Immagini della pagina
PDF
ePub

RAZ,

LIBER I.

terum Fresholat

PRÆFATIO.

FACTURUSNE operæ pretium sim, si à primordio urbis res populi Romani perscripserim, nec satis scio; nec, si sciam, dicere ausim. Quippe qui, cum vete. rem, tum vulgatam esse rem videam, dum novi semper scriptores, aut in rebus certius aliquid allaturos se, aut scribendi arte rudem vetustatem superaturos, credunt. Utcunque erit, juvabit tamen rerum gestarum memoriz principis terrarum populi, pro virili parte, et ipsum consuluisse; et, si in tanta scriptorum turbâ mea fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum, meo qui nomini officient, me consoler. Res est præterea et immensi operis, ut quæ supra septingentesimum annum repetatur ; et quæ, ab exiguis profecta initiis, cò creverit, ut jam magnitudine laboret suâ ; et legentium plerisque, haud dubito, quin primæ origines, proximaque originibus, minus præbitura voluptatis sint, festinantibus ad hæc nova, quibus jam pridem prævalentis populi vires se ipsæ conficiunt. Ego contrà hoc quoque laboris præmium petam, ut me à conspectu malorum, quæ nostra tot per annos vidit ætas, tantisper, certè dum prisca illa totâ mente repeto, avertam, omnis expers curæ, quæ scribentis animum etsi non flectere à vero, sollicitum tamen efficere possit. Quæ ante conditam condendamve urbem, poëticis magis decora fabulis, quam incorruptis rerum gestarum monumentis, traduntur, ea nec aflirmare nec refel. lere in animo est.

Datur hæc veria antiquitati, ut, miscendo humana divinis, primordia urbium augustiora faciat. Et, si cui populo licere oportet consecrare origines suas, et ad Deos referre auctores, ca belli gloria est populo Romano, ut, quum suum, conditorisque sui parentem, Martem potissimum ferat, tam et hoc genteshumanæ patiantur æquo animo, quam imperium patiuntur. Sed liæc et his similia, utcunque animadversa aut cxistimata erunt, haud in magno equidem ponam discrimine. Ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quæ vita, qui mores fuerint; per quos viros, quibusque artibus domi militiæque, et partum et auctum imperium sit. Labente

[ocr errors]

deinde paulatim disciplinâ, velut desidentes primo mores sequatur anino; deinde ut magis magisque lapsi sint, tim ire cæperint præcipites; donec ad hæc tempora, quibus nec vitia nostra, nec remedia pati possumus, perventum est. Hoc illud est precipuè in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in illustri posita monumento intueri ; indo tibi tuæque reipublicæ, quod imitere, capias ; inde fædum inceptu, fædum exitu, quod vites. Cæterùm aut me amor ne• gotii suscepti fallit, aut nulla unquam respublica nec major, nec sanctior, nec bonis exemplis ditior fuit; nec in quam civitatem tam seræ avaritia, luxuriaque immigraverint; nec ubi tantusac tam diu paupertatiac parsimoniæ honos fuerit. Adeò quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat. Nuper divitiæ avaritiam, et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia, invexere. Sed querelæ, ne tum quidem gratæ futuræ, quum forsitan et necessariæ erunt, ab initio certè tantæ ordiendæ rei absint. Cum bonis potiùs ominibus, votisque acprecationibus Deorum Dearumque, si, ut poëtis, nobis quoque nos esset, libentiùs inciperemus, ut orsis tanti operis successus prosperos darent.

I. JAM primum omnium satis constat, Trojà caprå, in cæteros sævitum esse Trojanos; duobus, Ænea Antenoreque, et vetusti jure hospitii

, et quia pacis reddendæque Helenæ sem per auctores fuerant, omne jus belli Achivos abstinuisse. Casibus deinde variis Antenerem cum multitudine Henetûm, qui, seditione ex Paphlagonia pulsi, et sedes et ducem, rege Pylæmene ad Trojam amisso, quærebant, venisse in intimum maris Hadri. atici sinum; Euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis, Henelos Trojanosque eas tenuisse terras; et in quem primùm egressi sunt locum, Troja vocatur ; pagoque inde Trojano nomen est ; gens universa Veneti appellati. Encan, ab simili clade domo profuzum, sed ad majora initia rerum ducentibus fatis, primo in Macedoniam venisse; inde in Siciliam quærentem sedes delatum ; ab Sicilia classe Liturentem agrum tenuisse; Troje et huic loco nomen est. Ibi egressi Trojani, ut quibus ab immenso prope ericre nihil, præter arma et

naves, superesset, quum prædam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt. Duplex inde fama est ; alii, prælio victum Latinum pacem cum Ænea, deinde affinitatem junxisse, tradunt ; alii, quum instructæ acies constitissent, priusquam signa canerent, processisse Latinum inter primorcs, ducemque advenarum evocasse adcolloquium ; percunctatum deinde, qui mortales essent, unde, aut quo casu profecti domo, quidve quærentes in agrum Laurentem exissent? Postquam audierit multitudinem Trojaos esse; ducem Ænean, filium. Anchisæ et Veneris; cremata patrid et domo profugos sedem condendæque urbi locum quærere, et nobilitatem admiratum gentis virique, et animum vel bello vel paci paratum, dextera data fidem futuræ amicitiæ sanxisse. Inde fædus ictum inter duces, inter exercitus salutationen, factam ; Ænean apud Latinum fuisse in hospitio ; ibi Latinum apud penates Deos domesticum publico adjunxisse fædus, filia Æneæ in matrimonium data, ea res utique Trojanis spem affirmat tandem stabili certâque sede finiendi erroris

. Oppidum condunt. Åneas ab nomine uxoris Lavinium appellat. Brevi stirps quoque virilis ex novo matrimonio fuit, cui Ascanium parentes dixere nomen.

II. Bello deinde Aborigines Trojanique simul petiti. Turnus Rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum Æneæ fuerat, prælatum sibi advenam ægrè patiens, simul Æneæ Latinoque bellum intulerat. Neutra acies læta ex eo certamine abiit. Victi Rutuli; victores Abori. gines Trojanique ducem Latinum amisere. Inde Turnus Rutulique, diffisirebus, ad florentes Etruscorum opes, Mezentiumque eorum regem confugiunt; qui Cære opulento tum oppido imperitans, jam inde ab initio minimè lætus novæ origine urbis, et tum nimio plus, quàm satis tutum esset accolis, rem Trojanam crescere ratus, haud gravatim socia arma Rutulisjunxit. Æneas adversustanti belli terrorem ut animos Aboriginum sibi conciliaret, ne sub eodem jure solùm, sed etiam nomine omnes essent, Latinos utramque gentem appellavit. Nec deinde Aborirines Trojanis studio ac fide erga regem

Ænean cessere ; dtusque bis animis coalescentium indies magis duorum

populorum Æneas, quanquam tanta opibus Etruria erat, ut jam non terras solum, sed mare etiam per totam Italiæ longitudinem, ab Alpibus ad fretum Siculum,fama nominis sui implêsset ; tamen, quum manibus bellum propul. sare posset, in aciem copias eduxit. Secundum inde prelium Latinis, Æneæ etiam ultimum operum mortalium fuit. Situs est, quemcunque eum dici jus fasque est, super Numicium flumen; Jovem indigetem appellant.

III. Nondum maturus imperio Ascanius Æneæ filius erat; tamen id imperium ei ad puberem ætatem incolume mansit; tantisper tutelâ muliebri (tanta indoles in Lavinia crat) res Latina et regnum avitum paternumque puero stetit. Haud nihil ambigam (quis enim rem tam veterem pro certo affirmet?) hiccine fuerit Ascanias, an major, quàm hic, Creusa matre Ilio incolumi natus, comesque inde paternæ fugæ, quem Iulum eundum Julia gens auctorem nominis sui nuncupats Ascanius, ubicunque et quacunque matre genitus (certè natum Ænea constat) abundante Lavinii multitudine, forentem jam (ut tum res erant) atque opulentam urbem matri, seu novercæ, reliquit. Novam ipse aliam sub Albano monte condidit; quæ, ab situ porrectæ in dorso urbis, Longa Alba appel. lata. Inter Lavinium et Albam Longam coloniam de. ductam triginta ferme interfuere anni ; tantùm tamen opes creverant, maximè fusis Etruscis, ut ne morte quidem Eneæ, nec deinde, inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni, movere arma aut Mezen. tius Etruscique, aut ulli alii accolæ ausi sint. Pax ita convenerat, ut Etruscis Lalinisque fluvius Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset. Silvius deinde regnat, Ascanii filius, casu quodam in silvis natus. Is Ænean Silvium creat; is deinde Latinum Silvium. Abeo coloniæ aliquot deductæ, Prisci Latini appellati. Mansit Silviis postea omnibus cognomen, qui Albæ regnarunt. Latino Alba ortus, Alba Atys, Atye Capys, Capye Capetus, Capeto Tiberinus; qui, in trajectu Albulæ amnis submersus, celebre ad posteros nomen flumini dedit. Agrippa inde Tiberini filius; post Agrippam Roniulus Silvius, à patre accepto imperio, regnat. Aventino, fulmine ipse ictus, regnum per manus tradidit. Is, sepultus in colle, qui nunc est pars Romanæ urbis, cognomen cy

cot

fecit. Proca deinde régnat; is Numitorem atque Amulium procreat. Numitori, qui stirpis maximus erat, reg. num vetustum Silviæ gentis legat. Plus tamen vis potuit, quàm voluntas patris, aut verecundia ætatis. Pulsofratre, Amulius regnat. Addit sceleri scelus. Stirpem fratris viri. lem interimit. Fratris filiæ Rhez Silviæ, per speciem honoris, quum Vestalem eam legisset, perpetua virginitate spem partás adimit. y.

IV. Sed debebatur, ut opinor, fatis tantæ origo urbis, maximique secundum Deorum opes imperii principium. Vi compressa Vestalis, quum geminum partum edidisset, seu ita rata, seu quia Deus auctor culpæ honestior erat, Martem incertæ stirpis patrem nuncupat. Sed nec Dii, nec homines, aut ipsam, aut stirpem a crudelitate regia vindicant. Sacerdos vincta in custodiam datur; pueros in profluentem aquam mitti jubet -Fortê quâdam divinitus super ripas Tiberis effusus lenibus stagnis, nec adiri usquam ad justi cursum poterat amnis ; et, posse qnamvis languida

mergi aqua infantes, spem ferentibus dabat. Ita velut defuncti regis imperio, in proxima alluvie, ubi nunc ficus Ruminalis est (Romularem vocatam ferunt) pucros exponunt. Vastæ tum in iis locis solitudines erant. Tenet fama, quum Auitantem alveum, quo expositi erant pueri, tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex montibus, qui circa sunt, ad puerilem vagitum cursum flexisse ; eam summissas infantibus adeò mitem præbuisse mammas,ut lingualambentem pueros magister regii pecoris invenerit. Faustulo fuisse nomen ferunt. Ab eo ad stabula Larentiæ uxori educandos latos.

Sunt, qui Larentiam, vulgato corpore, lupam inter pastores vocatam putent ; inde locum fabulæ ac miraculo datum. Ita geniti, itaque educati, quum primum adolevit ætas, nec in stabulis, nec ad pecora segnes, venando peragrare circa saltus. Hinc, robore corporibus animisque sumpto, jam non feras tantùm subsistere, sed in latrones, præda onustos, impetus facere, pastoribusque rapta dividere ; et cum his, crescente indies grege juvenum, seria ac jocos celebrare.

V. Jam tum in Palatino monte Lupercal hoc fuisse ludicrum ferunt, et à Pallanteo, urbe Arcadica, Pallan. tium, deinde Palatium, montem appellatum. Ibi Evandrum, qui ex eo genere Arcadum multis ante tempesta

« IndietroContinua »