Immagini della pagina
PDF
ePub

NARRATION V.

Ruin of Alba.

(Rom. Hist. Titus L. book 1.)

THE victory of the Horatii having subjected the Albans to the Romans, Tullus is content to exact from them barely an obligation to assist him against the Veians, in case of their commencing a war.

Mettius, the Alban general, feels impatient under Roman controul, and stimulates, in a secret manner, the neighbouring people to arm against it. Tullus, at this time, orders Mettius to come to his assistance with his army. When the battle begins, Mettius, instead of aiding, remains a silent spec. tator. Tullus, notwithstanding this treason, be comes the victor, and indignant at the perfidy of Mettius, destroys the city of Alba, and transports its inhabitants to Rome.

JAM præmissi Aibam erant equites, qui multitudinem traducerent Romam. Legiones deindè ductæ ad diruendam urbem: quæ ubi intravêre portas, non quidem fuit tumultus ille, nec pavor, qualis captarum esse urbium solet, quùm effractis portis, stratisve ariete muris, aut arce vi captâ, clamor hostilis, et cursus per urbem armatorum omnia ferro flammâque miscet: sed silentium triste ac tacita mæstitia ità defixit omnium animos, ut præ metu obliti quid relinquerent, quid secum ferrent, deficiente consilio, rogitantesque alii alios, nunc in liminibus starent, nunc errabundi domos suas,

ultimum illas visuri, pervagarentur. Ut verò jam equitum clamor exire jubentium instabat, jam fragor tectorum quæ diruebantur ultimis urbis partibus audiebatur; pulvisque ex distantibus locis ortus, velut nube inductâ omnia impleverat; raptim quibus quisque poterat elatis, quùm larem et penates, tectaque in quibus natus quisque, educatusque esset, relinquentes exirent: jam continens agmen migrantium impleverat vias: et conspectus aliorum mutuâ miseratione integrabat lacrymas, vocesque etiam miserabiles exaudiebantur: mulierum præcipuè quùm obsessa ab armatis templa augusta præterirent, ac velut captos relinquerent Deos. Egressis urbem Albanis, Romanus passim publica privataque omnia tecta adæquat solo, unaque hora quadringentorum annorum opus quibus Alba steterat, excidio ac ruinis dedit. Templis tamen Deûm (ita enim edictum ab rege fuerat) temperatum est.

NARRATION VI.

The death of Lucretia, year of Rome
244, and A. C. 509.

(Rom. Hist. Titus L. book 1.)

AFTER the death of Tullus Hostilius, Ancus the grandson of Numa, is called to the throne. He unites the virtues of his grandfather to the courage

of Romulus, and gives the first ideas of commerce and navigation by constructing the port of Ostia.

Tarquin the elder, who succeeds him, glories in embellishing Rome, and is assassinated by the sons of Ancus, who hope to ascend the throne of their father; but they do not reap the fruit of their erime: the choice of the people and of the senate falls upon Servius. He, after having given Rome a new constitution is about to retire, when he is assassinated by his own people.

Tarquin the proud, brought to the throne by a Parricide, rules with tyrannic sway. The nobles, the rich, and the most virtuous are alike the vic tims of his cruelty. The outrage of his son, upon the chaste Lucretia, causes, at last, the public indignation, and Rome breaks in pieces her odious fetters.

Regii juvenes interdùm otium conviviis comessationibusque inter se terebant. Fortè po tantibus his apud Sextum Tarquinium, ubi et Collatinus cœnabat Tarquinius, Egerii filius, incidit de uxoribus mentio: suam quisque laudare miris modis. Indè certamine accenso, Collatinus negat verbis opus esse, paucis id quidem horis posse sciri, quantùm cæteris præstet Lucretia sua. Quin, si vigor juventæ inest, conscendimus equos, invisimusque præsentes nostrarum ingenia? Id cuique spectatissimum sit quod nec opinato viri adventu occurrerit oculis Incaluerant vino; age sanè, omnes citatis equis advolant Romam. Quò quùm, primis se intendentibus tenebris, pervenissent, pergunt indè Collatiam: ubi Lu

cretiam, haudquaquàm ut regias nurus, quas in convivio luxuque cum æqualibus viderant tempus terentes, sed nocte serâ deditam lanæ inter lucubrantes ancillas in medio ædium sedentem inveniunt. Muliebris certaminis laus penès Lucretiam fuit. Adveniens vir Tarquiniique excepti benignè; victor maritus comiter invitat regios juvenes. Ibi Sextum Tarquinium mala libido Lucretia per vim stuprandæ capit; tum forma, tum spectata castitas incitat. Et tum quidem ab nocturno juvenili ludo, in castra redeunt.

Paucis interjectis diebus, Sextus Tarquinius, inscio Collatino, cum comite uno Collatiam venit, ubi exceptus benignè ab ignaris consilii, quùm post cænam in hospitale cubiculum deductus esset; amore ardens, postquam satis omnia tuta circà, sopitique omnes videbantur, stricto gladio ad dormientem Lucretiam venit, sinistrâque manu mulieris pectore oppresso, Tace Lucretia, inquit, Sextus Tarquinius sum, ferrum in manu est: moriere, si emiseris vocem. Quùm pavida è somno mulier, nullam opem, propè mortem imminentem videret; tum Tarquinius fateri amorem, orare, miscere precibus minas, versare in omnes partes muliebrem animum. Ubi obstinatam videbat, et ne mortis quidem metu inclinari, addit ad metum dedecus, cum mortuâ jugulatum servum nudum positurum ait, ut in sordido adulterio necata dicatur. Quo terrore quùm vicisset

obstinatam pudicitiam velut victrix libido, profectusque indè Tarquinius ferox, expugnato decore muliebri, esset; Lucretia, mœsta tanto malo, nuncium Romam eumdem ad patrem, Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis veniant: ità facto, maturatoque opus esse: rem atrocem incidisse. Sp. Lucretius cum P. Valerio Volesi filio, Collatinus cum L. Junio Bruto venit; cum quo Romam fortè rediens, ab nuncio uxoris erat conventus. Lucretiam sedentem mostam in cubiculo inveniunt. Adventu suorum lacrymæ obortæ, quærentique viro, Satin, salvæ? minimè, inquit, quid enim salvi est mulieri amissâ pudicitiâ? Vestigia viri alieni, Collatine, in lecto sunt tuo. Cæterum corpus est tantùm violatum, animus insons, mors testis erit. Sed date dextras fidemque, haud impunè adultero fore. Sextus est Tarquinius, qui hostis pro hospite priore nocte vi armatus mihi sibique, si vos viri estis, pestiferum hinc abstulit gau. dium. Dant ordine omnes fidem: consolantur ægram animi, avertendo noxam ab coactâ in auctorem delicti; mentem peccare, non corpus et undè consilium abfuerit, culpam abesse. Vos, inquit, videritis quid illi debeatur: ego me, et si peccato absolvo, supplicio non libero, nec ulla deindè impudica Lucretia exemplo vivet. Cultrum, quem sub veste abditum habebat, eum in corde defigit, prolapsaque in vulnus, moribunda cecidit. Conclamant vir, paterque.

« IndietroContinua »