Immagini della pagina
PDF
ePub

LIBER I.

23

Arte Christen. 671. omnium ignari, primum purgando terunt tempus. Se invitos 'quicquam, quod minùs placeat Tullo, dicturos; sed impe'rio subigi; res repetitum se venisse. Ni reddantur, bellum 'indicere jussos.' Ad hæc Tullus. Nunciate,' inquit, "regi vestro, regem Romanum Deos facere testes, uter pri. 'ùs populus res repetentes legatos aspernatus dimiserit, ut in eum omnes expetant hujusce clades belli.

XXIII. Hæc nunciant domum Albani. Et bellum utrinque summa ope parabatur, civili simillimum bello, propè inter parentes natosque; Trojanam utramque prolem, quum Lavinium ab Troja, ab Lavinio Alba, ab Albanorum stirpe regum oriundi Romani essent. Eventus tamen belli minùs miserabilem dimicationem fecit; quod nec acie certatum est; et, tectis modò dirutis alterius urbis, duo populi in unum confusi sunt. Albani priores ingenti exercitu in agrum Romanum impetum fecere; castra ab urbe haud plus quinque millia passuum locant, fossa circundant; fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquot secula appellata est, donec cum re nomen quoque vetustate abolevit. In his castris Cluilius Albanus rex moritur; dictatorem Albani Mettum Fuffetium creant. Interim Tullus ferox, præcipuè morte regis, magnumque Deorum numen, ab ipso capite orsum, in omne nomen Albanum expetiturum pœnas ob bellum impium dictitans, nocte, præteritis hostium castris, infesto exercitu in agrum Albanum pergit. Ea res ab stativis excivit Mettum; ducit, quàm proximè ad hostem potest; inde legatum præmissum nunciare Tullo jubet, priusquam dimicent, opus esse colloquio; si secum congressus sit, satis scire, ea se allaturum, quæ nihilo minùs ad rem Romanam, quam ad Albanam, pertineant. Haud aspernatus Tullus, tametsi vana afferebantur, 'in aciem educit; exeunt contra et Albani. Postquam instructi utrinque stabant, cum paucis procerum in medium duces procedunt. Ibi infit Albanus; Injurias, et non,,sdditas res ex fædere, quæ repetitæ sint, et ego regem nostrum Cluilium, causam hujusce esse belli, audisse videor; nec te dubito, Tulle, eadem præ te ferre; sed, si vera potiùs, quam dictu speciosa, dicenda sunt, cupido imperii duos cognatos vicinosque populos ad arma stimulat. Neque, rectè, an perperàm, interpretor; fuerit ista ejus deliberatio, qui bellum suscepit; me Al A suos in aciem.

[ocr errors]
[ocr errors]

'bani gerendo bello ducem creavere. Illud te, Tulle, mo'nitum velim. Etrusca res, quanta circa nos teque maximè sit, quo propiores vos, hoc magis scis, multum illi terra, plurimum mari pollent. Memor esto, jam, quum signum pugnæ dabis, has duas acies spectaculo fore; ut fessos confectosque, simul victorem ac victum, aggredi· antur. Itaque, si nos dii amant, quoniam, non contenti libertate certa, in dubiam imperii servitiique aleam imus, ineamus aliquam viam, qua utri utris imperent, sine 'magna clade, sine multo sanguine utriusque populi, decerni possit.' Haud displicet res Tullo, quanquam, tum indole animi, tum spe victoriæ, ferocior erat. Quærentibus utrinque ratio initur, cui et fortuna ipsa præbuit materiam.

XXIV. Fortè in duobus tum exercitibus erant trigemeni fratres, nec ætate, nec viribus dispares. Horatios Curiatiosque fuisse, satis constat; nec ferme res antiqua alia est nobilior; tamen in re tam clara nominum error manet; utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint. Auctores utroque trahunt; plures tamen invenio, qui Ro. manos Horatios vocent; hos ut sequar, inclinat animus. Cum trigeminis agunt reges, ut pro sua quisque patria dimicent ferro; ibi imperium fore, unde victoria fuerit. Nihil recusatur; tempus et locus convenit. Priusquam dimicarent, fœdus ictum inter Romanos et Albanos est his legibus, ut, cujusque populi cives eo certamine vicissent, is alteri populo cum bona pace imperitaret. Fœdera alia aliis legibus, cæterùm eodem modo omnia, fiunt. Tum ita factum accepimus, nec ullius vetustior fœderis memoria est. Fecialis regem Tullum ita rogavit. ' Ju'besne me, Rex, cum patre patrato populi Albani fœdus 'ferire?' Jubente rege, Sagmina,' inquit, 'te, Rex, posco.' Rex ait, Puram tollito.' Fecialis ex arce graminis herbam puram attulit; postea regem ita rogavit.. Rex, fa⚫cisne me tu regium nuncium populi Romani Quiritium ? vasa, comitesque meos?' Rex respondit. Quod sine frau'de mea populique Romani Quiritium fiat, facio.' Fecialis erat M. Valerius; patiem patratum Sp. Fusium fecit, verbena caput capillosque tangens. Pater patratus ad jusjurandum patrandum, id est, sanciendum fit fœd. multisque id verbis, quæ longo effata carmine non opoz

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

est referre, peragit. Legibus deinde recitatis: Audi,' inquit, Jupiter; audi pater patrate populi Albani; audi tu populus Albanus; ut illa palam prima postrema ex illis tabulis cerave recitata sunt sine dolo malo, utique ea hic hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus populus Romanus prior non deficiet. Si prior defexit publico consilio, dolo malo; tu illo die, Jupiter, populum Romanum sic ferito, ut ego hunc porcum hic hodie feriam; tantòque magis ferito, quantò magis potes, pollesque.' Id ubi dixit, porcum saxo silice percussit. Sua item carmina Albani, suumque jusjurandum per suum dictatorem suosque sacerdotes peregerunt.

[ocr errors]
[ocr errors]

pe

XXV. Fœdere icto, trigemini, sicut convenerat, arma capiunt. Quum sui utrosque adhortarentur, Deos 'patrios, patriam ac parentes, quidquid civium domi, quidquid in exercitu sit, illorum tunc arma, illorum in'tueri manus;' feroces et suopte ingenio, et pleni adhortantium vocibus, in medium inter duas acies procedunt. Consederant utrinque pro castris duo exercitus, periculi magis præsentis, quàm curæ, expertes; quippe imperium agebatur, in tam paucorum virtute atque fortuna positum; itaque ergo erecti suspensique in minimè gratum spectaculum animo intenduntur. Datur signum. Infestisque armis, velut acies, terni juvenes, magnorum exercituum animos gerentes, concurrunt: nec his, nec illis riculum suum; publicum imperium servitiumque obversatur animo, futuraque ea deinde patriæ fortuna, quam ipsi fecissent. Ut primo statim concursu increpuere arma, micantesque fulsere gladii, horror ingens spectantes perstringit; et, neutro inclinata spe, torpebat vox spiritusque. Consertis deinde manibus, quum jam non motus tantum corporum, agitatioque anceps telorum armorumque, sed vulnera quoque et sanguis spectaculo essent; duo Romani, super alium alius, vulneratis tribus Albanis, expirantes corruerunt; ad quorum casum quum conclamasset gaudio Albanus exercitus, Romanas legiones jam spes tota, nondum tamen cura, deseruerat, exanimes vice unius, quem tres Curiatii circumsteterant. Fortè is integer fuit, ut universis solus nequaquam par, sic adversus singulos ferox; ergo, ut segregaret pugnam eorum, capessit fugam, ita ratus secuturos, ut quemque vulnere

affectum corpus sineret. Jam aliquantum spatii ex eo lo co, ubi pugnatum est, aufugerat, quum respiciens videt magnis intervallis sequentes; unum haud procul ab sese abesse; in eum magno impetu 1rediit. Et, dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis, uti opem ferant fratri, jam Horatius, cæso hoste victor, secundam pugnam petebat ; tum clamore, qualis ex insperato faventium solet, Romani adjuvant militem suum; et ille defungi prœlio festinat. Priùs itaque quàm alter, qui nec procul aberat, consequi posset, et alterum Curiatium conficit. Jamque æquato Marte, singuli supererant; sed nec spe, nec viribus pares. Alterum, intactum ferro coi pus et geminata victoria, ferocem in certamen tertium, dabant; alter, fessum vulnere, fessum cursu trahens corpus, victusque fratrum ante se strage, victori objicitur hosti; nec illud prælium fuit. Romanus exsultans, Duos,' inquit,fratum Manibus ' dedi; tertium causæ belli hujusce, ut Romanus Albano 'imperet, dabo.' Male sustinenti arma gladium supernè jugulo defigit; jacentem spoliat. Romani ovantes ac gra tulantes Horatium accipiunt; eo majore cum gaudio, quò prope metum res fuerat. Ad sepulturam inde suorum nequaquam paribus animis vertuntur; quippe imperio alteri aucti, alteri ditionis alienæ facti. Sepulchra exstant, quo quisque loco cecidit; duo Romana uno loco propius Albam, tria Albana Romam versus; sed distantia locis, et ut pugnatum est.

XXVI. Priusquam inde digrederentur,roganti Metto, ex fœdere icto quid imperaret, imperat Tullus, uti juventutem in armis habeat; usurum se eorum opera, si bellum cum Vejentibus foret; ita exercitus inde domos abducti. Princeps Horatius ibat, trigemina spolia præ se gerens ; cui soror virgo, quæ desponsa uni ex Curiatiis fuerat, obvia ante portam Capenam fuit: cognitoque super humeros fratris paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, solvit crines, et flebiliter nomine sponsum mortuum appellat. Movet feroci juveni animum comploratio sororis in victoria sua tantoque gaudio publico. Stricto itaque gladio, simul verbis increpans, transfigit puellam. Abi hinc cum 'immaturo amore ad sponsum,' inquit, oblita fratrum ' mortuorum vivique, oblita patriæ. Sic eat, quæcunque • Romana lugebit hostem.' Atrox visum id facinus patri 1 redit.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

bus plebique: sed recens meritum facto obstabat; tamen raptus in jus ad regem. Rex, ne ipse tam tristis ingratique ad vulgus judicii, aut secundum judicium, supplicii auctor esset, concilio populi advocato, Duumviros,' inquit, qui Horatio perduellionem judicent, secundum legem facio.' Lex horrendi carminis erat: Duumviri perduellionem judicent. Si a Duumviris provocarit, provocatione certato: si vincent, caput obnubito: in⚫ felici arbori reste suspendito: verberato vel intra pomarium, vel extra pomoerium.' Hac lege Duumviri creati, qui se absolvere non rebantur ea lege, ne innoxium quidem, posse, quum condemnassent; tum alter ex his, P. Horati, tibi perduellionem judico,' inquit: 'I, • lictor, colliga manus.' Accesserat lictor, injiciebatque laqueum; tum Horatius, auctore Tullo, clemente legis interprete, Provoco,' inquit; ita de provocatione certatum ad populum est. Moti homines sunt in eo judicio, maximè P. Horatio patre proclamante, se filiam jure cæsam judicare; ni ita esset, patrio jure in filium animadversurum fuisse. Orabat deinde, ne se, quem paulò ante cum egregia stirpe conspexissent, orbum liberis facerent. Inter hæc senex, juvenem amplexus, spolia Curiatiorum fixa eo loco, qui nunc Pila Horatia appellatur, ostentans, 'Hunccine,' aiebat,' quem modò decoratum ovantemque 'victoria incedentem vidistis, Quirites, eum sub furca vinc'tum inter verbera et craciatus videre potestis? quod vix 'Albanorum oculi tam deforme spectaculum ferre possent. I, lictor, colliga manus, quæ paulo ante armatæ impe'rium populo Romano pepererunt. I, caput obnube libera'toris urbis hujus: arbori infelici suspende: verbera, vel intra pomœrium, modò inter illa pila et spolia hostium; ' vel extra pomarium, modò intra sepulchra Curiatiorum. Quò enim ducere hunc juvenem potestis, ubi non sua decora eum à tanta fœditate supplicii vindicent?' Non tulit populus nec patris lacrimas, nec ipsius parem in omni periculo animum: absolveruntque admiratione magis virtutis, quám jure causæ. Itaque, ut cædes manifesta, aliquo tamen piaculo, lueretur, imperatum patri, ut filium expiaret pecunia publica. Is, quibusdam piacularibus sacrificiis factis,. quæ deinde genti Horatiæ tradita sunt, transmisso per am tigillo, capite adoperto, velut sub jugum misit juvenem,

[ocr errors]
[ocr errors]

vi

« IndietroContinua »