Immagini della pagina
PDF
ePub

Tatius Sabinique visi sunt. Ipsi inter se tres populi communiter bellum parant. Ne Crustumini quidem atque Antemnates, pro ardore iraque Caninensium, satis se impigrè movent. Ita per seipsum nomen Caninum in agrum Romanum impetum facit. Sed effusè vastantibus fit obvius cum exercitu Romulus, levique certamine docet, vanam sine viribus iram esse; exercitum fundit, fugatque; fusum persequitur; regem in prælio obtruncat, et spoliat; duce hostium occiso, urbem primo impetu capit. Inde exercitu victore reducto, ipse cum factis vir magnificus, tum factorum ostentator haud minor, spolia ducis hostium cæsi suspensa fabricato ad id aptè ferculo gerens, in Capitolium ascendit; ibique ea quum ad quercum pastoribus sacram deposuisset, simul cum dono designavit templo Jovis fines, cognomenque addidit Deo; Jupiter Feretri,' inquit, hæc tibi victor Romulus rex regia arma 'fero, templumque iis regionibus, quas modo animo me'tatus sum, dedico, sedem opimis spoliis, quæ, regibus du• cibusque hostium cæsis, me auctorem sequentes, posteri 'ferent. Hæc templi est origo, quod primum omnium Romæ sacratum est; ita deinde Diis visum, nec irritam conditoris templi vocem esse, qua laturos eò spolia posteros nuncupavit; nec multitudine compotum ejus doni *vulgari laudem: bina postea, inter tot annos, tot bella, opima parta sunt spolia; adeò rara ejus fortuna decoris fuit.

XI. Dum ea ibi Romani gerunt, Antemnatium exercitus, per occasionem ac solitudinem, hostiliter in fines Romanos incursionem facit; raptim et ad hos Romana legio ducta 'palatos in agris oppressit. Fufi igitur primo impetu et clamore hostes; oppidum captum; duplicique victoria ovantem Romulum Hersilia conjunx, precibus raptarum fatigata, orat, ut parentibus earum det veniam, et in civitatem accipiat; ita rem coalescere concordia posse. Facilè impetratum. Inde contra Crustuminos profectus, bellum inferentes. Ibi minus etiam, quòd alienis cladibus ceciderant animi, certaminis fuit. Utroque coloniæ missæ, plures inventi, qui propter ubertatem terræ in Crustuminum nomina darent; et Romam inde frequenter migratum est à parentibus maximè ac propinquis raptarum. Novissimum ab Sabinis bellum ortum, multoque id maximum fuit; nihil enim per iram aut cupiditatem 1 palantes. 2 quòd jam.

actum est; nec ostenderunt bellum priùs, quàm intulerunt. Consilio etiam additus dolus. Sp. Tarpejus Romanæ præerat arci. Hujus filiam virginem auro corrumpit Tatius, ut armatos in arcem accipiat; aquam forte ea tum sacris extra mœnia petitum ierat. Accepti obrutam armis necavere; seu ut vi capta potiùs arx videretur, seu prodendi exempli causa, ne quid usquam fidum próditori esset. Additur fabulæ, quod vulgo Sabini aureas armillas magni ponderis brachio lavo, gemmatosque magna specie annulos habuerint, pepigisse eam, qucd in sinistris manibus haberent; eô scuta illi pro aureis donis congesta. Sunt, qui eam, ex pacto tradendi quod in sinistris manibus esset, directò arma petisse dicant; et fraude visam agere, sua ipsam peremptam mercede.

[ocr errors]
[ocr errors]

XII, Tenuere tamen arcem Sabini; atque inde postero die, quum Romanus exercitus instructus, quod inter Palatinum Capitolinumque collem campi est, complêsset ; non priùs descenderunt in æquum, quàm, ira et cupiditate recuperandæ arcis stimulante animos, in adversum Romani subiere. Principes utrinque pugnam ciebant ; ab Sabinis Mettus Curtius, ab Romanis Hostus Hostilius. Hic rem Romanam iniquo loco ad prima signa animo atque audacia sustinebat. Ut Hostus cecidit, confestim Romana inclinatur acics; fusaque est ad veterem portam Palatii. Romulus et ipse turba fugientium actus, arma ad cœlum tollens, Jupiter, tuis,' inquit, jussus avibus hic in Palatio prima urbi fundamenta jeci ; arcem jam sce'lere emptam Sabini habent; inde huc armati, superata 'media valle, tendunt. At tu, pater Deûm hominumque, 'hinc saltem arce hostes; deme terrorem Romanis, fugamque fœdam siste. Hic ego tibi templum Statori Jovi, quod monumentum sit posteris, tua præsenti ope ⚫servatam urbem esse, voveo.' Hæc precatus, veluti si sensisset auditas preces, Hinc,' inquit, Romani, Jupiter ' optimus maximus resistere atque iterare pugnam jubet.' Restitere Romani, tanquam cœlesti voce jussi; ipse ad primores Romulus provolat. Mettus Curtius ab Sabinis princeps ab arce decucurrerat, et effusos egerat Romanós, toto quantum foro spatium est ; nec procul jam à porta Palatii erat, clamitans, ' Vicimus perfidos hospites, imbelles hostes. Jam sciunt longè aliud esse virgines rapere, aliud

pugnare cum viris.' In eum, hæc gloriantem, cum globo ferocissimorum juvenum Romulus impetum facit. Ex equo tum fortè Mettus pugnabat; eo pelli facilius fuit; pulsum Romani persequuntur; et alia Romana acies, audacia regis accensa, fundit Sabinos. Mettus in paludem sese, strepitu sequentium trepidante equo, conjecit; adverteratque ea res etiam Sabinos tanti periculo viri. Et ille quidem, annuentibus ac vocantibus suis, favore multorum addito animo, evadit. Romani Sabinique in media convalle duorum montium redintegrant prælium; sed res Romana erat superior.

،

XIII. Tum Sabinæ mulieres, quarum ex injuria bellum ortum erat, crinibus passis, scissaque veste, victo malis muliebri pavore, ausæ se inter tela volantia inferre, ex transverso impetu facto, dirimere infestas acies, dirimere iras; hinc patres, hinc viros orantes, 'ne se sanguine nefando soceri generique respergerent; ne parricidio macularent 'partus suos, nepotum illi, liberûm hi progeniem. Si affini⚫tatis inter vos, si connubii piget, in nos vertite iras; nos 6 causa belli, nos vulnerum ac cædium viris ac parentibus sumus; meliùs peribimus, quàm sine alteris vestrûm vi' duæ aut orbæ vivemus.' Movet res tum multitudinem, tum duces. Silentium et repentina fit quies; inde ad fœdus faciendum duces prodeunt; nec pacem modò, sed et civitatem unam ex duabus faciunt; regnum consociant, imperium omne conferunt Romam. Ita geminata urbe, ut Sabinis tamen aliquid daretur, Quirites à Curibus appellati. Monumentum ejus pugnæ, ubi primurn ex profunda emersus palude equus Curtium in vado statuit, Curtium lacum appellarunt. Ex bello tam tristi læta repentè pax cariores Sabinas viris ac parentibus, et ante omnes Romulo ipsi, fecit. Itaque quum populum in curias triginta divideret, nomina earum curiis imposuit. Id non traditur, quum haud dubiè aliquantò numerus major hoc mulierum fuerit, ætate, an dignitatibus suis virorumve, an sorte lectæ sint, quæ nomina curiis darent. Eodem tempore et centuriæ tres equitum conscriptæ sunt, Ramnenses ab Romulo, ab Tito Tatio Tatienses appellati. Lucerum nominis et originis causa incerta est. Inde non modo commune, sed concors etiam, regnum duobus regibus fuit.

1 Titicnses.

XIV. Post aliquot annos, propinqui regis Tatii legatos Laurentium pulsant; quumque Laurentes jure gentium agerent, apud Tatium gratia suorum et preces plus poterant. Igitur illorum pœnam in se vertit; nam Lavinii, quum ad solenne sacrificium eò venisset, concursu facto, interficitur. Eam rem minùs ægrè, quàm dignum erat, tulisse Romulum ferunt, seu ob infidam societatem regni, seu quia haud injuria cæsum credebat. Itaque bello quidem abstinuit; ut tamen expiarentur legatorum injuriæ regisque cædes, fœdus inter Romam Laviniumque urbes renovatum est. Et cum his quidem insperata pax erat; aliud multò propiùs, atque in ipsis propè portis, bellum ortum. Fidenates nimis vicinas propè se convalescere opes rati, priusquam tantum roboris esset, quantum futurum apparebat, occupant bellum facere; juventute armata immissa, vastatur agri quod inter urbem ac Fidenas est. Inde ad levam versi, quia dextra Tiberis arcebat, cum magna trepidatione agrestium populantur; tumultusque repens, ex agris in urbem illatus, pro nuncio fuit. Excitus Romulus (neque enim dilationem pati tam vicinum bellum poterat) exercitum educit; castra à Fidenis mille passuum locat; ibi modico præsidio relicto, egressus omnibus copiis, partem militum locis circa densa obsita-virgulta obscuris subsidere in insidiis jussit; cum parte majore atque omni equitatu profectus, id quod quærebat, tumultuoso et minaci genere pugnæ, adequitando ipsis prope portis, hostem excivit; fuge quoque, quæ simulanda erat, cadem equestris pugna causan minùs mirabilem dedit; et quum, velut inter pugnæ fugæque consilium, trepidante equitatu, pedes quoque referret gradum, plenis repentè portis effusi hostes, impulsa Romana acie, studio instandi sequendique trahuntur ad locum insidiarum. Inde subitò exorti Romani transversam invadunt hostium aciem. Addunt pavorem mota è castris signa eorum, qui in præsidio relicti fuerant. Ita multiplici terrore perculsi Fidenates, priùs penè quàm Romulus, quique cum eo equis ierant, circumagerent frenis equos, terga vertunt; multòque effusiùs (quippe vera fuga) qui simulantes paulò antè secuti erant, oppidum re petebant; non tamen eripuere se hosti; hærens in erga

Romanus, priùs quàm fores portarum objicerentur, velut agmine uno irrumpit.

XV. Belli Fidenatis contagione irritati Vejentium animi, et consanguinitate, (nam Fidenates quoque Etrusci fuerunt) et quod ipsa propinquitas loci, si Romana arma omnibus infesta finitimis essent, stimulabat, in fines Romanos excucurrerunt, populabundi magis, quàm justi more belli. Itaque non castris positis, non expectato hostium exercitu, raptam ex agris prædam portantes, Vejos rediere; Romanus contrà, postquam hostem in agris non invenit, dimicationi ultimæ instructus intentusque, Tiberim transit ; quem postquam castra ponere, et ad urbem accessurum Vejentes audivere; obviam egressi, utpotiùs acie decernerent, quàm inclusi de tectis manibusque dimicarent. Ibi, viribus nulla arte adjutis, tantùm veterani robore exercitus, rex Romanus vicit; persecutusque fusos ad mœnia hostes, urbe valida muris ac situ ipso munita abstinuit; agros rediens vastat, ulciscendi magis quàni prædæ studio. Eaque clade haud minùs quàm adversa pugna subacti Vejentes, pacem petitum oratores Romam mittunt. Agri parte mulctatis in centum annos inducia datæ. Hæc ferme, Romulo regnante, domi militiæque gesta; quorum nihil absonum fidei divinæ originis, divinitatisque post mortem creditæ fuit; non animus in no avito recuperando, non condendæ urbis consilium, non bello ac pace firmanda; ab illo enim profectu viribus datis tantùm valuit, ut in quadraginta deinde annos tutam pacem haberet; multitudini tamen gratior fuit quàm patribus; longè ante alios acceptissimus militum animis; trecentosque armatos ad custodiam corporis, quos Celeres appellavit, non in bello solùm, sed etiam in pace, habuit.

reg

XVI. His immortalibus editis operibus, quum ad exercitum recensendum concionem in campo ad Capræ pa ludem haberet, subitò coorta tempestas cum magno fragore tonitribusque tam denso regem operuit nimbo, ut conspectum ejus concioni abstulerit; nec deinde in terris Romulus fuit. Romana pubes, sedato tandem pavore, postquam ex tam turbido die serena et tranquilla lux rediit, ubi vacuam sedem regiam vidit, etsi satis credebat Patribus, qui proximi steterant, sublimem raptum procella; tamen, velut orbitatis metu icta, mæstum aliquandiu

« IndietroContinua »