Immagini della pagina
PDF
ePub

HD 14 CM

LIBER PRIMUS.

EPITOME. .

[ocr errors]

I. II. ADVENTUS Æneæ in Italiam, et res ab eo gestæ referuntur. III. Ascanii

regnum Albæ, et deinceps Silviorum. IV. Numitoris filia, a Marte compressa, nati Romulus et Remus. V. Amulius obtruncatus. VI. Urbs a Romulo condita. VIII. Senatus lectus. IX. Cum Sabinis bellatum. X. Opima spolia Jovi Feretrio lata. XIII. In curias populus divisus. XIV. XV. Fidenates et Vejentes victi. XVI. Romulus consecratus. XVIII. &c. Numa Pompilius ritus sacrorum tradidit; Jano templum constituit; ejusque portam, pacatis omnibus circa populis, primusclausit; cum dea Egeria sibi congressus nocturnos esse simulans, feroces populi animos ad religionem perpulit. XXII. &c. Tullus Hostilius Albanos bello petiit. XXV. Posthæc trigeminorum pugna. XXVI. Horatius absolutus. XXVIII. Metti Fuffetii supplicium. XXIX. Alba diruta. XXX. Albani in civitatem recepti. Sabinis bellum indictum. XXXI. Ad postremum fulmine Tullus absumptus, XXXII. Ancus Martius ceremonias, a Numa institutas, renovavit. XXXIII. Latinis victis, et ad civitatem adscitis, montem Aventinum assignavit ; Politorium, urbem Latinorum, bello repetitam, quam prisci Latini occupaverant, diruit, pontem sublicium in Tiberim fecit. Janiculum collem urbi addidit, fines imperii protulit. Ostiam condidit. Regnavit annos viginti quatuor. XXXIV. Eoregnante, Lucumo Damarati Corinthii filius, a Tarquiniis, Etruriæ civitate, Romam venit; et, in ami. citiam Anci receptus, Tarquinii nomen ferre cæpit; et post mortem Anci regnum excepit. XXXV. Centum additis, Patrum numerum auxit. Latinos subegit, Circum designavit, ludos edidit. XXXVI. Sabinorum bello petitus, equitum centurias ampliavit. Tentandæ scientiæ causa

1

Atti Navii auguris, consuluisse fertur, an id, de quo cog. itaret effici posset; quod quum ille fieri posse respondisset; jussisse eum novacula cotem præcidere ; idque protinus ab Atto factum. XXXVII. Sabinos præterea acie vicit. XXXVIII. Urbem muro circumdedit, cloacas fecit. XL. Occisus est ab Anci filiis, quum regnasset annos tri. ginta octo. XLI. Successit ei Ser. Tullius, natus ex captiva nobili Corniculana; cui puero, adhuc in cunis posito, caputarsisse traditum est. XLII. XLIII. Vejentes atque Etruscos præliofudit. Censum primus egit. Lustrum condidit, quo civium capita censa octoginta millia esse dicuntur. Classes centuriasque descripsit. XLIV. Pomerium protulit; colles urbi, Quirinalem, Viminalem, Esquilinumque adjecit. XLV. Templum Dianæ cum Latinis in Aventino fecit. XLVII, XLVIII. Interfectus est a L. Tarquinio, Prisci filio,consilio filiæ suæ Tulliæ, quum regnasset annos quadraginta quatuor. XLIX. Post hunc L. Tarquinius Superbus, neque patrum, neque populi jussu, regnum invasit; quo die scelerata Tullia per patris jacentis corpuscarpentum egit. Armatoscirca se ad custodiam corporis sui habuit. L. LI. Turnum Herdonium fraude interemit. LIII. Bellum cum Volscis gessit. LV. Et ex eorum præda templum Jovi in Capitolio fecit. Terminus. et Juventas non addixere ; quorum aræ moveri non potuerunt. LIV. Filii Sexti Tarquinii dolo Gabios in potestatem suam redigit, LVI. Hujus filiis Delphos profectis, et consulentibus, quis corum regnaturus esset Romæ, dictum est, eum regnaturum, qui primus matrem osculatus esset. Quod responsum quum ipsi aliter inter. pretarentur, Junius Brutus, qui cum iis profectus erat, prolapsum se simulavit, et terram osculatus est, idque factum ejus eventus rei comprobavit. Nam quum, impotenter se gerendo, Tarquinius Superbus omnes in odium sụi adduxisset ; ad ultimum, propter expugnatam nocturna vi a Sexto filio ejus Lucretia pudicitiam, (quæ, vocato patre ad se Tricipitino et viro Collatino, obtestata ne inulta mors ejus esset, cultro se interemit) LIX. Bruti opera maxime expulsus est, quum regnasset annos viginti quinque. LX. Tunc consules primum creati sunt L. Junius Brutus et L. Tarquinius Collatinus.

Degan ting September 20.1822. Freshman elaka

Rean

18184

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small]

FACTURUSNE operæ pretium sim, si à primordio urbis res populi Romani perscripserim, nec satis scio; nec, si sciam, dicere ausim. Quippe qui, cum vete. rem, tum vulgatam esse rem videam, dum novi

semper scriptores, aut in rebus certius aliquid allaturos se, aut scribendi arte rudem vetustatem superaturos, credunt. Utcunque erit, juvabit tamen rerum gestarum memoriæ principis terrarum populi, pro virili parte, et ipsum consuluisse; et, si in tanta scriptorum turbâ mea fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum, meo qui nomini officient, me consoler. Res est præterea et immensi operis, ut quæ supra septingentesimum annum repetatur ; et quæ, ab exiguis profecta initiis, cò creverit, ut jam magnitudine laboret şuâ ; et legentium plerisque, haud dubito, quin primæ origines, proximaque originibus, minus præbitura voluptatis sint, festinantibus ad hæc nova, quibus jam pridem prævalentis populi vires se ipsæ

Ego contra hoc quoque laboris præmium petam, ut me à conspectu malorum, quæ nostra tot per annos vidit ætas, tantisper, certè dum prisca illa totâ mente repeto, avertam, omnis expers curæ, quæ scribentis animum etsi non flectere à vero, sollicitum tamen efficere possit. Quæ ante conditam condendamve urbem, poëticis magis decora fabulis, quam incorruptis rerum gestarum monumentis, traduntur, ea nec affirmare nec refel. lere in animo est. Datur hæc veria antiquitati, ut, miscendo humana divinis, primordia urbium augustiora faciat. Et, si cui populo licere oportet consecrare origines suas, et ad Deos referre auctores, ca belli gloria est populo Romano, ut, quum suum, conditorisque sui parentem, Martem potissimum ferat, tam et hocgentes humane patiantur æquo animo, quam imperium patiuntur. Sed hæc et his similia, utcunque animadversa aut existimata erunt, haud in magno equidem ponam discrimine. Ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quæ vita, qui mores fuerint; per quos viros, quibusque artibus domi militiæque, et partum et auctum imperium sit. Labente

1

[ocr errors]
[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]
« IndietroContinua »