Immagini della pagina
PDF
ePub

A. C. 217. tus.
Vastat Ita-

liam.

Libri Si

U. C. 535. que, magis ad eventum secundo, quam levi aut facili, affecUbi satis quieti datum, praeda ac populationibus + magis, quam otio aut requie, gaudentibus, profectus Prae-5 tutianum Hadrianumque agrum, Marsos inde Marrucinosque et Pelignos devastat, circaque Arpos et Luceriam proximam Apuliae regionem. Cn. Servilius consul, levibus proeliis cum Gallis actis, et uno oppido ignobili expugnato, postquam de collegae exercitusque caede audivit, iam moenibus patriae metuens, ne abesset in discrimine extremo, ad urbem iter intendit. Q. Fabius Maximus dictator iterum, quo die 6 magistratum iniit, vocato senatu, ab diis orsus, quum edocuisset Patres, plus negligentia caerimoniarum auspiciorumque, quam temeritate atque inscitia, peccatum a C. Flaminio consule esse, quaeque piacula irae deum essent, ipsos deos consulendos esse; pervicit, ut, quod non ferme decernitur, byllini in- nisi quum taetra prodigia nuntiata sunt, decemviri libros Sibyllinos adire iuberentur. Qui, inspectis fatalibus libris, retulerunt Patribus, quod eius belli causa votum Marti 7 'foret, id non rite factum, de integro atque amplius facien'dum esse: et lovi ludos magnos, et aedes Veneri Erycinae 'ac Menti vovendas esse, et supplicationem lectisternium'que habendum, et ver sacrum vovendum, si bellatum pro- 8 'spere esset, resque publica in eodem, quo ante bellum 'fuisset, statu permansisset.' Senatus, quoniam Fabium belli cura occupatura esset, M. Aemilium praetorem, ex collegii pontificum sententia, omnia ea ut mature fiant, cu-9 rare iubet. His senatusconsultis perfectis, L. Cornelius Lentulus pontifex maximus, consulente collegio praetorum, omnium primum populum consulendum de vere sacro censet: iniussu populi voveri non posse. Rogatus in haec

specti.

10.

4 Ubi satis quieti] Quietis, ex emend. Gronov. reponendum suadent Crev. et Bekker,

5 Gaudentibus, profectus] Gaudentibus pro ablativo absoluto accipiendum censet Stroth. sed Drak. cum profectus iungebat, quasi dictum esset cum gaudentibus profectus.

6 Dictator iterum] Fuerat quidem dictator paullo ante hoc bellum cum C. Flaminio magistro equitum; sed ob occentum soricis auditum se munere abdicaverat, ut Valerius Maximus i. 1. narrat.

7 Quod eius belli causa votum Marti foret] Hoc tangit procul dubio ea vota, quae supr. xxi. 62. dicitur C. Atilius praetor suscipere iussus, si in decem annos respublica eodem stetisset statu. Ex hoc loco discimus, quod prius observare neglexerat Li

vius, id votum Marti factum fuisse. CREV.

8 Ver sacrum] Quaecunque proximo vere nata essent animalia, diis sacra erant. Quum vero crudelius videretur homines interficere, adulti, qui in eo vere nati essent, fines mutare coacti sunt. cf. Serv. ad Aen. vii. 796. Festus vv. Ver Sacrum. et Mamertini. Niebhr. i. n. 280.

9 Omnia ea ut mature fiant, curare] Non iubetur M. Aemilius ea omnia per se ipse peragere, sed curare ut mature fiant. Itaque nihil repugnat huic loco, quod infr. xxxiii. 44. A. Cornelius Mammula ver sacrum vovisse dicitur. Sic et infr. 10. aedes Veneri Erycinae vovetur a Fabio dictatore, Menti, a T. Otacilio praetore. CREV.

[ocr errors]

verba populus, 'Velitis iubeatisne hoc sic fieri? si respublica U. C. 535.'populi Romani Quiritium ad quinquennium proximum, A. C. 217. 'sicut velim eam, salva servata erit hisce duellis; (quod 'duellum populo Romano cum Carthaginiensi est, quaeque 'duella cum Gallis sunt, qui cis Alpes sunt) datum donum 'duit populus Romanus Quiritium, quod ver attulerit ex 2' suillo, ovillo, caprino, bovillo grege, quaeque profana erunt, 3 Iovi fieri, ex qua die senatus populusque iusserit. Qui *faciet, quando volet, quaque lege volet, facito: quo modo 'faxit, probe factum esto. Si id moritur, quod fieri opor'tebit, profanum esto, neque scelus esto. Si quis rumpet 5' occidetve insciens, ne fraus esto. Si quis clepsit, ne populo 6' scelus esto, neve cui cleptum erit. Si atro die faxit 'insciens, probe factum esto. Si nocte sive luce, si servus 7'sive liber faxit, probe factum esto. Si antidea senatus 'populusque iusserit fieri, ac faxit, eo populus solutus, liber 8' esto.' Eiusdem rei causa ludi magni voti aeris trecentis Ludi magtriginta tribus millibus, trecentis triginta tribus, triente: praeterea bubus Iovi trecentis, multis aliis divis bubus albis, atque ceteris hostiis. Votis rite nuncupatis, supplicatio edicta: supplicatumque iere cum coniugibus ac liberis non urbana multitudo tantum, sed agrestium etiam, quos in aliqua sua fortuna publicae quoque contingebat cura. Tum Lectisterlectisternium per triduum habitum, decemviris sacrorum curantibus. Sex pulvinaria in conspectu fuere: Iovi ac Junoni unum: alterum Neptuno ac Minervae; tertium Marti ac Veneri; quartum Apollini ac Dianae; quintum Vulcano ac Vestae; sextum Mercurio ac Cereri. Tum Aedes Veaedes votae. Veneri Erycinae aedem Q. Fabius Maximus neri et dictator vovit; quia ita ex fatalibus libris editum erat, ut is

1 Donum duit] Duit antiqua forma vocis det, ut supr. x. 19. Sollennem voti formulam bene illustrat illa quae occurrit infr. xxxvi. 2.

2 Quaeque profana erunt] Quae non sacrata iam erunt alii cuipiam divo. Itaque, si quae antea consecrata fuissent, ea hoc voto non continebantur. CREV.

3 Iovi fieri] Quemadmodum Graece vox péfew de sacrificiis dicitur, ita facere et fieri Latine usurpantur.

4 Ex qua die senatus populusque iusserit] Nimirum ad arbitrium senatus populique reservabatur, quo die ver sacrum incipere deberet. Unde infr. xxxiv. 44. ubi hoc veris sacri votum persolvitur, decernitur ver sacrum videri pecus, quod natum esset inter Kalendas Martias, et pridie Kalendas Maias. CREV.

5 Clepsit] Furatus fuerit: cleptum, furto subductum : a Graeсо кλɤтw. cf. Cic. de Legg. ii. 9.

6 Atro die] Atri dies iidem erant, qui religiosi, quibus nempe vel rem divinam facere, vel rem novam quampiam exordiri religioni erat. cf. A. Gell. v. 17.

7 Si antidea] Si senatus populusque iusserit fieri, sive immolari, antidea ac faxit, id est, priusquam privatus quispiam faxit, sive immolaverit: si privatus aliquis immolaverit pecus votum post diem a senatu populoque praefinitum, id ne fraudi sit populo. Antidea ac antique pro antea ac, i. e. priusquam, sicut postidea pro postea. cf. Plaut. Cist. Act. ii. Sc. i. 3. Aulul. Act. i. Sc. ii. 40.

8 Trecentis triginta tribus] cf. Niebhr. ii. n. 1296.

ni.

nium.

Menti vo

tae.

U. C. 535. voveret, cuius maximum imperium in civitate esset. Menti A. C. 217. aedem T. Otacilius praetor vovit.

11.

Ita rebus divinis peractis, tum de bello reque de publica dictator retulit, quibus quotve legionibus victori hosti obviam eundum esse Patres censerent. Decretum, ut ab Cn. Servilio consule exercitum acciperet: scriberet prae'terea ex civibus sociisque, quantum equitum ac peditum 'videretur: cetera omnia ageret faceretque, ut e republica Fabii consi- duceret.' Fabius duas se legiones adiecturum ad Servilia de bello lianum exercitum dixit. His, per magistrum equitum gerendo. scriptis, Tibur diem ad conveniendum edixit. Edictoque proposito, ut quibus oppida castellaque immunita essent, 9 uti in loca tuta commigrarent; ex agris quoque demigrarent omnes regionis eius, qua iturus Hannibal esset, tectis prius incensis ac frugibus corruptis, ne cuius rei copia esset; ipse, via Flaminia profectus obviam consuli exercituique, 1 quum ad Tiberim circa Ocriculum prospexisset agmen, consulemque cum equitibus ad se prodeuntem, viatorem misit, qui consuli nuntiaret, ut sine lictoribus ad dictatorem veniret. Qui quum dicto paruisset, congressusque eorum ingentem speciem dictaturae apud cives sociosque, vetustate iam prope oblitos eius imperii, fecisset; literae ab 2 urbe allatae sunt, naves onerarias, commeatum ab Ostia in Hispaniam ad exercitum portantes, a classe Punica circa 3 portum Cosanum captas esse. Itaque extemplo consul Ostiam proficisci iussus, navibusque, quae ad urbem Romanam aut Ostiae essent, completis milite ac navalibus sociis, persequi hostium classem, ac litora Italiae tutari. Magna vis hominum conscripta Romae erat: libertini etiam, 4 quibus liberi essent, et aetas militaris, in verba iuraverant. Ex hoc urbano exercitu, qui minores quinque et triginta annis erant, in naves impositi: alii, ut urbi praesiderent, relicti.

12.

Dictator, exercitu consulis accepto a Fulvio Flacco legato, per agrum Sabinum Tibur, quo diem ad conveniendum edixerat novis militibus, venit: inde Praeneste, ac transversis limitibus in viam Latinam est egressus: unde,

9 Ut quibus oppida.... uti] Non raro geminat hanc particulam Livius. Exempla pete infr. xxviii. 9. xxxvi. 1. 3. CREV.

1 Via Flaminia] Via munita ab hoc ipso Flaminio, qui modo ad Trasimenum lacum periisse memoratus est. Munierat illam ab Roma Ariminum usque, quum esset censor, quarto ante hunc anno. CREV.

2 Oblitos eius imperii] Quippe comitiorum Romae habendorum, non

rei foris gerundae causa dictatores post annum U. C. 504. creabantur.

3 Circa portum Cosanum] Cosa, sive Cossa, oppidum Etruriae non longe a mari situm. Plin. H. N. iii. 5. Portus Cosanus idem, qui portus Herculis erat.

4 Libertini etiam, quibus liberi essent] De libertinis centuriatis cf. supr. X. 21. Ceterum ii, quibus liberi essent, reipublicae obsides quodammodo dederant.

tat.

itineribus summa cum cura exploratis, ad hostem ducit; U. C. 535. nullo loco, nisi quantum necessitas cogeret, fortunae se A. C. 217. 5 commissurus.. Quo primum die haud procul Arpis in con- Fabius pugspectu hostium posuit castra, nulla mora facta, quin Poenus nam detreceduceret in aciem, copiamque pugnandi faceret: sed ubi quieta omnia apud hostes, nec castra ullo tumultu mota 6 videt; increpans quidem, victos tandem quoque Martios animos Romanis, debellatumque, et concessum propalam 7 de virtute ac gloria esse, in castra rediit: ceterum tacita cura animum incensus, quod cum duce, haudquaquam Flaminio Sempronioque simili, futura sibi res esset; ac tum demum edocti malis Romani parem Hannibali ducem 8 quaesissent. Et prudentiam quidem, non vim, dictatoris extemplo timuit. Constantiam haud dum expertus, agitare ac tentare animum movendo crebro castra, populandoque in oculis eius agros sociorum, coepit. Et modo citato agmine e conspectu abibat, modo repente in aliquo flexu viae, si excipere degressum in aequum posset, occultus subsistebat. Fabius per loca alta agmen ducebat, modico Fabii artes. ab hoste intervallo, ut neque omitteret eum, neque congrederetur. Castris, nisi quantum usus necessario cogeret, tenebatur miles. Pabulum et ligna nec pauci petebant, nec passim. Equitum levisque armaturae statio, composita instructaque in subitos tumultus, et suo militi tuta omnia, et infesta effusis hostium populatoribus praebebat. Neque universo periculo summa rerum committebatur: et parva momenta levium certaminum ex tuto coeptorum, finitimo receptu, assuefaciebant territum pristinis cladibus militem, 9 minus iam tandem aut virtutis aut fortunae poenitere suae. Sed non Hannibalem magis infestum tam sanis consiliis Mag. equi1 habebat, quam magistrum equitum: qui nihil aliud, quam tum impruquod impar erat imperio, morae ad rempublicam praecipitandam habebat. Ferox rapidusque in consiliis, ac lingua immodicus, primo inter paucos, dein propalam in vulgus, pro cunctatore segnem, pro cauto timidum, affingens vicina virtutibus vitia, compellabat: premendoque superiorem (quae pessima ars nimis prosperis multorum successibus crevit) sese extollebat.

Haud procul Arpis] Polybius circa Aecas, urbem Apuliae, itidem Dauniae, Fabio obvium fuisse Hannibalem scribit. CREV.

6 Victos tandem quoque] Quoque ex coniectura Gronov. recepit Drak. sed Bekker. omisit.

7 Ceterum tacita cura animum incensus] Animum incessit Muretus emendavit, et Bekker. reposuit.

8 Non vim, dictatoris] Novi ductoris ex coniectura Gronov. recepit Bekker.

9 Minus ... poenitere] i. e. Minus diffidere aut virtuti aut fortunae suae. CREV.

I Quam quod impar erat] Quem nihil aliud a praecipitanda republica morabatur, quam quod dictatoris cedere deberet imperio. DoER.

dentia.

U. C. 535.

13.

Hannibal ex Hirpinis in Samnium transit: BeneventaA. C. 217. num depopulatur agrum: Telesiam urbem capit: irritat etiam de industria ducem, si forte accensum tot indignitatibus cladibusque sociorum detrahere ad aequum certamen Hannibal possit. Inter multitudinem sociorum Italici generis, qui Campaad Trasimenum capti ab Hannibale dimissique fuerant, niam petit. tres Campani equites erant, multis iam tum illecti donis promissisque Hannibalis ad conciliandos popularium animos. Hi nuntiantes, si in Campaniam exercitum admovisset, Capuae potiendae copiam fore, quum res maior, quam 2 auctores, esset, dubium Hannibalem, alternisque fidentem ac diffidentem, tamen, ut Campanos ex Samnio peteret, moverunt; monitos, ut etiam atque etiam promissa rebus 3 affirmarent, iussosque, cum pluribus et aliquibus principum redire ad se, dimisit. Ipse imperat duci, ut se in agrum Casinatem ducat: edoctus a peritis regionum, si eum saltum occupasset, exitum Romano ad opem ferendam sociis interclusurum. Sed Punicum abhorrens ab Latinorum 4 nominum prolatione, pro Casino Casilinum dux ut acciperet, fecit; aversusque ab suo itinere, per Allifanum, Calatinumque, et Calenum agrum, in campum Stellatem descendit: ubi quum montibus fluminibusque clausam regionem circumspexisset, vocatum ducem percunctatur, ubi Casilinum terrarum esset? Quum is Casilini eo die mansurum eum deducitur. dixisset, tum demum cognitus est error, et Casinum longe

Imperat duci ut se

Casinum ducat.

inde alia regione esse: virgisque caeso duce, et ad reliquorum terrorem in crucem sublato, castris communitis, Maharbalem cum equitibus in agrum Falernum praedatum dimisit. Usque ad aquas Sinuessanas populatio ea per-5

2 Quum res maior, quam auctores, esset] Quum res maior esset, quam quanta erat auctoritas et potentia eorum qui ad eam aggrediendam hortabantur. CREV.

3 Monitos, ut etiam atque etiam promissa] Recte monet Gronovius legendum videri: monitosque etiam atque etiam ut promissa. ČREV.

4 Sed Punicum] h. e. Punismus, Punica pronuntiatio, abhorrens ab Latinorum nominum prolatione, ut fere ap. Cic. pro Arch. 8. Cordubae natis poetis pingue quiddam sonantibus atque peregrinum. STR. Gronovius, quem secuti sunt Cler., Crev., Drak. et Bekker. post abhorrens inseruit os, et haec notavit: "Punicum hoc os est ipsius Hannibalis iubentis Casinum duci, eamque vocem ita pronuntiando trahentis, ut duæ viarum Casilinum nuncupari putaret; est

enim proprium vitium Afrorum in pronuntiatione Labdacismus, si pro uno L duo pronuntientur, ul Afri faciunt: (v. Isidor. Orig. i. 30.) sed definitio haec nimis angusta; immittitur enim et nonnullis naturali vitio, ubi prorsus non est." Ceterum de tota hac re nihil ap. Polyb. et Appian. Casinum vero est opp. extremum Volscorum et Latii septentrionalis trans Lirim; (h. Casino) et Casilinum in Campania mediterranea, ubi nunc Capua nova, ad utramque ripam Vulturni, per mediam urbem fluentis. RUP.

5 Aquas Sinuessanas] Prope Sinuessam aquae fuere celebres apud antiquos, ut apparet ex Plin. H. N. xxxi. 2. et Tac. Ann. xii. 66. et Hist. i. 72. Eas calidas fuisse demonstrat Silius, a quo dicitur Sinuessa tepens, viii, 528. CREV.

« IndietroContinua »