Immagini della pagina
PDF
ePub

tertiam partem militum frumentatum, duabus in castris re- U. C. 535. tentis, dimisit: dein castra ipsa propius hostem movit, duo A. C. 217. ferme a Geronio millia, in tumulum hosti conspectum; ut intentum sciret esse ad frumentatores, si qua vis fieret, tutandos. Propior inde ei, atque ipsis imminens Romanorum castris tumulus apparuit: ad quem capiendum si luce palam iretur, quia haud dubie hostis breyiore via 3 praeventurus erat, nocte clam missi Numidae ceperunt. Quos tenentes locum, contempta paucitate, Romani postero die quum deiecissent, ipsi eo transferunt castra. Tum itaque, ut exiguum spatii vallum a vallo aberat, et id ipsum 4 totum prope compleverat Romana acies, simul et per aversa castra a castris Hannibalis equitatus, cum levi armatura emissus in frumentatores, late caedem fugamque hostium palatorum fecit. Nec acie certare Hannibal ausus; quia tanta paucitate vix castra, si oppugnarentur, tutari poterat. 5 Iamque artibus Fabii, (pars exercitus aberat) iam ferme sedendo et cunctando bellum gerebat, receperatque suos in priora castra, quae pro Geronii moenibus erant. quoque acie et collatis signis dimicatum, quidam auctores sunt. Primo concursu Poenum usque ad castra fusum, inde eruptione facta repente versum terrorem in Romanos: Num. Decimii Samnitis deinde interventu proelium restitutum. Hunc, principem genere ac divitiis non Boviani 6 modo, unde erat, sed toto Samnio, iussu dictatoris octo millia peditum, et equites quingentos ducentem in castra, ab tergo quum apparuisset Hannibali, speciem parti utrique

gotio operae pretium est accuratissimum illum scriptorem consulere, qui rem distinctius et apertius narrat, in hunc fere modum. Postquam Minucius in tumulum illum unde Numidas deiecerat, castra transtulit, Hannibal aliquamdiu maximam partem militum in castris tenuit. Verum post aliquot dies coactus est partim frumentatum, partim ad pecora pascenda quamplurimos dimittere. Quod quum sensisset Minucius, ipse ad castra hostium cum legionibus successit: equitatum et levem armaturam in pabulatores emisit. Hannibali neque ad certandum acie satis virium erat, neque ad opem palatis per agros suis ferendam. Iamque vellebant vallum hostium Romani, quum Hasdrubal, collectis frumentatoribus qui Geronium refugerant ad quattuor millia, auxilium Hannibali iam prope obsesso in castris tulit. Tum Romani abscedere coacti sunt, multis tamen hostium ad castra caesis. Frumentatorum maior etiam caedes fuit.

Iusta

Postero die Hannibal in priora castra,
quae pro Geronii moenibus erant, re-
cepit suos: ac postea parcius et cau-
tius pabulati sunt Carthaginienses.
Haec ideo attexuimus, quia Liviana
narratio paullo obscurior est, nec pa-
rum ei lucis ex his videtur afferri.
CREV.

3 Ceperunt] Hanc vocem non sine
ratione delendam censet Gronovius.
STROTH. cf. Pol. iii. 101.

4 Per aversa castra a castris Hannibalis] Per portam castrorum Romanorum, quae erat aversissima a castris Hannibalis. Postrema haec verba a castris Hannibalis non sine causa videntur Gronovio recidenda, tanquam supervacanea. CREV.

5 Pars exercitus aberat] Haec verba post tanta paucitate inserenda censet Crev., sed dum pars exercitus aberat legendum suadet Stroth. qui Livium minime rem eandem tertium inculcasse sibi persuasum habet.

6 Octo millia] Duas scilicet legiones. cf. Niebhr. ii. n. 174.

U. C. 535. praebuisse novi praesidii, cum Q. Fabio ab Roma venientis: A. C. 217. Hannibalem insidiarum quoque aliquid timentem recepisse

suos: Romanum insecutum, adiuvante Samnite, duo castella eo die expugnasse: sex millia hostium caesa, quinque admodum Romanorum: tamen in tam pari prope clade famam egregiae victoriae cum vanioribus literis magistri equitum Romam perlatam.

25. De his rebus persaepe et in senatu et in concione actum est. Quum, laeta civitate, dictator unus nihil nec famae,

tilii Trib.

Pl. in Fabium.

6

nec literis crederet; ut vera omnia essent, secunda se magis, quam adversa, timere diceret: tum M. Metilius tribuOratio Me- nus plebis, id enim ferendum esse' negat. Non praesentem solum dictatorem obstitisse rei bene gerendae, sed 'absentem etiam gestae obstare: et in ducendo bello sedulo 'tempus terere, quo diutius in magistratu sit, solusque et 'Romae et in exercitu imperium habeat. Quippe consulum 'alterum in acie cecidisse; alterum, specie classis Punicae 'persequendae, procul ab Italia ablegatum. Duos praetores 7 6 Sicilia atque Sardinia occupatos, quarum neutra hoc tem'pore provincia praetore egeat. M. Minucium magistrum 'equitum, ne hostem videret, ne quid rei bellicae gereret, 'prope in custodiam habitum. Itaque, hercule, non Sam'nium modo, quo iam, tanquam trans Iberum agro, Poenis s 'concessum sit, et Campanum, Calenumque, et Falernum agros pervastatos esse, sedente Casilini dictatore, et legi'onibus populi Romani agrum suum tutante. Exercitum 'cupientem pugnare, et magistrum equitum, clausos prope 'intra vallum retentos; tanquam hostibus captivis arma 'adempta. Tandem, ut abscesserit inde dictator, ut obsi'dione liberatos, extra vallum egressos fudisse ac fugasse 'hostes. Quas ob res, si antiquus animus plebi Romanae ' esset, audaciter se laturum fuisse de abrogando Q. Fabii 'imperio: nunc modicam rogationem promulgaturum de aequando magistri equitum et dictatoris iure; nec tamen 'ne ita quidem prius mittendum ad exercitum Q. Fabium, 9 'quam consulem in locum C. Flaminii suffecisset.' Dictator concionibus se abstinuit, in actione minime populari. Fabius se Ne in senatu quidem satis aequis auribus audiebatur, tunc quum hostem verbis extolleret, bienniique clades per temeritatem atque inscientiam ducum acceptas referret: 'ma'gistroque equitum, quod contra dictum suum pugnasset,

defendit

apud senatum.

7 Duos praetores] T. Otacilium Crassum et A. Cornelium Mammulam. Quarum, optima haec emendatio pro vulgato quorum.

8 Quo iam.... Poenis concessum sit] Concedere aeque ac cedere abla

tivo iungi bene Drakenb. monuit. STROTH.

9 Ne ita quidem] Ne aequato quidem dictatoris et magistri equitum imperio. CREV.

Cos.

'rationem' diceret reddendam esse. Si penes se summa U. C. 535. 'imperii consiliique sit, propediem effecturum, ut sciant A. C. 217. 'homines, bono imperatori haud magni fortunam momenti 1'esse: mentem rationemque dominari. Se in tempore et 'sine ignominia servasse exercitum, quam multa millia hos'tium occidisse, maiorem gloriam esse.' Huius generis M. Atilius orationibus frustra habitis, et consule creato M. Atilio suffectus Regulo, ne praesens de iure imperii dimicaret, pridie quam rogationis ferendae dies adesset, nocte ad exercitum abiit. Luce orta, quum plebis concilium esset, magis tacita invidia dictatoris favorque magistri equitum animos versabat, quam satis audebant homines ad suadendum, quod vulgo place2 bat, prodire: et, favore superante, auctoritas tamen rogationi deerat. Unus inventus est suasor legis C. Terentius C. TerenVarro, qui priore anno praetor fuerat, loco non humili tius Varro. solum, sed etiam sordido, ortus. Patrem Ianium fuisse 3 ferunt, ipsum institorem mercis, filioque hoc ipso in servilia eius artis ministeria usum. Is iuvenis, ubi ex eo genere quaestus pecunia a patre relicta animos ad spem liberalioris fortunae fecit, togaque et forum placuere, proclamando pro sordidis hominibus causisque adversus rem et famam bonorum, primum in notitiam populi, deinde ad honores pervenit. Quaestura quoque et duabus aedilitatibus, plebeia et curuli, postremo et praetura perfunctus, iam ad consulatus spem quum attolleret animos, haud parum callide 6 auram favoris popularis ex dictatoria invidia petiit, scitique plebis unus gratiam tulit. Omnes eam rogationem, quique Aequatur Romae, quique in exercitu erant, aequi atque iniqui, prae- Mag. Equiter ipsum dictatorem, in contumeliam eius latam acceperunt. tum. Ipse, qua gravitate animi criminantes se ad multitudinem inimicos tulerat, eadem et populi in se saevientis iniuriam 7 tulit: acceptisque in ipso itinere literis senatusque consulto

5

1 In tempore] i. e. Peropportuno. 2 Favore superante, auctoritas tamen] Quamvis favor esset immodicus, quamvis faverent impense et ultra modum rogationi homines, deerat tamen qui se auctorem suasoremque ei rogationi praeberet. CREV.

3 Institorem mercis] Institores plerumque servi erant aut libertini, qui domini vel patroni nomine singulatim merces in tabernis vendebant, aut etiam ostiatim venales circumferebant; interdum quoque ingenui sed de faece plebis, quippe quum hoc genus mercaturae cive Romano indignius haberetur. cf. Iuv. Sat. vii. 221.

4 Togaque] Vulgus enim et sordidus popellus, quo ex genere ortus erat

Varro, in tunica incedebat: toga,
aut nunquam, aut perraro utebatur.
CREV.

5 Proclamando] Rabularum more
vociferando et altos clamores tollen-
do; unde proclamatorem ap. Cic. de
Or. i. 46. pro rabula habemus. DOER.

6 Scitique plebis] Cum solus fuisset suasor legis, etiam solus plebiscito facto eius rei gratiam tulit. RAS

CHIG.

7 Literis senatusque consulto] Ita Gronov. coniecit pro vulg. senatus consulti. Strothius autem literis senatus scribit. Neque mirere senatusconsulti mentionem fieri in re per plebem transacta. Quum enim post leges Horatiam et Hortensiam ple

26.

dictatori

U. C. 535. de aequato imperio, satis fidens, haudquaquam cum imperii A. C. 217. iure artem imperandi aequatam, cum invicto a civibus hostibusque animo ad exercitum rediit.

27.

[ocr errors]
[ocr errors]

Minucius vero, quum iam ante vix tolerabilis fuisset secundis rebus ac favore vulgi, tum utique immodice immodesteque, non Hannibale magis victo ab se, quam Q. Fabio, gloriari: Illum in rebus asperis unicum ducem ac parem quaesitum Hannibali, maiorem minori, dictatorem magi'stro equitum, quod nulla memoria habeat annalium, iussu 'populi aequatum in eadem civitate, in qua magistri equitum virgas ac secures dictatoris tremere atque horrere so-8 'liti sint. In tantum suam felicitatem virtutemque enituisse. 'Ergo secuturum se fortunam suam, si dictator in cuncta'tione ac segnitie, deorum hominumque iudicio damnata, 9 'perstaret.' Itaque, quo die primum congressus est cum Q. Fabio, statuendum omnium primum,' ait, esse, quem'admodum imperio aequato utantur. Se optimum ducere, 'aut diebus alternis, aut, si maiora intervalla placerent, par'titis temporibus, alterius summum ius imperiumque esse: 'ut par hosti non solum consilio, sed viribus etiam esset, si 'quam occasionem rei gerendae habuisset.' Q. Fabio haudquaquam id placere: omnia enim fortunam habituram, quaecunque temeritas collegae habuisset. Sibi com'municatum cum illo, non ademptum, imperium esse. 'Itaque se nunquam volentem parte, qua posset, rerum 1 'consilio gerendarum cessurum: nec se tempora aut dies 'imperii cum eo, exercitus divisurum, suisque consiliis, 2 Exercitus quoniam omnia non liceret, quae posset, servaturum.' Ita inter eos obtinuit, uti legiones, sicut consulibus mos esset, inter se dividuntur. dividerent. Prima et quarta Minucio, secunda et tertia

[blocks in formation]

Fabio evenerunt. Item equites pari numero, sociûmque et Latini nominis auxilia diviserunt: castris se quoque separari magister equitum voluit.

Duplex inde Hannibali gaudium fuit: neque enim quicquam eorum, quae apud hostes agerentur, eum fallebat, et perfugis multa indicantibus, et per suos explorantem. Nam et liberam Minucii temeritatem se suo modo captaturum, 3

biscita populum tenerent, Patres, in-
quit Gronovius, ut eluderent plebis
auctoritatem, plebiscita senatuscon-
sultis confirmare soliti erant.

8 Secures dictatoris] Papirii dicta-
tura hic innui videtur. cf. supr. viii.
32 899.

9 Deorum hominumque iudicio] Deorum, qui sibi egregiam de Hannibale victoriam concessissent; hominum, qui sibi par cum dictatore im

perium esse voluissent. CREV.

I Se nunquam volentem] Se nunquam eam rerum consilio gerendarum partem, qua posset, sc. res consilio gerere, derelicturum esse. DOER.

2 Exercitus divisurum] Particulam sed more Liviano omissam esse monuit I. Gronov. cf. supr. iii. 71. non iuvenem, vicesima iam stipendia merentem.

3 Se suo modo captaturum] Occa

et sollertiae Fabii dimidium virium decessisse. Tumulus U. C. 535. erat inter castra Minucii Poenorumque. Eum qui occu- A. C. 217. passet, haud dubie iniquiorem erat hosti locum facturus. Eum non tam capere sine certamine volebat Hannibal, (quanquam id operae pretium erat) quam causam certaminis cum Minucio, quem semper occursurum ad obsistendum satis sciebat, contrahere. Ager omnis medius erat prima specie inutilis insidiatori, quia non modo silvestre quicquam, sed ne vepribus quidem vestitum habebat: re ipsa natus tegendis insidiis, eo magis quod in nuda valle nulla talis fraus timeri poterat: et erant in anfractibus cavae rupes, ut quaedam earum ducenos armatos possent capere. In has latebras, quot quemque locum apte insidere pote- Insidiae. rant, quinque millia conduntur peditum equitumque. Necubi tamen aut motus alicuius temere egressi, aut fulgor armorum fraudem in valle tam aperta detegeret: missis paucis prima luce ad capiendum, quem ante diximus, tumulum, avertit oculos hostium. Primo statim conspectu contempta paucitas: ac sibi quisque deposcere pellendos + inde hostes. Ad locum capiendum dux ipse inter stolidissimos ferocissimosque ad arma vocat; et vanis animis et 5 minis increpat hostem. Principio levem armaturam dimittit, deinde conferto agmine mittit equites: postremo, quum hostibus quoque subsidia mitti videret, instructis legionibus 6 procedit. Et Hannibal, laborantibus suis alia atque alia, Pugna increscente certamine, mittens auxilia peditum equitumque, ter Hanniiam iustam expleverat aciem, ac totis utrimque viribus cer- Minucium. tabatur. Prima levis armatura Romanorum, praeoccupatum inferiore loco succedens tumulum, pulsa detrusaque terrorem in succedentem intulit equitem, et ad signa legionum refugit. Peditum acies inter perculsos impavida sola erat, 7 videbaturque, si iusta aut si recta pugna esset, haudquaquam impar futura. Tantum animorum fecerat prospere ante paucos dies res gesta. Sed exorti repente insidiatores Laborat eum tumultum terroremque, in latera utrimque ab tergoque incursantes, fecerunt, ut neque animus ad pugnam, neque ad fugam spes cuiquam superesset. Tunc Fabius, primo clamore paventium audito, dein conspecta procul turbata acie, 'Ita est,' inquit, non celerius, quam timui, depre6 hendit fortuna temeritatem. Fabio aequatus imperio

sionem arte sua captaturum temeritatis Minucii in usum suum convertendae.

4 Ad locum capiendum] Ac locum capiendum, cum distinctione ante vocem dux reposuit Bekker. Ceterum ad et ac saepius commutantur.

5 Levem armaturam dimittit] Vo

cem dimittit ex coniectura Gronov.
delevit Bekker.

6 Alia atque alia] Intellige quar-
tum casum ad auxilia referendum.

7 Si iusta aut si recta] Iusta, quando explicatis utrimque ordinibus acies congrederentur, recta, quando aequo campo, ita ut ordines servarentur.

balem et

Minucius.

29.

« IndietroContinua »