Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors][ocr errors]

TITI LIVII PATAVINI

L

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBRI QUINQUE PRIORES.

AD OPTIMAS EDITIONES CASTIGATI.

CANTABRIGIÆ:

EXCU DEBANT HILLIARD ET METCALF.

MDCCCX.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]
[ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

I. II. ADVENTUS Æneæ in Italiam, et res ab eo gestæ referuntur. III. Ascanii regnum Albæ, et deinceps Silviorum. IV. Numitoris filia, a Marte compressa, nati Romulus et Remus. V. Amulius obtruncatus. VI. Urbs a Romulo condita. VIII. Senatus lectus. IX. Cum Sabinis bellatum. X. Opima spolia Jovi Feretrio lata. XIII. In curias populus divisus. XIV. XV. Fidenates et Vejentes victi. XVI. Romulus consecratus. XVIII. &c. Numa Pompilius ritus sacrorum tradidit; Jano templum constituit; ejusque portam, pacatis omnibus circa populis, primusclausit; cum dea Egeria sibi congressus nocturnos esse simulans, feroces populi animos ad religionem perpulit. XXII. &c. Tullus Hostilius Albanos bello petiit. XXV. Posthæc trigeminorum pugna. XXVI. Horatius absolutus. XXVIII. Metti Fuffetii supplicium. XXIX. Alba diruta. XXX. Albani in civitatem recepti. Sabinis bellum indictum. XXXI. Ad postremum fulmine Tullus absumptus, XXXII. Ancus Martius ceremonias, a Numa institutas, renovavit. XXXIII. Latinis victis, et ad civitatem adscitis, montem Aventinum assignavit ; Politorium, urbem Latinorum, bello repetitam, quam prisci Latini occupaverant, diruit, pontem sublicium in Tiberim fecit. Janiculum collem urbi addidit, fines imperii protu. lit. Ostiam condidit. Regnavit annos viginti quatuor. XXXIV. Eoregnante, Lucumo Damarati Corinthii filius, a Tarquiniis, Etruriæ civitate, Romam venit; et, in amicitiam Anci receptus, Tarquinii nomen ferre cæpit; et post mortem Anci regnum excepit. XXXV. Centum additis, Patrum numerum auxit. Latinos subegit, Circum designavit, ludos edidit. XXXVI. Sabinorum bello petitus, equitum centurias ampliavit. Tentandæ scientiæ causa

1

Atti Navii auguris, consuluisse fertur, an id, de quo cog. itaret effici posset; quod quum ille fieri posse respondisset; jussisse eum novacula cotem præcidere ; idque protinus ab Atto factum. XXXVII. Sabinos præterea acie vicit. XXXVIII. Urbem muro circumdedit, cloacas fecit. XL. Occisus est ab Anci filiis, quum regnasset annos tri. ginta octo. XLI. Successit ei Ser. Tullius, natus ex captiva nobili Corniculana; cui puero, adhuc in cunis posito, caputarsisse traditum est. XLII. XLIII. Vejentes atque Etruscos præliofudit. Censum primus egit. Lustrum condidit, quo civium capita censa octoginta millia esse dicuntur. Classes centuriasqne descripsit. XLIV. Pomærium protulit; colles urbi, Quirinalem, Viminalem, Esquilinumque adjecit. XLV. Templom Dianæ cum Latinis in Aventino fecit. XLVII, XLVIII. Interfectus est a L. Tarquinio, Prisci filio,consilio filiæ suæ Tulliæ, quum regnasset annos quadraginta quatuor. XLIX. Post hunc L. Tarquinius Superbus, neque patrum, neque populi jussu, regnum invasit; quo die scelerata Tullia per patris jacentis corpuscarpentum egit. Armatoscirca se ad custodiam corporis sui habuit. L. LI. Turnum Herdonium fraude interemit. LIII. Bellum cum Volscis gessit. LV. Et ex eorum præda templum Jovi in Capitolio fecit. Terminus. et Juventas non addixere ; quorum aræ moveri non potuerunt. LIV. Filii Sexti Tarquinii dolo Gabios in potestatem suam redigit, LVI. Hujus filiis Delphos profectis, et consulentibus, quis eorum regnaturus esset Romæ, dictum est, eum regnaturum, qui primus matrem osculatus esset. Quod responsum quum ipsi aliter interpretarentur, Junius Brutus, qui cum iis profectus erat, prolapsum se simulavit, et terram osculatus est, idque factum ejus eventus rei comprobavit. Nam quum, impotenter se gerendo, Tarquinius Superbus omnes in odium sui adduxisset ; ad ultimum, propter expugnatam noctví. na vi a Sexto filio ejus Lucretiæ pudicitiam, (quæ, vocato patre ad se Tricipitino et vito Collatino, obtestata ne inulta mors ejus esset, cultro se interemit) LIX. Bruti opera maxime expulsus est, quum regnasset annos viginti quinque. LX. Tunc consules primum creati sunt L. Junius Brutus et L. Tarquinius Collatinus.

Began ding September 20.1822. Freshman elele

,

Bean

[ocr errors]
[ocr errors]
« IndietroContinua »