Immagini della pagina
PDF
ePub

neque non petere pacem propter metum, neque manere in V. C. 550. ea prae insita animis perfidia potuissent. Ad hoc colloquium A. C. 202. 7 Hannibalis in secreto habitum, ac liberum fingenti, qua velit, flectit. Ominatur, quibus quondam auspiciis patres eorum pugnaverint ad Aegates insulas, ea illis exeuntibus in aciem portendisse deos. * Adesse finem belli ac laboris. • In manibus esse praedam Carthaginis, reditum domum in “patriam, ad parentes, liberos, coniuges, penatesque deos.' Celsus haec corpore, vultuque ita laeto, ut vicisse iam crederes, dicebat. Instruit deinde primos hastatos, post eos principes: triariis postremam aciem clausit. Non confertas 33. autem cohortes ante sua quamque signa instruebat, sed Acies Scimanipulos aliquantum inter se distantes, ut esset spatium, pionis. quo elephanti hostium accepti nihil ordines turbarent. Laelium, cuius ante legati, eo anno quaestoris extra sortem ex senatusconsulto opera utebatur, cum Italico equitatu ab sinistro cornu, Masinissam Numidasque ab dextro opposuit. 1 Vias patentes inter manipulos antesignanorum velitibus

(ea tunc levis armatura erat) complevit; dato praecepto, 2 ut, ad impetum elephantorum, aut post rectos refugerent 3 ordines, aut, in dextram laevamque discursu applicantes se antesignanis, viam, qua irruerent in ancipitia tela, belluis

9

7 Liberum fingenti, qua velit, Scipionis orationes, et totam huius flectit] Flecti, quod Sigonius mavult, pugnae narrationem exscripsit Livius, Bekker in textum recepit.

clarius indicat, qua in re Scipio a 8 Triariis postremam aciem clausit] communi more instruendae Romanae cf. Polyb. vi. 19. Niebhr. iii. n. 825. aciei recesserit. “Scipio," inquit, Mutatae iam armis et numero le “ sic ordines copiarum instruxit. gionis acies stabant. cf. supr. viii. 8. Primum hastatos eorumque maniQuippe hastatorum et principum acies pulos aliquantum inter se distantes ; denos manipulos habebant ; mani- horum a tergo principes locavit, populus centum viginti homines erant, sitis eorum manipulis non ex adverso qui pila gererent. Triarii autem, vacui spatii, quo distabant invicem qui in subsidiis stabant, hastas gere hastatorum manipuli, sicut mos est bant, manipuli decem ; manipulus Romanorum, sed alios post alios in vicenos milites continebat. Velites, eadem serie, cum aliquo intervallo.” qui non sicut antea manipulatim, sed Inde fiebat ut a fronte ad extremam catervatim iam structi erant, leves aciem patentes et directae viae panmille ducentos milites babebant: ita derentur, per quas velites, si ab eleut legiones quaternis millibus et du- phantis nimium urgerentur, pone cenis militibus essent. Haud scio an universam aciem refugere possent. haec tertia legionis struendae ratio a CREV. Scipione profecta sit.

1 Velitibus (ea tunc levis armatura 9 Non confertas autem cohortes] erat)] cf. Supr. xxvi. 4. Non ita instruebat cohortes ante sua 2 Post rectos ordines] Post quamque signa, ut haererent sibi in- ordines qui in rectum, in lineam, a vicem densati manipuli e quibus con fronte ad ultimam aciem dispositi stabat cohors, sed ita ut illi manipuli erant. Crev. aliquantum inter se distarent. Verum 3 Applicantes se antesignanis] Imo, illud est ex more solito militiae Ro ut Polybius habet, intervallis, quae manae,

in qua manipuli distinctim inter manipulos a dextra laevaque semper locabantur. Polybius xv. 9. patentium viarum relicta erant. Cr. unde et ambas fere Hannibalis ac

[ocr errors]

V. C. 550. darent. Hannibal ad terrorem primum elephantos (octoA.C. 202. ginta autem erant, quot nulla unquam in acie ante habunibalis,

erat) instruxit : deinde auxilia Ligurum Gallorumque, Baliaribus Maurisque admixtis; in secunda acie Carthaginienses Afrosque et Macedonum legionem ; modico inde intervallo relicto, subsidiariam aciem Italicorum militum (Bruttii plerique erant, vi ac necessitate plures, quam sus voluntate, decedentem ex Italia secuti) instruxit. Equitatum etiam ipsum circumdedit cornibus: dextrum Carthaginienses, sinistrum Numidae tenuerunt. Varia adhortatio erat in exercitu inter tot homines, quibus non lingua, non mos, non lex, non arma, non vestitus habitusque, non causa militandi eadem esset. Auxiliaribus et praesens, et multiplicata merces ex praeda ostentatur. Galli proprio atque insito in Romanos odio accenduntur. Liguribus campi uberes Italiae, deductis ex asperrimis montibus, in spem victoriae ostentantur. Mauros Numidasque Masinissae impotenti futuro dominatu terret. Aliis aliae spes ac metus iactantur. Carthaginiensibus moenia patriae, dii penates, sepulcra maiorum, liberi cum parentibus, coniuges pavidae, aut excidium servitiumque, aut imperium orbis terrarum, nihil aut in metum, aut in spem medium ostentatur.

Quum maxime haec imperator apud Carthaginienses, duces suarum gentium inter populares, plerique per interpretes inter immixtos alienigenis, agerent, tubae cornuaque ab Romanis cecinerunt: tantusque clamor ortus, ut elephanti in suos, sinistro maxime cornu, verterentur, Mauros ac Numidas. Addidit facile Masinissa perculsis terrorem, nudavitque ab ea parte aciem equestri auxilio. Paucae tamen bestiarum, intrepidae in hostem actae, inter velitum ordines cum multis suis vulneribus ingentem stragem edebant. Resilientes enim ad manipulos velites, quum viam elephantis, ne obtererentur, fecissent; in ancipites ad ictum ; utrimque coniiciebant hastas; nec pila ab antesignanis cessabant; donec undique incidentibus telis exacti ex Romana acie, hi quoque in suo dextro cornu ipsos Carthaginiensium equites in fugam verterunt. Laelius, ut turbatos

vidit hostes, addit perculsis terrorem. 34. Utrimque equite nudata erat Punica acies, quum pedes

[merged small][ocr errors]

4 Ad terrorem primum elephantos] rum, Hispanos Hispanorum. Potius videretur primos, quod ex 6 Plerique per interpretes] Pe Cantabrigiensi codice affert Iac. Gro- rique emendavit Gronov., sed på novius, et firmat noster Regius. Crev, raque Crevier. et Bekker, servant. Primos reposuit Bekker.

7 In ancipites} Utrimque expo5 Duces suarum gentium inter po- sitos et patentes ad telorum ictus pulares) Intellige duces suarum elephantos. Gronov. quemque gentium, Mauros Mauro

concurrit, nec spe, nec viribus iam par. Ad hoc, dictu U. C. 550. 8 parva, sed magni eadem in re gerenda momenti res, con- A. C. 202.

gruens clamor a Romanis, eoque maior et terribilior; dissonae illis, ut gentium multarum discrepantibus linguis, voces. Pugna Romana stabilis, et suo et armorum pondere incumbentium in hostem : concursatio et velocitas illinc

maior, quam vis. Igitur primo impetu extemplo movere o loco hostium aciem Romani. Ala deinde et umbonibus

pulsantes, in summotos gradu illato, aliquantum spatii, velut nullo resistente, incessere; urgentibus et novissimis primos, ut semel motam aciem sensere ; quod ipsum vim magnam ad pellendum hostem addebat. Apud hostes, auxiliares cedentes secunda acies, Afri et Carthaginienses, adeo non sustinebant, ut contra etiam, ne resistentes pertinaciter primos caedendo ad se perveniret hostis, pedem referrent. Igitur auxiliares terga dant repente: et, in suos versi, partim refugere in secundam aciem, partim non recipientes caedere, uti paullo ante non adiuti, et tunc exclusi. Et prope duo iam permixta proelia erant, quum Carthaginienses simul cum hostibus, simul cum suis cogerentur conserere

Non tamen ita perculsos iratosque in aciem accepere; sed, densatis ordinibus, in cornua vacuumque circa campum extra proelium 1 eiecere, ne pavido fuga vulneribusque milite sinceram et integram aciem miscerent. Ceterum tanta strages hominum armorumque locum, in quo steterant paullo ante auxiliares, compleverat, ut prope difficilior transitus esset, quam per confertos hostes fuerat. Itaque, qui primi erant, hastati, per cumulos corporum armorumque et tabem sanguinis, qua quisque poterat, sequentes hostem, et signa et ordines confuderunt. Principum quoque signa fluctuari coeperant, vagam ante se cernendo aciem. Quod Scipio 2 ubi vidit, receptui propere canere hastatis iussit: et, sauciis in postremam aciem subductis, principes triariosque in cornua inducit; quo tutior firmiorque media hastatorum acies esset. Ita novum de integro proelium ortum est : quippe ad veros hostes perventum erat, et armorum genere, et usu militiae, et fama rerum gestarum, et magnitudine vel spei vel periculi pares.

Sed et numero Romanus su

manus.

8 In rel gerenda momenti res] tes. Crev. Ultimam vocem res Gronov, et Bek 1 Sinceram et integram aciem] ker. delent, ut parva referatur nu. Intellige aciem non permixtam ex mero plurali ad omnia quae sequun- variarum gentium colluvione, nec tur, sed Crevier, servandam censet. ulla adhuc clade, ullo damno immi

9 Ala deinde et umbonibus pulsan- nutam aut debilitatam. Crev. tes] Incusso lacerto et scutorum um 2 Receptui ... canere hastatis iusbonibus. Sic supr. ix. 41. Umbo- sil] Iussit receptui canere hastatis, id nibus incussaque ala sternuntur hos. est ad hastatos revocandos. Crev.

V. C. 550. perior erat, et animo: quod iam equites, iam elephantos A. C. 202. fuderat : iam, prima acie pulsa, in secundam pugnabat. 35. In tempore Laelius ac Masinissa, pulsos per aliquantum

spatii secuti equites, revertentes in aversam hostium aciem incurrere. Is demum equitum impetus fudit hostem. Multi circumventi in acie caesi : multi per patentem circa

campum fuga sparsi, tenente omnia equitatu, passim inVincunt terierunt. Carthaginiensium sociorumque caesa eo die Romani.

supra

millia viginti : par ferme numerus captus est, cum signis militaribus centum triginta tribus, elephantis undecim. Victores ad duo millia cecidere.

Hannibal, cum paucis equitibus inter tumultum elapsus, Adrumetum perfugit: omnia et ante aciem, et in proelio, priusquam excederet pugna, expertus; et confessione etiam Scipionis, omniumque peritorum militiae, illam laudem adeptus, singulari arte aciem eo die instruxisse. Elephantos in prima fronte : quorum fortuitus impetus atque intolerabilis vis, signa sequi, et servare ordines, in quo plurimum spei ponerent, Romanos prohiberet. Deinde auxiliares ante Carthaginiensium aciem, ne homines mixti ex colluvione omnium gentium, quos non fides teneret, sed merces, liberum receptum fugae haberent: simul primum ardorem atque impetum hostium excipientes fatigarent ; 4 ac, si nihil aliud, vulneribus suis ferrum hostile hebetarent. Tum, ubi omnis spes esset, milites Carthaginienses Afrosque : ut, omnibus rebus aliis pares, eo, quod integri cum fessis ac sauciis pugnarent, superiores essent: Italicos, intervallo quoque diremptos, incertos socii an hostes essent, 5 in postremam aciem summotos. Hoc edito velut ultimo virtutis opere, Hannibal, quum Adrumetum refugisset, accitusque inde Carthaginem sexto ac trigesimo post anno, quam puer inde profectus erat, redisset, fassus in curia est, non proelio modo se, sed bello victum, nec spem salutis

alibi, quam in pace impetranda esse. 36. Scipio, confestim a proelio expugnatis hostium castris

direptisque, cum ingenti praeda ad mare ac naves rediit; nuntio allato, P. Lentulum cum quinquaginta rostratis, centum onerariis, cum omni genere commeatus, ad Uticam accessisse. Admovendum igitur undique terrorem perculsae Carthagini ratus, misso Laelio Romam cum victoriae 6 nuntio, Cn. Octavium terrestri itinere ducere legiones Car

12.

3. Ad duo millia] Emendatio Si- erat. cf. supr. xxvii. 37. infr. xxxi. gonii, nisa auctore Polybio. Libri ad decem millia exhibent. CREV.

6 Misso Laelio Romam cum victo4 Excipientes fatigarent] Accipi- riae nuntio] Delendum est omnino entes reposuit Bekker.

illud cum, ut Laelius ipse intelligatur 5 Incertos socii an hostes essent] fuisse victoriae nuntins. Sic infr. se. De quibus Hannibal incertus xxvi. 51. Scipio Laelium

NUR

thaginem iubet : ipse, ad suam veterem nova Lentuli classe U. C. 550. adiuncta, profectus ab Utica portum Carthaginis petit. A. C. 202. Haud procul aberat, quum velata infulis ramisque oleae CarthagiCarthaginiensium occurrit navis. Decem legati erant nienses paprincipes civitatis, auctore Hannibale missi ad petendam tunt. pacem. Qui quum ad puppim praetoriae navis accessissent, velamenta supplicum porrigentes, orantes, implorantesque fidem et misericordiam Scipionis ; nullum iis aliud responsum datum, quam ut Tunetem veniret : eo se moturum castra. Ipse ab contemplato situ Carthaginis, non tam noscendi in praesentia, quam deprimendi hostis causa, Uticam, eodem et Octavio revocato, rediit. Inde procedentibus ad Tunetem nuntius allatus, Verminam, Syphacis filium, cum equitibus pluribus, quam peditibus, venire Carthaginiensibus auxilio. Pars exercitus cum Numidae 7 omni equitatu Saturnalibus primis agmen aggressa, Nu- fusi.

midas levi certamine fudit. Exitu quoque fugae inter8 cluso, a parte omni circumdatis equitibus, quindecim millia hominum caesa; mille et ducenti vivi capti sunt, et equi Numidici mille et quingenti, signa militaria duo et septuaginta. Regulus ipse inter tumultum cum paucis effugit. Tum ad Tunetem eodem, quo antea, loco castra posita, Legati Carlegatique triginta Carthagine ad Scipionem venerunt. Et thag. ad illi quidem multo miserabilius, quam ante, quo magis co

Scipionem. gebat fortuna, egerunt : sed aliquanto minore cum misericordia ab recenti memoria perfidiae auditi sunt. In consilio quanquam iusta ira omnes ad delendam stimulabat Carthaginem; tamen, quum, et quanta res esset, et quam longi temporis obsidio tam munitae et tam validae urbis, reputarent, et ipsum Scipionem exspectatio successoris, venturi ad paratam alterius labore ac periculo finiti belli famam, sollicitaret, ad pacem omnium animi versi sunt. Postero 37. die, revocatis legatis, et cum multa castigatione perfidiae Conditiomonitis, ut, tot cladibus edocti, tandem deos et iusiuran- nes pacis a

Scipione dum esse crederent; conditiones pacis dictae : •Ut liberi dictae. 9° legibus suis viverent. Quas urbes, quosque agros, quibusque finibus ante bellum tenuissent, tenerent, populandique finem eo die Romanus faceret. Perfugas, fugi

6

tium victoriae Romam miltit. xxviii. cedonia Quinquatribus ultimis, id est,
17. L. Scipio cum multis nobilibus ultimo die Quinquatruum, venerunt.
captivis nuntius receptae Hispaniae Crev.
Romam est missus. Iac. GRONOV. 8 A parte omni circumdatis equi-

7 Saturnalibus primis) Primo die tibus] Quum equitatus Romanorum
Saturnalium, quae per triduum cele sese iis ab omni parte circumfudisset.
brabantur, Sic apud Cic. ad Att. Crev.
xiii. 52. appellantur Saturnalia se 9 Quas urbes, quosque agros] In-
cunda, et Saturnalia tertia. Et tellige, in Africa, ut diserte habetur
noster supr. xliv. 20. Legati ex Ma- apud Polybium. Crev.

« IndietroContinua »