vid. Lips. de Mil. Rom. v.

VOL. II.

1 Mille equitibus Magoni] h. e. Ut ad Magonis verba praesto essent. Sed displicet hoc Perizon., qui cum Magone legendum coniecit.

2 Ad destinatum iam ante consilio] Supple certamen, nisi destinatum absolute dictum ex more Liviano fuerit. 3 Quicquid aurae fluminis] h. e. Quantum. cf. supr. vii. 32. viii. 39.

E

« IndietroContinua »