Immagini della pagina
PDF
ePub

'violatum: et quod sociis populi Romani iniurias fecerit, U. C. 551. • bello armisque lacessierit : et quod hostes auxiliis et A. C. 301, Specunia iuverit. Et P. Scipionem recte atque ordine videri fecisse et facere, quod eos, qui arma contra populum 5 Romanum ferentes capti sunt, hostium numero in vinculis

“habeat: et M. Aurelium e republica facere, gratumque •id senatui esse, quod socios populi Romani, quando iure foederis non posset, armis tueatur.'

Cum hoc tam tristi responso dimissis Macedonibus, Legati Carlegati Carthaginienses vocati . Quorum aetatibus dignita-thaginien

sium. tibusque conspectis, (nam longe primi civitatis erant) tum pro se quisque dicere, vere de pace agi. Insignis tamen inter ceteros Hasdrubal erat, (IIaedum populares cogno

mine appellabant) pacis semper auctor, adversusque factioni 6 Barcinae. Eo tum plus illi auctoritatis fuit, belli culpam in paucorum cupiditatem a republica transferenti. Qui quum varia oratione usus esset, nunc purgando crimina, nunc quaedam fatendo, ne impudenter certa negantibus difficilior venia esset, nunc monendo etiam Patres conscriptos, ut rebus secundis modeste ac moderate uterentur; * Si se atque Hannonem audissent Carthaginienses, et tem

pore uti voluissent, daturos fuisse pacis conditiones, quas 'tunc peterent. Raro simul hominibus bonam fortunam bonamque mentem dari. Populum Romanum eo invic'tum esse, quod in secundis rebus sapere et consulere me

minerit: et, hercule, mirandum fuisse, si aliter facerent. 7 • Ex insolentia, quibus nova bona fortuna sit, impotentes • laetitiae insanire. Populo Romano usitata ac prope iam obsoleta ex victoria gaudia esse, ac plus paene parcendo

victis, quam vincendo, imperium auxisse :'_ceterorum miserabilior oratio fuit, commemorantium, Ex quantis * opibus quo recidissent Carthaginiensium res. Nihil iis, •qui modo orbem prope terrarum obtinuissent armis, superesse, praeter Carthaginis moenia.

Iis inclusos, non terra, non mari quicquam sui iuris cernere. que ipsam ac penates ita habituros, si non in ea quoque, quo nihil ulterius sit, saevire populus Romanus velit.' Quum flecti misericordia Patres appareret, senatorum unum infestum perfidiae Carthaginiensium succlamasse ferunt, • Per quos deos foedus icturi essent, quum eos, per quos

6

Urbem quo

[ocr errors]

Capti sunt] Sint ex coniectura illi facilius haberi poterat. Crev, Dukeri, utpote in oratione obliqua, 7 Ex insolentia) Eos quibus nova reposuit Bekker, assentiente Cre- bona fortuna sit, quia id illis praeter vierio.

solitum accidat, non capientes animo 6 Eo lum plus illi auctoritatis immodicam laetitiam, ad insanitatem fuit] Eo tum et decentior gravique efferri. Crev. viro dignior eius oratio fuit, et fides VOL. II,

yn

tum de pace.

pace.

U. C. 551. 'ante ictum esset, fefellissent? Per eosdem, inquit HasA. C. 201. drubal, .qui tam infesti sunt foedera violantibus.

43. Inclinatis omnium ad pacem animis, Cn. Lentulus consul, Plebisci. cui classis provincia erat, senatusconsulto intercessit. Tum

M'. Acilius et Q. Minucius tribuni plebis ad populum tulerumt, * Vellent, iuberentne senatum decernere, ut cum Car

thaginiensibus pax fieret; et quem eam pacem dare, quemque ex Africa exercitus deportare iuberent?' De

pace, uti rogassent, omnes tribus iusserunt: pacem dare P. S. C. de Scipionem, eundem exercitus deportare. Ex hac rogatione

senatus decrevit, ut P. Scipio ex decem legatorum sententias pacem cum populo Carthaginiensi

, quibus legibus ei videretur, faceret. Gratias deinde Patribus egere Carthaginienses, petieruntque, ut sibi in urbem introire, et colloqui cum civibus suis liceret, qui capti in publica custodia essent: esse in iis partim propinquos amicosque suos, nobiles homines ; partim ad quos mandata a propinquis haberent. Quibus conventis, quum rursus peterent, ut sibi, quos vellent, ex iis redimendi potestas fieret; iussi nomina edere: et, quum ducentos ferme ederent, senatusconsultum factum est, Ut legati Romani ducentos ex captivis, quos

Carthaginienses vellent, ad P. Cornelium Scipionem in • Africam deportarent: nuntiarentque ei, ut, si pax conve“nisset, sine pretio eos Carthaginiensibus redderet.' Fetiales quum in Africam ad foedus feriendum ire iuberentur: ipsis postulantibus, senatusconsultum in haec verba factum est : « Ut privos lapides silices, privasque verbenas secum

ferrent: uti praetor Romanus his imperaret, ut foedus; * ferirent, illi praetorem sagmina poscerent.' Herbae id genus ex arce sumptum dari fetialibus solet.

Ita dimissi ab Roma Carthaginienses, quum in African venissent ad Scipionem, quibus ante dictum est legibus, pacem fecerunt. "Naves longas, elephantos, perfugas, fugitivos, captivorum quattuor millia tradiderunt: inter quos

Q. Terentius Culleo senator fuit. Naves provectas in altum Incensae incendi iussit. Quingentas fuisse omnis generis, quae 500. naves. remis agerentur, quidam tradunt: quarum conspectum re

pente incendium tam lugubre fuisse Poenis, quam si tum ipsa Carthago arderet. De perfugis gravius, quam de:

[ocr errors]

Fetiales.

i. 24.

8 Decem legatorum] Qui veteres i Verbenas ... sagmina) ef. Sup. illos decem primos, seu principes senatús referebant. cf. Niebhr, i. n. 2 Praetor Romanus] h. e. Suu784.

mus magistratus ex antiqua formea 9 Ut privos lapides silices] Privos ef. supr. vii. 3. Qui praetor marine idem est ac singulos. Lapides silices sit. sic dicit hoc loco, ut supr. i. 24. 3 De perfugis] cf. Supr. 16. Saro silice.

A. C. 201.

fugitivis, consultum; nominis Latini qui erant, securi per- u. C. 551. cussi, Romani in crucem sublati.

Annis ante quadraginta pax cum Carthaginiensibus po 44. stremo facta erat, Q. Lutatio, A. Manlio consulibus. Bel

lum initum annis post tribus et viginti, P. Cornelio, Ti. 4 Sempronio consulibus. Finitum est septimo decimo anno,

Cn. Cornelio, P. Aelio Paeto consulibus. Saepe postea 5 ferunt Scipionem dixisse, Ti. Claudii primum cupiditatem,

deinde Cn. Cornelii, fuisse in mora, quo minus id bellum

exitio Carthaginis finiret. 6 Carthagini quum prima collatio pecuniae diutino bello

exhaustis difficilis videretur, maestitiaque et fletus in curia

esset, ridentem Hannibalem ferunt conspectum. Cuius Risus Han7 quum Hasdrubal Haedus risum increparet in publico fletu, nibalis in

quum ipse lacrimarum causa esset; Si, quemadmodum Netu.
oris habitus cernitur oculis, inquit, sic et animus intus
• cerni posset, facile vobis appareret, non laeti, sed prope
• amentis malis cordis hunc, quem increpatis, risum esse.

• Qui tamen nequaquam adeo est intempestivus, quam 8' vestrae istae absurdae atque abhorrentes lacrimae sunt.

• Tunc flesse decuit, quum adempta nobis arma, incensae

naves, interdictum externis bellis. Illo enim vulnere 9'concidimus. Nec esse in vos odio vestro consultum ab • Romanis credatis. Nulla magna civitas diu quiescere potest. Si foris hostem non habet, domi invenit: ut praevalida corpora ab externis causis tuta videntur, sed suis ipsa viribus onerantur. Tantum nimirum ex publicis malis sentimus, quantum ad privatas res pertinet: nec in • iis quicquam acrius, quam pecuniae damnum, stimulat. • Itaque, quum spolia victae Carthagini detrahebantur, • quuin inermem iam ac nudam destitui inter tot armatas ‘gentes Africae cerneretis, nemo ingemuit: nunc, quia tri.butum ex privato conferendum est, tanquam in publico • funere, comploratis. Quam vereor, ne propediem sentiatis, • levissimo in malo vos hodie lacrimasse !' Haec Hannibal apud Carthaginienses.

4 Finitum est septimo decimo anno] 8 Abhorrentes] Ineptae, seu inIntelligendus est septimus decimus tempestivae. annus elapsus, et incipiente decimo 9 Nec esse in vos] Neque existioctavo finitum bellum. CREV.

metis ideo tam acerbe egisse vobiscum 5 Cupiditatem] Qua Ti. Claudius, Romanos, ut suum in vos odium exsupr. 27. et Cn. Cornelius, supr. 40. pleant. Vestrae paci ac tranquillidestinatam finiti belli laudem Sci- tati consuluere. Nulla quippe magna pioni quasi praeripere studuerant. ac valida civitas diu quiescere potest. Rasch.

Ideo vobis vires ademere, ut quiescere 6 Carthagini) cf. Supr. xxviii. 26. cogamini. Ceterum haec defensio

7 Haedus] cf. Supr. 42. Appi- Romanae in victos acerbitatis foranus quoque Hasdrubalem 'Epipov tasse quibusdam videbitur haud satis appellatum scribit. Sigon.

decere personam Hannibalis. Crev.

natus.

U. C. 551.

Scipio, concione advocata, Masinissam, ad regnum paterA. 6. 201. num Cirta oppido et ceteris urbibus agrisque, quae ex regno Sy. regno Syphacis in populi Romani potestatem venissent, phacis do- adiectis, donavit. Cn. Octavium classem in Siciliam duc

tam Cn. Cornelio consuli tradere iussit: legatos Carthaginiensium Romam proficisci, ut, quae ab se ex decem lega

torum sententia acta essent, ea Patrum auctoritate populique 45. iussu confirmarentur. Pace terra marique parta, exercitu Scipio Ro- in naves imposito, in Siciliam Lilybaeum traiecit. Inde sus trium magna parte militum in navibus missa, ipse per laetam pace phat. non minus, quam victoria, Italiam, effusis non urbibus modo

ad habendos honores, sed agrestium etiam turba obsidente vias, Romam pervenit, triumphoque omnium clarissimo urbem est invectus. Argenti tulit in aerarium pondo centum millia viginti tria: militibus ex praeda quadragenos aeris divisit. Morte subtractus spectaculo magis hominum, quam triumphantis gloriae, Syphax est, Tibure haud ita multo ante mortuus, quo ab Alba traductus fuerat. Conspecta mors tamen eius fuit, quia publico funere est elatus. Hunc regem in triumpho ductum Polybius, haudquaquam spernendus auctor, tradit. Secutus Scipionem triumphantem est pileo capiti imposito Q. Terentius Culleo: omnique : deinde vita, ut dignum erat, libertatis auctorem coluit. Africanum cognomen militaris prius favor, an popularis aura celebraverit, an, sicuti Felicis Sullae Magnique Poinpeii patrum memoria, coeptum ab assentatione familiari sit, parum compertum habeo. Primus certe hic imperator nomine victae ab se gentis est nobilitatus.

gentis est nobilitatus. Exemplo deinde 3 huius, nequaquam victoria pares, insignes imaginum titulos claraque cognomina familiae fecere.

[ocr errors]

i Polybius] Quem adeas, xvi. 12. aliaque eiusmodi non victam gentem, cf. infr. xxxiii. 10. Polybium usque sed illam, unde originem Postumii, ad hunc bellum neglexit Livins, ut et Marcii, aliique duxerint, respexisse pote non Romanum, et idcirco Ro- existimat Niebhr. i. n. 1227. Fieri manarum rerum non aeque ac Grae- tamen potest, ut vox gens latins quam carum peritum. Sed Polybium au- oppidum pateat, et licet Africanus ctorem vel praecipua fide in rebus Ro- primus nomine gentis nobilitatus manis laudat Cicero de Rep. ii. 14. fuerit, non ideo tamen capti oppilli

2 Pileo capiti imposito) Quippe nomine priores nulli sint nobilitati. signo receptae libertatis. cf. supr. Equidem Niebuhrii coniecturam pro xxiv, 16.

bandam censeo, non tamen hoc loco 3 Victae ab se gentis ] Hinc cogno- nimium nobis nitendum esse. mina illa, Regillensem, ('oriolanum,

FINIS TOMI SECUNDI.

« IndietroContinua »