Immagini della pagina
PDF
ePub

55.

aciem instruit.

committi

tur.

U. C. 534. tudine, procedente iam die, fame etiam deficere. HanniA. C. 218. balis interim miles, ignibus ante tentoria factis, oleoque per manipulos, ut mollirent artus, misso, et cibo per otium capto, ubi transgressos flumen hostes nuntiatum est, alacer animis corporibusque arma capit, atque in aciem procedit. Hannibal Baliares locat ante signa, levem armaturam, octo ferme millia hominum; dein graviorem armis peditem, quod virium, quod roboris erat: in cornibus circumfudit decem millia equitum; et ab cornibus in utramque partem divisos elephantos statuit. Consul effusos sequentes equites, quum ab resistentibus subito Numidis incauti exciperentur, signo receptui dato, revocatos circumdedit peditibus. Duodevi-t ginti millia Romani erant, sociûm nominis Latini viginti; 6 auxilia praeterea Cenomanorum: ea sola in fide manserat Proelium Gallica gens. His copiis concursum est. Proelium a Baliaribus ortum est; quibus quum maiore robore legiones obsisterent, deductae propere in cornua leves armaturae sunt. Quae res effecit, ut equitatus Romanus extemplo urgeretur: nam quum vix iam per se resisterent decem millibus equitum quattuor millia, et fessi plerisque integris, obruti sunt insuper velut nube iaculorum a Baliaribus coniecta. Ad hoc elephanti, eminentes ab extremis cornibus, equis maxime non visu modo, sed odore insolito territis, fugam late faciebant. Pedestris pugna par animis magis, quam viribus, erat; quas recentes Poenus, paullo ante curatis corporibus, in proelium attulerat: contra, ieiuna fessaque corpora Romanis et rigentia gelu torpebant. Restitissent tamen animis, si cum pedite solum foret pugnatum. Sed et Baliares, pulso equite, iaculabantur in latera, et elephanti iam in mediam peditum aciem sese tulerant: et Mago Numidaeque, simul latebras eorum improvida praeterlata acies est, exorti ab tergo ingentem tumultum ac terrorem fecere. Tamen in tot circumstantibus malis mansit aliquamdiu immota acies, maxime praeter 7 spem omnium adversus elephantos. Eos velites, ad id 8 ipsum locati, verutis coniectis et avertere, et insecuti aversos sub caudis, qua maxime molli cute vulnera acci

4 Circumdedit peditibus] Locavit a dextra laevaque peditum. CREV.

5 Duodeviginti millia Romani erant] sc. Pedites; sed μvplovs kakio Xixious habet Polyb. qui etiam monet, quod mireris, quoties ob discrimen summae rerum copias coniunxerint consules, plenum exercitum populi Rom. ex XVI M. peditum et XX M. sociorum constitisse. RUP.

6 Sociúm nominis Latini] h. e. Sociorum Italicorum et nominis Latini,

cf. infr. xxvi. 15.

7 Maxime praeter spem omnium adversus elephantos] In quo id maxime praeter spem omnium accidit, quod etiam adversus elephantos aliquamdiu restitere. CREV.

8 Eos velites] Ita iaculatores per prolepsim appellat Livius, quum velites demum in obsidione Capuae in exercitu Romano instructi sint. cf. infr. xxvi. 4.

9 piunt, fodiebant. Trepidantes propeque iam in suos con- U. C. 534. sternatos media acie in extremam, ad sinistrum cornu, A. C. 218. 56. adversus Gallos auxiliares agi iussit Hannibal. Extemplo haud dubiam fecere fugam. Additus quoque novus terror Vincuntur Romanis, ut fusa auxilia sua viderunt. Itaque, quum-iam Romani. I in orbem pugnarent, decem millia ferme hominum, quum alia evadere nequissent, media Afrorum acie, quae Gallicis auxiliis firmata erat, cum ingenti caede hostium perrupere: et, quum neque in castra reditus esset flumine interclusis, neque prae imbri satis decernere possent, qua suis opem ferrent, Placentiam recto itinere perrexere. Plures deinde in omnes partes eruptiones factae: et, qui flumen petiere, aut gurgitibus absumpti sunt, aut inter cunctationem ingrediendi ab hostibus oppressi. Qui passim per agros fuga sparsi erant, vestigia cedentis sequentes agminis, Placentiam Placentiam contendere: aliis timor hostium audaciam ingrediendi fugiunt. flumen fecit, transgressique in castra pervenerunt. Imber nive mixtus, et intoleranda vis frigoris, et homines multos, et iumenta, et elephantos prope omnes, absumpsit. Finis insequendi hostis Poenis flumen Trebia fuit: et ita torpentes gelu in castra rediere, ut vix laetitiam victoriae sentirent. Itaque nocte insequenti, quum praesidium cas2 trorum, et quod reliquum ex magna parte militum erat, ratibus Trebiam traiicerent, aut nihil sensere, obstrepente pluvia; aut, quia iam moveri prae lassitudine nequibant ac vulneribus, sentire sese dissimularunt: quietisque Poenis, tacito agmine ab Scipione consule exercitus Placentiam est perductus: inde Pado traiectus Cremonam, ne duorum exercituum hibernis una colonia premeretur.

Romam tantus terror ex hac clade perlatus est, ut iam ad urbem crederent infestis signis hostem venturum; nec quicquam spei aut auxilii esse, quo portis moenibusque vim arcerent. Uno consule ad Ticinum victo, altero ex 'Sicilia revocato, duobus consulibus, duobus consularibus 'exercitibus victis, quos alios duces, quas alias legiones 3' esse, quae arcessantur.' Ita territis Sempronius consul advenit, ingenti periculo per effusos passim ad praedandum

9 Trepidantes propeque iam in suos] Ita ex emendat. Gronov. reposuerunt Bekker. et Rup. In plerisque MSS. trepidantesque prope, quod Stroth. probavit. Mox legendum videtur e vel a media acie.

I Quum alia evadere] Suppl. via, ut Gronov. coniecit, cf. infr. xliv. 43. alii alia... delapsi sunt.

2 Et quod reliquum ex magna parte militum erat] Et quod reliquum militum erat, saltem magna ex parte,

plerique certe, traiicerent flumen Tre-
biam. Dicit Livius plerosque Tre-
biam traiecisse, non omnes, quia ali-
qua pars profecto Sempronium ad
urbem Romam comitata est. CREV.

3 Sempronius consul advenit] Haec
Polyb. omittit, traditque consulem
nuntios Romam misisse, qui magnitu-
dinem cladis elevarent. iii. 75. Alia
quoque, ap. Liv. et Pol. post pugnam
Trebiensem narrata, sibi discrepare
monet Duk.

57.

Romae tre

pidatio.

Comitia

U. C. 534. hostium equites, audacia magis, quam consilio aut spe falA. C. 218. lendi resistendive, si non falleret, transgressus. Id quod consularia. unum maxime in praesentia desiderabatur, comitiis consularibus habitis, in hiberna rediit. Creati consules Cn. Servilius et C. Flaminius.

[ocr errors]

Ceterum ne hiberna quidem Romanis quieta erant, vagantibus passim Numidis equitibus, et, qua his impedi-4 tiora erant, Celtiberis Lusitanisque. Omnes igitur clausi undique commeatus erant, nisi quos Pado naves subveherent. Emporium prope Placentiam fuit, et opere magno munitum, et valido firmatum praesidio. Eius castelli ex-5 pugnandi spe cum equitibus ac levi armatura profectus Hannibal, quum plurimum in celando incepto ad effectum 6 spei habuisset, nocte adortus, non fefellit vigiles. Tantus repente clamor est sublatus, ut Placentiae quoque audiretur. Itaque sub lucem cum equitatu consul aderat, iussis quadrato agmine legionibus sequi. Equestre proelium interim commissum: in quo, quia saucius Hannibal pugna excessit, pavore hostibus iniecto, defensum egregie praesidium est. Paucorum inde dierum quiete sumpta, et vixdum satis percurato vulnere, ad Victumvias ire pergit oppugnandas. Id emporium a Romanis Gallico bello fuerat munitum. Inde locum frequentaverant accolae mixti undique ex finitimis populis; et tum terror populationum eo plerosque ex agris compulerat. Huius generis multitudo, fama impigre defensi ad Placentiam praesidii accensa, armis arreptis obviam Hannibali procedit. Magis agmina, quam 7 acies, in via concurrerunt; et, quum ex altera parte nihil, praeter inconditam turbam, esset, in altera et dux militi, et duci fidens miles, ad triginta quinque millia hominum a paucis fusa. Postero die, deditione facta, praesidium intra moenia accepere: iussique arma tradere quum dicto paruissent, signum repente victoribus datur, ut tanquam vi captam urbem diriperent. Neque ulla, quae in tali re memorabilis scribentibus videri solet, praetermissa clades est: adeo omnis libidinis, crudelitatisque, et inhumanae superbiae editum in miseros est exemplum. Hae fuere hibernae expeditiones Hannibalis.

4 Qua his impeditiora] h. e. Si qua loca. De Hispanorum cohorte impeditioribus locis assueta, cf. infr. xxii. 18.

5 Expugnandi] Hoc monente Perizonio Bekker. et Kreyss. reposuerunt. Vulgo oppugnandi.

6 Quum plurimum] Quum maximam spem efficiendi id, quod destinarat, in eo collocasset, si celare posset

inceptum suum. CREV.

7 Magis agmina, quam acies] Agmen est exercitus eo ordine compositus, qui ad iter faciendum accommodatus est: acies, exercitus aptatus ad pugnam. Vult igitur Livius hos exercitus eo ordine instructos concurrisse, qui itineri magis aptus esset, quam proelio. CREV.

8

58.

tentat Han

Haud longi inde temporis, dum intolerabilia frigora U. C. 534. erant, quies militi data est: et ad prima ac dubia signa A. C. 218. veris profectus ex hibernis, in Etruriam ducit, eam quoque gentem, sicut Gallos Liguresque, aut vi aut voluntate adiuncturus. Transeuntem Apenninum adeo atrox adorta Transitum tempestas est, ut Alpium foeditatem prope superaverit. Apennini Vento mixtus imber quum ferretur in ipsa ora, primo, nibal. quia aut arma omittenda erant, aut contra enitentes vortice 9 intorti affligebantur, constitere: dein, quum iam spiritum I includeret nec reciprocare animam sineret, aversi a vento parumper consedere. Tum vero ingenti sono coelum strepere, et inter horrendos fragores micare ignes: capti auribus et oculis metu omnes torpere. Tandem, effuso imbre, quum eo magis accensa vis venti esset, ipso illo, quo deprehensi erant, loco castra ponere necessarium visum est. Id vero laboris velut de integro initium fuit. Nam nec explicare quicquam, nec statuere poterant; nec, quod statutum esset, manebat, omnia perscindente vento et 2 rapiente: et mox aqua levata vento, quum super gelida montium iuga concreta esset, tantum nivosae grandinis deiecit, ut, omnibus omissis, procumberent homines, tegminibus suis magis obruti, quam tecti. Tantaque vis frigoris insecuta est, ut, ex illa miserabili hominum iumentorumque strage quum se quisque attollere ac levare vellet, diu nequiret, quia, torpentibus rigore nervis, vix flectere artus poterant. Deinde, ut tandem agitando sese movere ac recepere animos, et raris locis ignis fieri est coeptus, ad alienam opem quisque inops tendere. Biduum eo loco, velut obsessi, mansere. Multi homines, multa iumenta, elephanti quoque ex his, qui proelio ad Trebiam facto superfuerant, 3 septem absumpti.

59.

Degressus Apennino retro ad Placentiam castra movit, et ad decem millia progressus consedit. Postero die duo- Regreditur. decim millia peditum, quinque equitum adversus hostem ducit. Nec Sempronius consul (iam enim redierat ab Roma) detrectavit certamen: atque eo die tria millia passuum inter bina castra fuere. Postero die ingentibus Pugna inter animis, vario eventu, pugnatum est. Primo concursu adeo Semprores Romana superior fuit, ut non acie vincerent solum, sed pulsos hostes in castra persequerentur; mox castra quoque lem. oppugnarent. Hannibal, paucis propugnatoribus in vallo

8 Haud longi inde temporis] Ita I. F. Gronov. emendavit. Vulgo haud longis inde temporibus.

9 Affligebantur] Humi prosternebantur, ut supr. 35.

1 Reciprocare animam] h. e. Re

ciproco halitu aerem excipere et ef-
flare. CREV.

2 Aqua levata vento] Vapores sub-
lati vento. STROTH.

3 Septem absumpti] Unum solum superfuisse tradit Pol. iii. 74.

nium et

Hanniba

U. C. 534. portisque positis, ceteros confertos in media castra recepit, intentosque signum ad erumpendum spectare iubet. Lam nona ferme diei hora erat, quum Romanus, nequicquam fatigato milite, postquam nulla spes erat potiundi castris, signum receptui dedit. Quod ubi Hannibal accepit, laxatamque pugnam et recessum a castris vidit, extemplo equitibus dextra laevaque emissis in hostem, ipse cum peditum robore mediis castris erupit. Pugna raro ulla 4 magis saeva, et cum utriusque partis pernicie clarior fuisset, si extendi eam dies in longum spatium sivisset. Nox accensum ingentibus animis proelium diremit. Itaque acrior concursus fuit, quam caedes; et, sicut aequata ferme pugna erat, ita clade pari discessum est. Ab neutra parte sexcentis plus peditibus, et dimidium eius equitum cecidit. Sed maior Romanis, quam pro numero, iactura fuit: quia equestris ordinis aliquot, et tribuni militum quinque, et praefecti sociorum tres, sunt interfecti. Secundum eam 5 pugnam Hannibal in Ligures, Sempronius Lucam concessit. Venienti in Ligures Hannibali per insidias intercepti duo quaestores Romani, C. Fulvius et L. Lucretius, cum duobus tribunis militum, et quinque equestris ordinis senatorum ferme liberis, quo magis ratam fore cum his pacem societatemque crederet, traduntur.

60.

Res gestae

Dum haec in Italia geruntur, Cn. Cornelius Scipio, in Hispaniam cum classe et exercitu missus, quum, ab ostio a Cn. Scipione in Rhodani profectus, Pyrenaeosque montes circumvectus, Hispania. Emporiis appulisset classem, exposito ibi exercitu, orsus a Lacetanis, omnem oram usque ad Iberum flumen, partim renovandis societatibus, partim novis instituendis, Romanae ditionis fecit. Inde conciliata clementiae fama, non ad maritimos modo populos, sed, in mediterraneis quoque ac montanis, ad ferociores iam gentes valuit: nec pax modo apud eos, sed societas etiam armorum, parata est: validaeque aliquot auxiliorum cohortes ex iis conscriptae sunt. Hannonis cis Iberum provincia erat: eum reliquerat Hannibal ad regionis eius praesidium. Itaque prius, quam alienarentur omnia, obviam cundum ratus, castris in conspectu hostium positis, in aciem eduxit. Nec Romano differendum certamen visum: quippe qui sciret, cum Hannone et Hasdrubale sibi dimicandum esse; malletque adversus singulos separatim, quam adversus duos simul, Hanno vic- rem gerere. Nec magni certaminis ea dimicatio fuit. Sex millia hostium caesa, duo capta cum praesidio castrorum:

tus.

4 Pugna raro ulla magis saeva] Pugna raro magis dubia ex coniect. Gronov. in textum recepit Bekker.

5 Praefecti sociorum] De his vide

Tac. Ann. i. 71. Polyb. vi. 26. Eadem omnia in socios, quae tribuni militum in cives, usurpabant.

« IndietroContinua »