Immagini della pagina
PDF
ePub

labore aut corpus fatigari, aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par, cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate, modus finitus: vigiliarum somnique nec die, nec nocte discriminata tempora. Id, quod gerendis rebus superesset, quieti datum: ea neque molli strato, neque silentio arcessita. Multi saepe militari sagulo opertum, humi iacentem inter custodias stationesque militum, conspexerunt. Vestitus nihil inter_aequales excellens: i arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat. Princeps in proelium ibat: ultimus conserto proelio excedebat. Has tantas viri virtutes 2 ingentia vitia aequabant; inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum iusiurandum, nulla religio. Cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit, nulla re, quae agenda videndaque magno futuro duci esset, praetermissa.

Ceterum ex quo die dux est declaratus, velut Italia ei 5. provincia decreta, bellumque Romanum mandatum esset, Hannibal nihil prolatandum ratus, ne se quoque, ut patrem Hamil- ferre Sacarem, deinde Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis guntinis opprimeret, Saguntinis inferre bellum statuit.

Sed prius 3 oppugnandis quia haud dubie Romana arma movebantur, in 4 Olcadunn fines prius (ultra Iberum ea gens in parte magis, bellum inquam in ditione, Carthaginiensium erat) induxit exercitum, ut non petisse Saguntinos, sed rerum serie, finitimis domitis 5 gentibus, iungendoque, tractus ad id bellum videri posset. 6 Carteiam, urbem opulentam, caput gentis eius, expugnat diripitque. Quo metu perculsae minores civitates, stipendio imposito, imperium accepere. Victor exercitus, opulentusque praeda, Carthaginem novain in hiberna est deductus. Ibi large partiendo praedam, stipendio praeterito cum fide exsolvendo, cunctis civium sociorumque animis in se firmatis, vere primo in Vaccacos promotum bellum. Her- Tum Vac7 mandica et Arbocala urbes vi captae. Arbocala et virtute

caeis.

bellum in

Quibus statuit.

Olcadibus

i. 242.

1 Conspiciebantur] Conspicua e- sibus definitos, quam in eorum dirant. cf. supr. i. 47. ii. 5. cf. Sil. Ital. tione. Crev.

5 Iungendoque] sc. Ut Saguntinos 2. Ingentia vitia] In recensendis sibi iungeret. Hannibalis vitiis haud dubie aliquid 6 Carteiam] Imo Altheam ex Pol. tribuendum est scriptoris erga infes- iii, 13. Carteia sita fuit in ora Oceani, tissimum populi Romani hostem odio; ad fretum Herculeum. Ea autem moderatius certe ea stringit Pol. ix. urbs, de qua hic agitur, quum dicatur 22. DOER

fuisse gentis Olcadum caput, non po3 In Olcadum fines) cf. Pol. iii. 13. tuit longe abesse a Carthagine nova. Olcades inter Tagum et Boetim flu- Crev. vios erant.

7 Arbocala el virtute] Ita quoque 4 In parte magis] Magis intra li- Pol. iii. 14. mites foedere Romano Carthaginien

1

et multitudine oppidanorum diu defensa. Ab Hermandica profugi, exsulibus Olcadum, priore aestate domitae gentis, quum se iunxissent, concitant Carpetanos: adortique Hannibalem, regressum ex Vaccaeis, haud procul Tago flumine agmen grave praeda turbavere. Hannibal proelio abstinuit; castrisque super ripam positis, quum prima quies silentiumque ab hostibus fuit, amnem vado traiecit: valloque 8 ita producto, ut locum ad transgrediendum hostes haberent, invadere eos transeuntes statuit. Equitibus praecepit, ut, quum ingressos aquam viderent, adorirentur. Peditum agmen in ripa, elephantos ante quadraginta disposuit. Carpetanorum cum appendicibus Olcadum Vaccaeorumque 9 centum millia fuere; invicta acies, si aequo dimicaretur campo. Itaque et ingenio feroces, et multitudine freti, et, quod metu cessisse credebant hostem, id morari victoriam rati

, quod interesset amnis, clamore sublato, passim sine

ullius imperio, qua cuique proximum est, in amnem ruunt. Vaccaei, et Et ex parte altera ripae vis ingens equitum in flumen 2 alii populi immissa, medioque alveo haudquaquam pari certamine convincuntur.

cursum; quippe ubi pedes instabilis, ac vix vado fidens, vel ab inermi equite, equo temere acto, perverti posset: eques, corpore armisque liber, equo vel per medios gurgites stabili, cominus eminusque rem gereret. Pars magna flumine absumpta: quidam, vorticoso amni delati in hostes, 3 ab elephantis obtriti sunt: postremi, quibus regressus in suam ripam tutior fuit, ex varia trepidatione quum in unum colligerentur, priusquam ex tanto pavore reciperent animos, Hannibal, agmine quadrato amnem ingressus, fugam ex 4 ripa fecit: vastatisque agris, intra paucos dies Carpetanos

quoque in deditionem accepit. Et iam omnia trans Ibe6. rum, praeter Saguntinos, Carthaginiensium erant. Cum

Saguntinis bellum nondum erat : ceterum iam belli causa certamina cum finitimis serebantur, maxime Turdetanis.

Quibus quum adesset idem, qui litis erat sator, nec certamen 5 Saguntini, iuris, sed vim quaeri appareret; legati a Saguntinis Romam gatos mit-*- missi, auxilium ad bellum iam haud dubie imminens orantes.

8 Valloque ita producto] Et quum interpositus hostem a se dirimeret. ita longe a ripa produxisset vallum, Crev. quum eo intervallo a ripa castra com- 2 Vis ingens equitum in flumen munisset, ut locum ad transgredien- immissa] Ab Hannibale. Crev. dum amnem hostes haberent, Crev. 3 Vorticoso] Verticoso, quod plur.

9 Cum appendicibus Olcadum Vac- codd. exhibent, Crevier, et Bekker. caeorumque] Cum adiunctis sibi Ol- reposuerunt. cadibus et Vaccaeis, qui quidem ap- 4 Agmine quadrato] sc. In proependicis loco erant, quum Carpetani lium instructo. praecipuum robur exercitus essent. 5 Quum adesset idem] sc. Quum

Hannibal, qui litem inter Saguntinos i Id morari victoriam rati, quod et Turdetanos serebat, Turdetanis interesset amnis] Rati id unum sibi contra Saguntinos adesset. morae esse ad victoriam, quod amnis

tunt.

CREV.

.

Coss.

a Rom. mittuntur.

5 Consules tunc Romae erant P. Cornelius Scipio et Ti. Sem- U.C. 534. pronius Longus. Qui quum, legatis in senatum introductis, A.C.2018.

P.Cornelio, 6 de republica retulissent, placuissetque mitti legatos in His-Ti. Sempaniam, ad res sociorum inspiciendas; quibus si videretur pronio digna causa, et Hannibali denuntiarent, ut ab Saguntinis, sociis populi Romani, abstineret, et Carthaginem in Africam traiicerent, ac sociorum populi Romani querimonias 7 deferrent: hac legatione decreta, necdum missa, omnium Sagunti opspe celerius Saguntum oppugnari allatum est. Tunc relata pugnatio.

. ex integro res ad senatum. Alii, provincias consulibus Hispaniam atque Africam decernentes, terra marique rem gerendam censebant: alii totum in Hispaniam Hannibalemque intendebant bellum. Erant, qui non temere movendam rem tantam, exspectandosque ex Hispania legatos censerent. Haec sententia, quae tutissima videbatur, vicit: Legati in legatique eo maturius missi, P. Valerius Flaccus et Q. Bae- Hispaniam bius Tamphilus, Saguntum ad Hannibalem, atque inde Carthaginem, si non absisteretur bello, ad ducem ipsum in poenam foederis rupti deposcendum. Dum ea Romani parant consultantque, iam Saguntum

7. summa vi oppugnabatur. Civitas ea longe opulentissima ultra Iberum fuit, sita passus mille ferme a mari

. Oriundi a Zacyntho insula dicuntur, mixtique etiam ab Ardea 8 Rutulorum quidam generis. Ceterum in tantas brevi creverant opes, seu maritimis, seu terrestribus fructibus, seu multitudinis incremento, seu sanctitate disciplinae, qua fidem socialem usque ad perniciem suam coluerunt. Hannibal, infesto exercitu ingressus fines, pervastatis passim agris, urbem tripartito aggreditur. Angulus muri erat in

planiorem patentioremque, quam cetera circa, vallem ver9gens. Adversus eum vineas agere instituit, per quas aries moenibus admoveri posset. Sed ut locus procul muro Saguntini satis aequus agendis vineis fuit; ita haudquaquam prospere, 1 postquam ad effectum operis ventum est, coeptis succedebat

. Et turris ingens imminebat: et murus, ut in suspecto loco, supra ceterae modum altitudinis emunitus erat: et iuventus delecta, ubi plurimum periculi ac laboris ostendebatur, ibi

fortiter re

5 Consules tunc ... erant] Vide 15. 8 Rutulorum quidam generis] Hinc, infr. et ea quae ad illud annotabimus. et quia urbs Tarraco Tyrrhenam CREV.

originem prae se gerit, gentem Pe6 De republica retulissent]sc. Quum lasgicam usque in Hispaniam radices consulendum, quid e republica esset, egisse censet Niebhr. i. n. 126; quippe proposuissent.

Ardeam Pelasgica origine fuisse ex 7 Necdum missa) Longe aliter Po- Virg. Aen. vii. 410. liquet. lybius ii. 15. rem narrat, qui legatos 9 Vineas agere] cf. Supr. ii. 17. Romanos, re frustra apud Hanniba- i Ad effectum operis ) sc. Postquam, lem tentata, a Sagunto Carthaginem vineis admotis, ad rem ipsam, h. e. ante bellum commissum traiecisse murum ariete quatiendum, accessescribit.

runt.

vulneratus.

U. C. 534. vi maiore obsistebant. Ac primo missilibus summovere A. C. 218. hostem, nec quicquam satis tutum munientibus pati. 2

Deinde iam non pro moenibus modo atque turri tela micare, sed ad erumpendum etiam in stationes operaque hostium animus erat: quibus tumultuariis

certaminibus haud ferme Hannibal plures Saguntini cadebant, quam Poeni. Ut vero Hannibal

ipse, dum murum incautius subit, adversum femur tragula 3 graviter ictus cecidit; tanta circa fuga ac trepidatio fuit, ut

non multum abesset, quin opera ac vineae desererentur. . 8. Obsidio deinde per paucos dies magis, quam oppugnatio,

fuit, dum vulnus ducis curaretur : per quod tempus ut quies certaminum erat, ita ab apparatu operum ac munitionum nihil cessatum. Itaque acrius de integro obortum est bellum, pluribusque partibus, vix accipientibus quibusdam opera locis, vineae coeptae agi, admoverique aries. Abundabat multitudine hominum Poenus; ad centum enim quinquaginta millia habuisse in armis satis creditur. Oppidani 4 ad omnia tuenda atque obeunda multifariam distineri coepti 5 sunt: et non sufficiebant. Iam enim feriebantur arietibus muri, quassataeque multae partes erant. Una continentibus s ruinis nudaverat urbem : tres deinceps turres, quantumque inter eas muri erat, cum fragore ingenti prociderant: captumque oppidum ea ruina crediderant Poeni; qua, velut si pariter utrosque murus texisset, ita utrimque in pugnam procursum est. Nihil tumultuariae pugnae simile erat, quales in oppugnationibus urbium per occasionem partis alterius conseri solent: sed iustae acies, velut patenti campo, inter ruinas muri tectaque urbis modico distantia intervallo constiterant. Hinc spes, hinc desperatio animos irritat: Poeno cepisse iam se urbem, si paullulum annitatur, credente; Saguntinis pro nudata moenibus patria corpora opponentibus, nec ullo pedem referente, ne in relictum a se locum hostem immitteret. Itaque quo acrius et conferti magis

7

2 Nec quicquam satis tutum mu- modam adhibere artem, ut possent nientibus] Nec quicquam loci con- sese per omnia quae tuenda essent et cedere munitoribus, ubi illi a iactu obeunda, dispertire. Crev. cf. supr. telorum satis tuti essent. DoER. iv. 59. ut distinerent Volscos,

3 Tragula] Tragula missile erat 6 Et non suficiebant] sc. Labori. telum, sic dictum, si credimus Varro- cf. infr. xxxvi. 45. quoad sufficere reni, de Lingua Lat. v. 24. a traiiciendo. miges potuerunt. Festus autem tragulam ita dictam, 7 lam enim feriebantur] Itaque quod scuto infixa trahatur. Validis- iam feriebantur e codd. Flor. et Cant. sima fuisse, et forma quodammodo in textum recepit Bekker, et non suftramata.

ficiebant, (iam enim feriebantur arie4 Satis creditur] Illud satis in de- tibus) muri, I. Fr. Gronov. liciis Livio fuisse, eumque id variis 8 Una continentibus] In quibus locutionibus iunxisse animadvertit dam codd. legitur, Et una continenDrak. cf. infr. 26. xxvii. 35. xxix. tibus ruinis nudaverant urbem. Con37.

tinentibus, h. e, continuis, altera al5 Multifariam distineri] Multi- teram excipiente ruina.

utrimque pugnabant, eo plures vulnerabantur, nullo inter V. C. 534.

A. C. 218. 9 arma corporaque vano intercidente telo. Falarica erat

Saguntinis, missile telum hastili abiegno, et cetera tereti, praeterquam ad extremum, unde ferrum exstabat. Id, sicut in pilo, quadratum stuppa circumligabant, linebantque pice. · Ferrum autem tres longum habebat pedes, ut cum armis transfigere corpus posset. Sed id maxime, etiamsi haesisset in scuto, nec penetrasset in corpus, pavorem faciebat ; quod, quum medium accensum mitteretur, conceptumque ipso motu multo maiorem ignem ferret, arma omitti cogebat, nudumque militem ad insequentes ictus praebebat. Quum 9. diu anceps fuisset certamen, et Saguntinis, quia praeter spem resisterent, crevissent animi ; Poenus, quia non vicisset, pro victo esset : clamorem repente oppidani tollunt, hostemque in ruinas muri expellunt; inde impeditum trepidantemque exturbant; postremo fusum fugatumque in castra redigunt.

Interim ab Roma legatos venisse nuntiatum est: quibus Hannibal obviam ad mare missi ab Hannibale, qui dicerent, nec tuto legatos eos adituros inter tot tam efferatarum gentium arma: nec admittit. 2 Hannibali, in tanto discrimine rerum, operae esse legationes audire. Apparebat, non admissos protinus Carthaginem ituros. Literas igitur nuntiosque ad principes factionis Barcinae praemittit, ut praepararent suorum animos, ne 3 quid pars altera gratificari pro Romanis posset. Itaque, 10. praeterquam quod admissi auditique sunt, ea quoque vana Legati atque irrita legatio fuit. Hanno unus adverso senatu causam

thaginem foederis, magno silentio propter auctoritatem suam, non as-eunt. sensu audientium, egit. Per deos, foederum arbitros ac Hannonis

• testes, monuisse, praedixisse se, ne Hamilcaris progeniem Hannibaad exercitum mitterent. Non Manes, non stirpem eius lem. 'conquiescere viri: nec unquam, donec sanguinis nominis4' que Barcini quisquam supersit, quietura Romana foedera. · Iuvenem flagrantem cupidine regni, viamque unam ad id 'cernentem, si ex bellis bella serendo succinctus armis * legionibusque vivat, velut materiam igni praebentes, ad exercitus misistis. Aluistis ergo hoc incendium, quo ' nunc ardetis. Saguntum vestri circumsident exercitus,

Rom. non

Rom. Car

oratio in

9 Falarica] Genus teli, missile, 2 Operae esse] Legatos tamen ab quo utuntur ex falis, id est, ex locis eo admissos tradit Pol. iii. 15 ; sed exstructis dimicantes. FESTUS. antequam Saguntum oppugnari coe

i Ferrum autem tres longum ha- ptum est. Rup. bebat pedes] Falarica ferrum habebat 3 Gratificari pro Romanis] Insolongum tres pedes. Sic passim lo- lens haec dictio : Perizonii coniectuquitur Livius. Infr. 28. Ratem unam ram, gratificari populo Romano, producentos longam pedes. viii. 10. Sig- bat Drak. num septem pedes altum. et alibi sac- 4 Quietura] h. e. Tuta fore a viopius. CREV.

latione, integra mansura esse. Doer.

« IndietroContinua »