Immagini della pagina
PDF
ePub

'violatum: et quod sociis populi Romani iniurias fecerit, U. C. 551. 'bello armisque lacessierit: et quod hostes auxiliis et A. C. 201. pecunia iuverit. Et P. Scipionem recte atque ordine

.

'videri fecisse et facere, quod eos, qui arma contra populum 5 Romanum ferentes capti sunt, hostium numero in vinculis habeat: et M. Aurelium e republica facere, gratumque 'id senatui esse, quod socios populi Romani, quando iure 'foederis non posset, armis tueatur.'

sium.

Cum hoc tam tristi responso dimissis Macedonibus, Legati Carlegati Carthaginienses vocati. Quorum aetatibus dignita- thaginientibusque conspectis, (nam longe primi civitatis erant) tum pro se quisque dicere, vere de pace agi. Insignis tamen inter ceteros Hasdrubal erat, (Haedum populares cognomine appellabant) pacis semper auctor, adversusque factioni 6 Barcinae. Eo tum plus illi auctoritatis fuit, belli culpam in paucorum cupiditatem a republica transferenti. Qui quum varia oratione usus esset, nunc purgando crimina, nunc quaedam fatendo, ne impudenter certa negantibus difficilior venia esset, nunc monendo etiam Patres conscriptos, ut rebus secundis modeste ac moderate uterentur; Si se atque Hannonem audissent Carthaginienses, et tempore uti voluissent, daturos fuisse pacis conditiones, quas tunc peterent. Raro simul hominibus bonam fortunam 'bonamque mentem dari. Populum Romanum eo invictum esse, quod in secundis rebus sapere et consulere meminerit et, hercule, mirandum fuisse, si aliter facerent. 7 Ex insolentia, quibus nova bona fortuna sit, impotentes laetitiae insanire. Populo Romano usitata ac prope iam obsoleta ex victoria gaudia esse, ac plus paene parcendo 'victis, quam vincendo, imperium auxisse:' ceterorum miserabilior oratio fuit, commemorantium, Ex quantis 'opibus quo recidissent Carthaginiensium res. Nihil iis, qui modo orbem prope terrarum obtinuissent armis, su'peresse, praeter Carthaginis moenia. Iis inclusos, non 'terra, non mari quicquam sui iuris cernere.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Urbem quo

que ipsam ac penates ita habituros, si non in ea quoque, quo nihil ulterius sit, sacvire populus Romanus velit.' Quum flecti misericordia Patres appareret, senatorum unum infestum perfidiae Carthaginiensium succlamasse ferunt, 6 Per quos deos foedus icturi essent, quum eos, per quos

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

U. C. 551. ante ictum esset, fefellissent? Per eosdem,' inquit HasA. C. 201. drubal, ‘qui tam infesti sunt foedera violantibus.'

43.

Plebisci

tum de pace.

pace.

Inclinatis omnium ad pacem animis, Cn. Lentulus consul, cui classis provincia erat, senatusconsulto intercessit. Tum M'. Acilius et Q. Minucius tribuni plebis ad populum tulerunt, Vellent, iuberentne senatum decernere, ut eum Car'thaginiensibus pax fieret; et quem eam pacem dare, 'quemque ex Africa exercitus deportare iuberent?' De pace, uti rogassent, omnes tribus iusserunt: pacem dare P. S. C. de Scipionem, eundem exercitus deportare. Ex hac rogatione senatus decrevit, ut P. Scipio ex decem legatorum sententias pacem cum populo Carthaginiensi, quibus legibus ei videretur, faceret. Gratias deinde Patribus egere Carthaginienses, petieruntque, ut sibi in urbem introire, et colloqui cum civibus suis liceret, qui capti in publica custodia essent: esse in iis partim propinquos amicosque suos, nobiles homines; partim ad quos mandata a propinquis haberent. Quibus conventis, quum rursus peterent, ut sibi, quos vellent, ex iis redimendi potestas fieret; iussi nomina edere: et, quum ducentos ferme ederent, senatusconsultum factum est, Ut legati Romani ducentos ex captivis, quos "Carthaginienses vellent, ad P. Cornelium Scipionem in 'Africam deportarent: nuntiarentque ei, ut, si pax conve Fetiales. 'nisset, sine pretio eos Carthaginiensibus redderet.' Fetiales quum in Africam ad foedus feriendum ire iuberentur: ipsis postulantibus, senatusconsultum in haec verba factum est: Ut privos lapides silices, privasque verbenas secum 'ferrent: uti praetor Romanus his imperaret, ut foedus: 'ferirent, illi praetorem sagmina poscerent.' Herbae id genus ex arce sumptum dari fetialibus solet.

Ita dimissi ab Roma Carthaginienses, quum in Africam venissent ad Scipionem, quibus ante dictum est legibus, pacem fecerunt. Naves longas, elephantos, perfugas, fugitivos, captivorum quattuor millia tradiderunt: inter quos Q. Terentius Culleo senator fuit. Naves provectas in altum Incensae incendi iussit. Quingentas fuisse omnis generis, quae 500. naves. remis agerentur, quidam tradunt: quarum conspectum repente incendium tam lugubre fuisse Poenis, quam si tum ipsa Carthago arderet. De perfugis gravius, quam de:

8 Decem legatorum] Qui veteres illos decem primos, seu principes senatús referebant. cf. Niebhr. i. n. 784.

9 Ut privos lapides silices] Privos idem est ac singulos. Lapides silices sic dicit hoc loco, ut supr. i. 24. Saxo silice.

I Verbenas... sagmina] c£. Supt. i. 24

2 Praetor Romanus] h. e. Sunmus magistratus ex antiqua formula. cf. supr. vii. 3. Qui praetor marimus sit.

3 De perfugis] cf. Supr. 16.

fugitivis, consultum; nominis Latini qui erant, securi per- U. C. 551. cussi, Romani in crucem sublati.

Annis ante quadraginta pax cum Carthaginiensibus_postremo facta erat, Q. Lutatio, A. Manlio consulibus. Bellum initum annis post tribus et viginti, P. Cornelio, Ti. 4 Sempronio consulibus. Finitum est septimo decimo anno, Cn. Cornelio, P. Aelio Paeto consulibus. Saepe postea 5 ferunt Scipionem dixisse, Ti. Claudii primum cupiditatem, deinde Cn. Cornelii, fuisse in mora, quo minus id bellum exitio Carthaginis finiret.

9

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

A. C. 201.

44.

publico

6 Carthagini quum prima collatio pecuniae diutino bello exhaustis difficilis videretur, maestitiaque et fletus in curia esset, ridentem Hannibalem ferunt conspectum. Cuius Risus Han7 quum Hasdrubal Haedus risum increparet in publico fletu, nibalis in quum ipse lacrimarum causa esset; Si, quemadmodum fletu. oris habitus cernitur oculis,' inquit, sic et animus intus 'cerni posset, facile vobis appareret, non laeti, sed prope 'amentis malis cordis hunc, quem increpatis, risum esse. Qui tamen nequaquam adeo est intempestivus, quam 8' vestrae istae absurdae atque abhorrentes lacrimae sunt. "Tunc flesse decuit, quum adempta nobis arma, incensae 'naves, interdictum externis bellis. Illo enim vulnere 'concidimus. Nec esse in vos odio vestro consultum ab "Romanis credatis. Nulla magna civitas diu quiescere 'potest. Si foris hostem non habet, domi invenit: ut 'praevalida corpora ab externis causis tuta videntur, sed 'suis ipsa viribus onerantur. Tantum nimirum ex publicis 'malis sentimus, quantum ad privatas res pertinet: nec in iis quicquam acrius, quam pecuniae damnum, stimulat. Itaque, quum spolia victae Carthagini detrahebantur, 'quum inermem iam ac nudam destitui inter tot armatas 'gentes Africae cerneretis, nemo ingemuit: nunc, quia tributum ex privato conferendum est, tanquam in publico 'funere, comploratis. Quam vereor, ne propediem sentiatis, 'levissimo in malo vos hodie lacrimasse!' Haec Hannibal apud Carthaginienses.

[ocr errors]

4 Finitum est septimo decimo anno] Intelligendus est septimus decimus annus elapsus, et incipiente decimo octavo finitum bellum. CREV.

5 Cupiditatem] Qua Ti. Claudius, supr. 27. et Cn. Cornelius, supr. 40. destinatam finiti belli laudem Scipioni quasi praeripere studuerant. RASCH.

6 Carthagini] cf. Supr. xxviii. 26. 7 Haedus] cf. Supr. 42. Appianus quoque Hasdrubalem Epipov appellatum scribit. SIGON.

8 Abhorrentes] Ineptae, seu intempestivae.

9 Nec esse in vos] Neque existimetis ideo tam acerbe egisse vobiscum Romanos, ut suum in vos odium expleant. Vestrae paci ac tranquillitati consuluere. Nulla quippe magna ac valida civitas diu quiescere potest. Ideo vobis vires ademere, ut quiescere cogamini. Ceterum haec defensio Romanae in victos acerbitatis fortasse quibusdam videbitur haud satis decere personam Hannibalis. CREV.

U. C. 551.

Masinissa

natus.

45.

mam rever

phat.

Scipio, concione advocata, Masinissam, ad regnum paterA. C. 201. num Cirta oppido et ceteris urbibus agrisque, quae ex regno Sy- regno Syphacis in populi Romani potestatem venissent, phacis do- adiectis, donavit. Cn. Octavium classem in Siciliam ductam Cn. Cornelio consuli tradere iussit: legatos Carthaginiensium Romam proficisci, ut, quae ab se ex decem legatorum sententia acta essent, ea Patrum auctoritate populique iussu confirmarentur. Pace terra marique parta, exercitu Scipio Ro- in naves imposito, in Siciliam Lilybaeum traiecit. Inde sus trium- magna parte militum in navibus missa, ipse per laetam pace non minus, quam victoria, Italiam, effusis non urbibus modo ad habendos honores, sed agrestium etiam turba obsidente vias, Romam pervenit, triumphoque omnium clarissimo urbem est invectus. Argenti tulit in aerarium pondo centum millia viginti tria: militibus ex praeda quadragenos aeris divisit. Morte subtractus spectaculo magis hominum, quam triumphantis gloriae, Syphax est, Tibure haud ita multo ante mortuus, quo ab Alba traductus fuerat. Conspecta mors tamen eius fuit, quia publico funere est elatus. Hunc regem in triumpho ductum Polybius, haudquaquam 1 spernendus auctor, tradit. Secutus Scipionem triumphantem est pileo capiti imposito Q. Terentius Culleo: omnique deinde vita, ut dignum erat, libertatis auctorem coluit. Africanum cognomen militaris prius favor, an popularis aura celebraverit, an, sicuti Felicis Sullae Magnique Poinpeii patrum memoria, coeptum ab assentatione familiari sit, parum compertum habeo. Primus certe hic imperator nomine victae ab se gentis est nobilitatus. Exemplo deinde 3 huius, nequaquam victoria pares, insignes imaginum titulos claraque cognomina familiae fecere.

1 Polybius] Quem adeas, xvi. 12. cf. infr. xxxiii. 10. Polybium usque ad hunc bellum neglexit Livius, utpote non Romanum, et idcirco Romanarum rerum non aeque ac Graecarum peritum. Sed Polybium au-ctorem vel praecipua fide in rebus Romanis laudat Cicero de Rep. ii. 14.

2 Pileo capiti imposito] Quippe signo receptae libertatis. cf. supr. xxiv. 16.

3 Victae ab se gentis] Hinc cognomina illa, Regillensem, Coriolanum,

aliaque eiusmodi non victam gentem, sed illam, unde originem Postumii, et Marcii, aliique duxerint, respexisse existimat Niebhr. i. n. 1227. Fieri tamen potest, ut vox gens latius quam oppidum pateat, et licet Africanus primus nomine gentis nobilitatus fuerit, non ideo tamen capti oppidi nomine priores nulli sint nobilitati. Equidem Niebuhrii coniecturam probandam censeo, non tamen hoc loco nimium nobis nitendum esse.

FINIS TOMI SECUNDI.

« IndietroContinua »