Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]

A. C. 217. Ex equo

'Patres acciverint.' Haec simul increpans, quum ocius U. C. 535. 3 signa convelli iuberet, et ipse in equum insiluisset, equus repente corruit, consulemque lapsum super caput effudit. prolabitur. Territis omnibus, qui circa erant, velut foedo omine incipi- Signum endae rei, insuper nuntiatur, signum, omni vi moliente si- convelli nequit. 4 gnifero, convelli nequire. Conversus ad nuntium, Num literas quoque,' inquit, ab senatu affers, quae me rem 'gerere vetent? Abí, nuntia, signum effodiant, si ad con'vellendum manus prae metu obtorpuerint.' Incedere inde agmen coepit; primoribus, super quam quod dissenserant a consilio, territis etiam duplici prodigio; milite in vulgus laeto ferocia ducis, quum spem magis ipsam, quam causam spei, intueretur.

Hannibal, quod agri est inter Cortonam urbem Trasimenumque lacum, omni clade belli pervastat, quo magis iram hosti ad vindicandas sociorum iniurias acuat. Et iam per5 venerant ad loca insidiis nata, ubi maxime montes Cortonenses Trasimenus subit. Via tantum interest perangusta, velut ad id ipsum de industria relicto spatio: deinde paullo latior patescit campus; inde colles assurgunt. Ibi castra in aperto locat, ubi ipse cum Afris modo Hispanisque consideret. Baliares ceteramque levem armaturam post montes circumducit: equites ad ipsas fauces saltus, tumulis apte tegentibus, locat; ut, ubi intrassent Romani, obiecto equitatu, clausa omnia lacu ac montibus essent.

4.

Flaminius quum pridie solis occasu ad lacum pervenisset, Flaminius inexplorato, postero die, vixdum satis certa luce, angustiis in insidias praecipitat. superatis, postquam in patentiorem campum pandi agmen coepit, id tantum hostium, quod ex adverso erat, conspexit: 6 ab tergo et super caput decepere insidiae. Poenus ubi, id quod petierat, clausum lacu ac montibus et circumfusum suis copiis habuit hostem, signum omnibus dat simul inva ́dendi. Qui ubi, qua cuique proximum fuit, decucurrere, Undequaeo magis Romanis subita atque improvisa res fuit, quod orta que eum ex lacu nebula campo, quam montibus, densior sederat, dut

3 Equus repente corruit] Et nuntiatur, signum convelli nequire: eadem et alia quoque prodigia memorant Valer. Max. i. 6. 6. Cic. de Div. i. 35. Sil. v. 59, sq. Flor. ii. 6. et Plut. in Fabio. RUP. 4 Num literas ab senatu affers] In hoc dicto respicit Flaminius id quod ipsi primo suo consulatu acciderat, ut quum iam in conspectu hostium esset, literae a senatu afferrentur, quibus vetabatur certamen committere, iubebaturque, quasi vitio

VOL. II.

....

creatus, redire Romam ut consulatum
abdicaret. CREV.

5 Montes Cortonenses Trasimenus
subit] Omnes scripti in Trasime-
num: quidam etiam subeunt. Gro-
novius Observ. iv. 17. emendat in
Trasimenum sidunt, id est, in Trasi-
meni alveum molliter sese demittunt
ac desinunt, quod reposuit Bekker.

6 Decepere insidiae] h. e. Fefellere. Olim deceptae, sed decepere ex emend. Lips. edd. opt. receperunt : sed alia desiderantur exempla.

F

Poeni inva

U. C. 535. agminaque hostium ex pluribus collibus ipsa inter se satis 7 A. C. 217. conspecta, eoque magis pariter decucurrerunt. Romanus

5.

6

clamore prius undique orto, quam satis cerneret, se circumventum esse sensit; et ante in frontem lateraque pugnari coeptum est, quam satis instrueretur acies, aut expediri arma, stringique gladii possent. Consul, perculsis omnibus, ipse satis, ut in trepida re, impavidus, turbatos ordines, vertente se quoque ad dissonos clamores, instruit, ut tempus locusque patitur; et quacunque adire audirique potest, adhortatur, ac stare et pugnare iubet; nec enim inde votis aut imploratione deum, sed vi ac virtute, evadendum esse. 'Per medias acies ferro viam fieri: et, quo timoris minus 'sit, eo minus ferme periculi esse.' Ceterum prae strepitu ac tumultu nec consilium nec imperium accipi poterat: tantumque aberat, ut sua signa atque ordinem et locum nosceret miles, ut vix ad arma capienda aptandaque pugnae competeret animus: opprimerenturque quidam, onerati 8 magis his, quam tecti: et erat in tanta caligine maior usus aurium quam oculorum. Ad gemitus vulnerum ictusque corporum aut armorum, et mixtos strepentium paventiumque clamores, circumferebant ora oculosque. Alii fugientes pugnantium globo illati haerebant: alios redeuntes in pugnam avertebat fugientium agmen. Deinde, ubi in omnes partes nequicquam impetus capti, et ab lateribus montes ac 9 lacus, a fronte et ab tergo hostium acies claudebat, apparuitque, nullam, nisi in dextra ferroque, salutis spem esse; tum sibi quisque dux adhortatorque factus ad rem gerendam, et nova de integro pugna exorta est; non illa ordinata per principes hastatosque ac triarios, nec ut pro signis antesignani, post signa alia pugnaret acies; nec ut in sua legione miles, aut cohorte, aut manipulo esset. Fors conglobat, et animus suus cuique ante aut post pugnandi ordinem dabat: Terrae mo- tantusque fuit ardor armorum, adeo intentus pugnae animus, tum nemo ut eum motum terrae, qui multarum urbium Italiae magnas 2 tium sentit. partes prostravit, avertitque cursu rapidos amnes, mare fluminibus invexit, montes lapsu ingenti proruit, nemo pugnantium senserit.

pugnan

6.

Tres ferme horas pugnatum est, et ubique atrociter. Circa consulem tamen acrior infestiorque pugna est. Eum

7 Ex pluribus collibus] Vulgo val-
libus, sed collibus ex coniectura Lipsii
tantum non omnes edd. receperunt.
8 Competeret animus] sc. Sufficeret.
cf. Tac. Ann. iii. 46.

9 Impetus capti] cf. Supr. ii. 65.
ix. 4. Vulgo facti legitur.

1 Pro signis antesignani] Hastatos

et principes, quos etiam antepilanos vocatos esse ex libro supr. viii. 8. constat, hic intelligendos esse monet Stroth.

2 Eum motum terrae] cf. Cic. de Div. i. 35. Plin. H. N. ii. 84. 86. Flor. ii. 6. Heyn. Opusc. Acad. iii. p. 259.

et robora virorum sequebantur, et ipse, quacunque in parte U. C. 535. premi ac laborare senserat suos, impigre ferebat opem ; A. C. 217. insignemque armis et hostes summa vi petebant, et tueban

3 tur cives: donec Insuber eques (Ducario nomen erat) facie Mors Flaquoque noscitans, 'Consul, en,' inquit, 'hic est,' popularibus minii. suis, qui legiones nostras cecidit, agrosque et urbem est 'depopulatus. Iam ego hanc victimam Manibus perem'ptorum foede civium dabo:' subditisque calcaribus equo, per confertissimam hostium turbam impetum facit: obtruncatoque prius armigero, qui se infesto venienti obviam obiecerat, consulem lancea transfixit. Spoliare cupientem triarii obiectis scutis arcuere. Magnae partis fuga inde primum Fugiunt coepit: et iam nec lacus, nec montes obstabant pavori. Per Romani. omnia arta praeruptaque velut caeci evadunt: armaque et viri super alium alii praecipitantur. Pars magna, ubi locus fugae deest, per prima vada paludis in aquam progressi, quoad capitibus humerisque exstare possunt, sese immergunt. Fuere, quos inconsultus pavor nando etiam capessere fugam impulerit. Quae ubi immensa ac sine spe erat, aut deficientibus animis hauriebantur gurgitibus, aut nequicquam fessi vada retro aegerrime repetebant, atque ibi ab ingressis aquam hostium equitibus passim trucidabantur. Sex millia ferme primi agminis, per adversos hostes eruptione impigre facta, ignari omnium, quae post se agerentur, ex saltu evasere. Et, quum in tumulo quodam constitissent, clamorem modo ac sonum armorum audientes, quae fortuna pugnae esset, neque scire, nec perspicere prae caligine poterant. Inclinata denique re, quum incalescente sole dispulsa nebula aperuisset diem, tum liquida iam luce montes campique perditas res stratamque ostendere foede Romanam aciem. Itaque, ne in conspectos procul immitteretur eques, sublatis raptim signis, quam citatissimo pote4 rant agmine, sese abripuerunt. Postero die, quum super cetera extrema fames etiam instaret, fidem dante Maharbale, qui cum omnibus equestribus copiis nocte consecutus erat, si arma tradidissent, abire cum singulis vestimentis passurum, sese dediderunt. Quae Punica religione servata fides ab Hannibale est, atque in vincula omnes coniecit.

7.

Haec est nobilis ad Trasimenum pugna, atque inter paucas memorata populi Romani clades. Quindecim millia Numerus Romanorum in acie caesa sunt; decem millia, sparsa fuga utrimque. per omnem Etruriam, diversis itineribus urbem petiere.

3 Insuber eques] Adversus Insubres Gallos in priore suo consulatu Flaminius bellum gesserat. cf. Pol. ii. 32, 33.

4 Sese abripuerunt] Hos quidem,

quum in vieum quendam Etruriae se
recepissent, a Maharbale circumsessos,
ei fide accepta se dedidisse narrat
Pol. iii. 84.

caesorum

U. C. 535. Mille quingenti hostium in acie, multi postea utrimque ex 5 A. C. 217. vulneribus periere. Multiplex caedes utrimque facta tra- 6

Romae magnus terror.

ditur ab aliis. Ego, praeterquam quod nihil haustum ex 7 vano velim, quo nimis inclinant ferme scribentium animi, Fabium aequalem temporibus huiusce belli potissimum auc-8 torem habui. Hannibal, captivorum qui Latini nominis essent, sine pretio dimissis, Romanis in vincula datis, segre-9 gata ex hostium coacervatorum cumulis corpora suorum quum sepeliri iussisset, Flaminii quoque corpus, funeris causa magna cum cura inquisitum, non invenit.

Romae, ad primum nuntium cladis eius, cum ingenti terrore ac tumultu concursus in forum populi est factus. Matronae vagae per vias, quae repens clades allata, quaeve fortuna exercitus esset, obvios percunctantur. Et quum frequentis concionis modo turba in comitium et curiam versa magistratus vocaret; tandem haud multo ante solis occasum M. Pomponius praetor, Pugna,' inquit, ‘magna 'victi sumus: et, quanquam nihil certius ex eo auditum est, tamen alius ab alio impleti rumoribus domos referunt, 'consulem cum magna parte copiarum caesum: superesse 'paucos, aut fuga passim per Etruriam sparsos, aut captos 'ab hoste.' Quot casus exercitus victi fuerant, tot in curas dispertiti eorum animi erant, quorum propinqui sub C. Flaminio consule meruerant, ignorantium, quae cuiusque suorum fortuna esset: nec quisquam satis certum habet, quid aut speret aut timeat. Postero, ac deinceps aliquot diebus, ad portas maior prope mulierum, quam virorum, multitudo stetit, aut suorum aliquem, aut nuntios de his opperiens: circumfundebanturque obviis sciscitantes; neque avelli, utique ab notis, prius, quam ordine omnia inquisissent, poterant. Inde varios vultus digredientium ab nuntiis cerneres, ut cuique aut laeta aut tristia nuntiabantur:

[blocks in formation]

historiae Romanae scriptorem. Vid. infr. xxiii. 11.

9 Sine pretio dimissis] Praefatus se non Italis, sed Romanis bellum inferre, necnon ad ipsos Italos in libertatem vindicandos venisse. cf. Pol. iii. 85.

1 Comitium] Pars altera fori, “ad Curiam Hostiliam et subter rostra curiae Hostiliae affixa," ita dicta erat, quod patres in ea coibant: in altera vero parte quae forum praecipue dicebatur, plebs et tribuni stabant. Rostra quidem in longum porrecta comitium et forum dirimebant.

2 Quot casus] sc. Pro variis casibus victi exercitus, variis curis populus distrahebatur.

Matres re

gratulantesque aut consolantes redeuntibus domos circum- U. C. 535fusos. Feminarum praecipue et gaudia insignia erant, et A. C. 217. luctus. Unam in ipsa porta, sospiti filio repente oblatam, ceptis filiis in conspectu eius exspirasse ferunt; alteram, cui mors filii gaudio exfalso nuntiata erat, maestam sedentem domi, ad primum animatae. conspectum redeuntis filii gaudio nimio exanimatam. Senatum praetores per dies aliquot ab orto usque ad occidentem solem in curia retinent, consultantes, quonam duce, aut quibus copiis, resisti victoribus Poenis posset.

8.

Priusquam satis certa consilia essent, repens alia nuntiatur clades: quattuor millia equitum, cum C. Centenio pro- Alia clades. praetore missa ad collegam ab Servilio consule, in Umbria, quo post pugnam ad Trasimenum auditam averterant iter, ab Hannibale circumventa. Eius rei fama varie homines affecit. Pars, occupatis maiore aegritudine animis, levem, ex comparatione priorum, ducere recentem equitum iacturam: pars non id, quod acciderat, per se aestimare, sed, ut in affecto corpore quamvis levis causa magis, quam valido gravior, sentiretur; ita tum aegrae et affectae civitati quodcunque adversi inciderit, non rerum magnitudine, sed viribus extenuatis, quae nihil, quod aggravaret, pati possent, 3 aestimandum esse. Itaque ad remedium, iam diu neque desideratum nec adhibitum, dictatorem dicendum, civitas confugit: et quia et consul aberat, a quo uno dici posse videbatur; nec per occupatam armis Punicis Italiam facile erat aut nuntium, aut literas mitti; nec dictatorem populus creare poterat, quod nunquam ante eam diem factum erat: prodictatorem populus creavit Q. Fabium Maximum, et Fabius promagistrum equitum M. Minucium Rufum. Hisque nego- dictator. tium ab senatu datum, ut muros turresque urbis firmarent, et praesidia disponerent, quibus locis videretur, pontesque rescinderent fluminum: ad penates pro urbe dimicandum esse, quando Italiam tueri nequissent.

9.

Hannibal

Hannibal recto itinere per Umbriam usque ad Spoletum venit. Inde, quum perpopulato agro urbem oppugnare adortus esset, cum magna caede suorum repulsus, coniectans frustra ex unius coloniae haud nimis prospere tentatae_viribus, tentat. quanta moles Romanae urbis esset, in agrum Picenum avertit iter, non copia solum omnis generis frugum abundantem, sed refertum praeda, quam effuse avidi atque egentes rapiebant. Ibi per dies aliquot stativa habita refectusque miles, hibernis itineribus ac palustri via proelio

3 Ad remedium, iam diu neque desideratum] Haec intelligenda sunt de dictatore rei gerundae causa creato, qui nullus post Atilium Calatinum per tres et triginta annos creatus fue

rat. Aliquot fuere per hoc temporis
intervallum dictatores, inter quos ipse
Fabius, sed comitiorum habendorum
causa creati. CREV.

« IndietroContinua »