Immagini della pagina
PDF
ePub

labore aut corpus fatigari, aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate, modus finitus: vigiliarum somnique nec die, nec nocte discriminata tempora. Id, quod gerendis rebus superesset, quieti datum: ea neque molli strato, neque silentio arcessita. Multi saepe militari sagulo opertum, humi iacentem inter custodias stationesque militum, conspexerunt. Vestitus nihil inter aequales excellens: 1 arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat. Princeps in proelium ibat: ultimus conserto proelio excedebat. Has tantas viri virtutes 2 ingentia vitia aequabant; inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum iusiurandum, nulla religio. Cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit, nulla re, quae agenda videndaque magno futuro duci esset, praetermissa.

bellum in

ferre Sa

fert.

Ceterum ex quo die dux est declaratus, velut Italia ei 5. provincia decreta, bellumque Romanum mandatum esset, Hannibal nihil prolatandum ratus, ne se quoque, ut patrem Hamilcarem, deinde Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis guntinis opprimeret, Saguntinis inferre bellum statuit. Quibus statuit. Sed prius 3 oppugnandis quia haud dubie Romana arma movebantur, in Olcadibus 4 Olcadun fines prius (ultra Iberum ea gens in parte magis, bellum inquam in ditione, Carthaginiensium erat) induxit exercitum, ut non petisse Saguntinos, sed rerum serie, finitimis domitis 5 gentibus, iungendoque, tractus ad id bellum videri posset. 6 Carteiam, urbem opulentam, caput gentis eius, expugnat diripitque. Quo metu perculsae minores civitates, stipendio imposito, imperium accepere. Victor exercitus, opulentusque praeda, Carthaginem novam in hiberna est deductus. Ibi large partiendo praedam, stipendio praeterito cum fide exsolvendo, cunctis civium sociorumque animis in se firmatis, vere primo in Vaccaeos promotum bellum. Her-Tum Vac7 mandica et Arbocala urbes vi captae. Arbocala et virtute caeis.

1 Conspiciebantur] Conspicua erant. cf. supr. i. 47. ii. 5. cf. Sil. Ital.

i. 242.

2 Ingentia vitia] In recensendis Hannibalis vitiis haud dubie aliquid tribuendum est scriptoris erga infestissimum populi Romani hostem odio; moderatius certe ea stringit Pol. ix. 22. DOER.

3 In Olcadum fines] cf. Pol. iii. 13. Olcades inter Tagum et Boetim fluvios erant.

4 In parte magis] Magis intra limites foedere Romano Carthaginien

sibus definitos, quam in eorum di-
tione. CREV.

5 Iungendoque] sc. Ut Saguntinos
sibi iungeret.

6 Carteiam] Imo Altheam ex Pol. iii. 13. Carteia sita fuit in ora Oceani, ad fretum Herculeum. Ea autem urbs, de qua hic agitur, quum dicatur fuisse gentis Olcadum caput, non potuit longe abesse a Carthagine nova. CREV.

7 Arbocala et virtute] Ita quoque Pol. iii. 14.

et multitudine oppidanorum diu defensa. Ab Hermandica profugi, exsulibus Olcadum, priore aestate domitae gentis, quum se iunxissent, concitant Carpetanos: adortique Hannibalem, regressum ex Vaccaeis, haud procul Tago flumine agmen grave praeda turbavere. Hannibal proelio abstinuit; castrisque super ripam positis, quum prima quies silentiumque ab hostibus fuit, amnem vado traiecit: valloque 8 ita producto, ut locum ad transgrediendum hostes haberent, invadere eos transeuntes statuit. Equitibus praecepit, ut, quum ingressos aquam viderent, adorirentur. Peditum agmen in ripa, elephantos ante quadraginta disposuit. Carpetanorum cum appendicibus Olcadum Vaccaeorumque 9 centum millia fuere; invicta acies, si aequo dimicaretur campo. Itaque et ingenio feroces, et multitudine freti, et, quod metu cessisse credebant hostem, id morari victoriam 1 rati, quod interesset amnis, clamore sublato, passim sine ullius imperio, qua cuique proximum est, in amnem ruunt. Vaccaei, et Et ex parte altera ripae vis ingens equitum in flumen 2 alii populi immissa, medioque alveo haudquaquam pari certamine concursum; quippe ubi pedes instabilis, ac vix vado fidens, vel ab inermi equite, equo temere acto, perverti posset: eques, corpore armisque liber, equo vel per medios gurgites stabili, cominus eminusque rem gereret. Pars magna flumine absumpta: quidam, vorticoso amni delati in hostes, 3 ab elephantis obtriti sunt: postremi, quibus regressus in suam ripam tutior fuit, ex varia trepidatione quum in unum colligerentur, priusquam ex tanto pavore reciperent animos, Hannibal, agmine quadrato amnem ingressus, fugam ex 4 ripa fecit: vastatisque agris, intra paucos dies Carpetanos quoque in deditionem accepit. Et iam omnia trans Iberum, praeter Saguntinos, Carthaginiensium erant. Cum Saguntinis bellum nondum erat: ceterum iam belli causa certamina cum finitimis serebantur, maxime Turdetanis. Quibus quum adesset idem, qui litis erat sator, nec certamen 5 Saguntini iuris, sed vim quaeri appareret; legati a Saguntinis Romam Romam le- missi, auxilium ad bellum iam haud dubie imminens orantes.

vincuntur.

6.

gatos mittunt.

8 Valloque ita producto] Et quum ita longe a ripa produxisset vallum, quum eo intervallo a ripa castra communisset, ut locum ad transgrediendum amnem hostes haberent. CREV.

9 Cum appendicibus Olcadum Vaccaeorumque] Cum adiunctis sibi Olcadibus et Vaccaeis, qui quidem appendicis loco erant, quum Carpetani praecipuum robur exercitus essent. CREV.

1 Id morari victoriam rati, quod interesset amnis] Rati id unum sibi morae esse ad victoriam, quod amnis

interpositus hostem a se dirimeret. CREV.

2 Vis ingens equitum in flumen immissa] Ab Hannibale. CREV.

3 Vorticoso] Verticoso, quod plur. codd. exhibent, Crevier. et Bekker. reposuerunt.

4 Agmine quadrato] sc. In proelium instructo.

5 Quum adesset idem] sc. Quum Hannibal, qui litem inter Saguntinos et Turdetanos serebat, Turdetanis contra Saguntinos adesset.

P.Cornelio,

Coss.

5 Consules tunc Romae erant P. Cornelius Scipio et Ti. Sem- U. C. 534. pronius Longus. Qui quum, legatis in senatum introductis, A. C. 218. 6 de republica retulissent, placuissetque mitti legatos in His- Ti. Sempaniam, ad res sociorum inspiciendas; quibus si videretur pronio digna causa, et Hannibali denuntiarent, ut ab Saguntinis, sociis populi Romani, abstineret, et Carthaginem in Africam traiicerent, ac sociorum populi Romani querimonias 7 deferrent: hac legatione decreta, necdum missa, omnium Sagunti opspe celerius Saguntum oppugnari allatum est. Tunc relata pugnatio. ex integro res ad senatum. Alii, provincias consulibus Hispaniam atque Africam decernentes, terra marique rem gerendam censebant: alii totum in Hispaniam Hannibalemque intendebant bellum. Erant, qui non temere movendam rem tantam, exspectandosque ex Hispania legatos censerent. Haec sententia, quae tutissima videbatur, vicit: Legati in legatique eo maturius missi, P. Valerius Flaccus et Q. Bae- Hispaniam bius Tamphilus, Saguntum ad Hannibalem, atque inde mittuntur. Carthaginem, si non absisteretur bello, ad ducem ipsum in poenam foederis rupti deposcendum.

Dum ea Romani parant consultantque, iam Saguntum summa vi oppugnabatur. Civitas ea longe opulentissima ultra Iberum fuit, sita passus mille ferme a mari.

Oriundi

a Rom.

7.

a Zacyntho insula dicuntur, mixtique etiam ab Ardea 8 Rutulorum quidam generis. Ceterum in tantas brevi creverant opes, seu maritimis, seu terrestribus fructibus, seu multitudinis incremento, seu sanctitate disciplinae, qua fidem socialem usque ad perniciem suam coluerunt. Hannibal, infesto exercitu ingressus fines, pervastatis passim agris, urbem tripartito aggreditur. Angulus muri erat in planiorem patentioremque, quam cetera circa, vallem ver9 gens. Adversus eum vineas agere instituit, per quas aries moenibus admoveri posset. Sed ut locus procul muro Saguntini satis aequus agendis vineis fuit; ita haudquaquam prospere, I postquam ad effectum operis ventum est, coeptis succedebat. Et turris ingens imminebat: et murus, ut in suspecto loco, supra ceterae modum altitudinis emunitus erat: et iuventus delecta, ubi plurimum periculi ac laboris ostendebatur, ibi

5 Consules tunc ... erant] Vide 15. infr. et ea quae ad illud annotabimus. CREV.

6 De republica retulissent] sc. Quum consulendum, quid e republica esset, proposuissent.

7 Necdum missa] Longe aliter Polybius iii. 15. rem narrat, qui legatos Romanos, re frustra apud Hannibalem tentata, a Sagunto Carthaginem ante bellum commissum traiecisse scribit.

8 Rutulorum quidam generis] Hinc, et quia urbs Tarraco Tyrrhenam originem prae se gerit, gentem Pelasgicam usque in Hispaniam radices egisse censet Niebhr. i. n. 126; quippe Ardeam Pelasgica origine fuisse ex Virg. Aen. vii. 410. liquet.

9 Vineas agere] cf. Supr. ii. 17.

1 Ad effectum operis] sc. Postquam, vineis admotis, ad rem ipsam, h. e. murum ariete quatiendum, accesse

runt.

fortiter re

pugnant.

vulneratus.

8.

2

U. C. 534. vi maiore obsistebant. Ac primo missilibus summovere A. C. 218. hostem, nec quicquam satis tutum munientibus pati. Deinde iam non pro moenibus modo atque turri tela micare, sed ad erumpendum etiam in stationes operaque hostium animus erat: quibus tumultuariis certaminibus haud ferme Hannibal plures Saguntini cadebant, quam Poeni. Ut vero Hannibal ipse, dum murum incautius subit, adversum femur tragula 3 graviter ictus cecidit; tanta circa fuga ac trepidatio fuit, ut non multum abesset, quin opera ac vineae desererentur. Obsidio deinde per paucos dies magis, quam oppugnatio, fuit, dum vulnus ducis curaretur: per quod tempus ut quies certaminum erat, ita ab apparatu operum ac munitionum nihil cessatum. Itaque acrius de integro obortum est bellum, pluribusque partibus, vix accipientibus quibusdam opera locis, vineae coeptae agi, admoverique aries. Abundabat multitudine hominum Poenus; ad centum enim quinquaginta millia habuisse in armis satis creditur. Oppidani + ad omnia tuenda atque obeunda multifariam distineri coepti 5 sunt: et non sufficiebant. Iam enim feriebantur arietibus muri, quassataeque multae partes erant. Una continentibus ruinis nudaverat urbem: tres deinceps turres, quantumque inter eas muri erat, cum fragore ingenti prociderant: captumque oppidum ea ruina crediderant Poeni; qua, velut si pariter utrosque murus texisset, ita utrimque in pugnam procursum est. Nihil tumultuariae pugnae simile erat, quales in oppugnationibus urbium per occasionem partis alterius conseri solent: sed iustae acies, velut patenti campo, inter ruinas muri tectaque urbis modico distantia intervallo constiterant. Hinc spes, hinc desperatio animos irritat: Poeno cepisse iam se urbem, si paullulum annitatur, credente; Saguntinis pro nudata moenibus patria corpora opponentibus, nec ullo pedem referente, ne in relictum a se locum hostem immitteret. Itaque quo acrius et conferti magis

2 Nec quicquam satis tutum munientibus] Nec quicquam loci concedere munitoribus, ubi illi a iactu telorum satis tuti essent. DOER.

3 Tragula] Tragula missile erat telum, sic dictum, si credimus Varroni, de Lingua Lat. v. 24. a traiiciendo. Festus autem tragulam ita dictam, quod scuto infixa trahatur. Validis sima fuisse, et forma quodammodo tramata.

Satis creditur] Illud satis in deliciis Livio fuisse, eumque id variis locutionibus iunxisse animadvertit Drak. cf. infr. 26. xxviii. 35. xxix. 37.

5 Multifariam distineri] Multi

modam adhibere artem, ut possent sese per omnia quae tuenda essent et obeunda, dispertire. CREV. cf. supr. iv. 59. ut distinerent Volscos.

6 Et non sufficiebant] sc. Labori. cf. infr. xxxvi. 45. quoad sufficere remiges potuerunt.

7 Iam enim feriebantur] Itaque iam feriebantur e codd. Flor. et Cant. in textum recepit Bekker. et non sufficiebant, (iam enim feriebantur arietibus) muri, I. Fr. Gronov.

8 Una continentibus] In quibusdam codd. legitur, Et una continentibus ruinis nudaverant urbem. Continentibus, h. e. continuis, altera alteram excipiente ruina.

A. C. 218.

utrimque pugnabant, eo plures vulnerabantur, nullo inter U. C. 534. 9 arma corporaque vano intercidente telo. Falarica erat Saguntinis, missile telum hastili abiegno, et cetera tereti, praeterquam ad extremum, unde ferrum exstabat. Id, sicut in pilo, quadratum stuppa circumligabant, linebantque pice. ■ Ferrum autem tres longum habebat pedes, ut cum armis transfigere corpus posset. Sed id maxime, etiamsi haesisset in scuto, nec penetrasset in corpus, pavorem faciebat; quod, quum medium accensum mitteretur, conceptumque ipso motu multo maiorem ignem ferret, arma omitti cogebat, nudumque militem ad insequentes ictus praebebat. Quum diu anceps fuisset certamen, et Saguntinis, quia praeter spem resisterent, crevissent animi; Poenus, quia non vicisset, pro victo esset: clamorem repente oppidani tollunt, hostemque in ruinas muri expellunt; inde impeditum trepidantemque exturbant; postremo fusum fugatumque in castra redigunt.

9.

Rom. non

Interim ab Roma legatos venisse nuntiatum est: quibus Hannibal obviam ad mare missi ab Hannibale, qui dicerent, nec tuto legatos eos adituros inter tot tam efferatarum gentium arma: nec admittit. 2 Hannibali, in tanto discrimine rerum, operae esse legationes audire. Apparebat, non admissos protinus Carthaginem ituros. Literas igitur nuntiosque ad principes factionis Barcinae praemittit, ut praepararent suorum animos, ne 3 quid pars altera gratificari pro Romanis posset. Itaque, 10. praeterquam quod admissi auditique sunt, ea quoque vana Legati atque irrita legatio fuit. Hanno unus adverso senatu causam thaginem foederis, magno silentio propter auctoritatem suam, non as- eunt. sensu audientium, egit. Per deos, foederum arbitros ac Hannonis testes, monuisse, praedixisse se, ne Hamilcaris progeniem Hanniba'ad exercitum mitterent. Non Manes, non stirpem eius lem. conquiescere viri: nec unquam, donec sanguinis nominis

[ocr errors]
[ocr errors]

4' que Barcini quisquam supersit, quietura Romana foedera. Iuvenem flagrantem cupidine regni, viamque unam ad id cernentem, si ex bellis bella serendo succinctus armis legionibusque vivat, velut materiam igni praebentes, ad 'exercitus misistis. Aluistis ergo hoc incendium, quo 'nunc ardetis. Saguntum vestri circumsident exercitus,

6

9 Falarica] Genus teli, missile, quo utuntur ex falis, id est, ex locis exstructis dimicantes. FESTUS.

1 Ferrum autem tres longum habebat pedes] Falarica ferrum habebat longum tres pedes. Sic passim loquitur Livius. Infr. 28. Ratem unam ducentos longam pedes. viii. 10. Signum septem pedes altum. et alibi sacpius. CREV.

2 Operae esse] Legatos tamen ab eo admissos tradit Pol. iii. 15; sed antequam Saguntum oppugnari coeptum est. RUP.

3 Gratificari pro Romanis] Insolens haec dictio: Perizonii coniecturam, gratificari populo Romano, probat Drak.

4 Quietura] h. e. Tuta fore a violatione, integra mansura esse. DOER.

Rom. Car

oratio in

« IndietroContinua »