Immagini della pagina
PDF
ePub

seges farris dicitur fuisse matura messi. Quem campi fructum quia religiosum erat consumere, desectam cum stramento segetem mag na vis hominum simul immissa corbibus fudêre in Tiberim, tenui fluentem aquâ, ut mediis caloribus solet. Ita in vadis hæsitantis frumenti acervos sedisse illitos limo. Insulam indè paulatim, et aliis, quæ fert temerè flumen, eodem invectis, factam. Posteà credo additas moles, manuque adjutum, ut jam eminens area, firma templis quoque ac porticibus sustinendis esset. Direptis bonis regum, damnati proditores, sumptumque supplicium. Conspectiùs eò, quòd pœnæ capiendæ ministerium patri de liberis consulatus imposuit: et qui spectator erat amovendus, eum ipsum fortuna exactorem supplicii dedit. Stabant deligati ad palum nobilissimi juvenes. Sed à cæteris, velut ab ignotis capitibus, consulis liberi omnium in se averterant oculos, miserebatque non pœnæ magis homines quàm sceleris quo pœnam meriti essent: illos, eo potissimùm anno, patriam liberatam, patrem liberatorem, consulatum ortum ex domo Juniâ, patres, plebem, quicquid Deorum hominumque Romanorum esset; induxisse in animum ut superbo quondam regi, tum infesto exsuli proderent. Consules in sedem processêre suam, missisque lictores ad sumendum supplicium nudatos virgis cædunt, securique feriunt: quùm inter omne tempus pater vultusque et os ejus, spec

taculo esset; eminente animo patrio inter publicæ pœnæ ministerium. Secundùm pœnam nocentium, ut in utramque partem arcendis sceleribus exemplum nobile esset, præmium indici pecunia ex ærario, libertas et civitas data. Ille primum dicitur vindictâ liberatus. Quidam vindictæ quoque nomen tractum ab illo putant: Vindicio ipsi nomen fuisse. Post illum observatum, ut qui ita liberati essent, in civitatem accepti viderentur.

NARRATION VIII.

Battle of Brutus and Aruns.

(Rom. Hist. Titus L. book 2.)

TARQUIN, having lost all hope of re-entering Rome by intrigue, bethinks himself how he shall do it by force. He implores the aid of the Vei and Tarquinia, where he was born.

From these two he obtains an army and marches against Rome.

Brutus, on his part, advances at the head of the Republicans-Aruns, the son of Tarquin, seeing the Consul, and rushing furiously upon him, both fall, each giving the other a mortal stroke.

His, sicut acta erant, nuntiatis, incensus Tarquinius non dolore solùm tantæ ad irritum

L

cadentis spei, sed etiam odio, irâque, postquâm dolo viam obseptam vidit, bellum aperte moliendum ratus: circumire supplex Etruria urbes; orare maximè Veientes arquiniensesque, ne se ortum ejusdem sanguinis, extorrem, egentem, ex tanto modò regno cum liberis adolescentibus antè oculos suos perire sinerent. Alios peregrè in regnum Romam accitos: se regem augentem bello Rom. imperium, à proximis sceleratâ conjuratione pulsum. Eos inter se, quià nemo unus satis dignus regno visus sit, partes regni rapuisse, bona sua diripienda populo dedisse, ne quis expers sceleris esset. Patriam se regnumque suum repetere, et persequi ingratos cives velle. Ferrent opem, adjuvarent, suas quoque veteres injurias ultum irent, toties cæsas legiones, agrum ademptum. Hæc moverunt Veientes, ac pro se quisque, Romano saltem duce, ignominias demendas, belloque amissa repetenda, minaciter fremunt. Tarquinienses nomen ac cognatio movet. Pulchrum videbatur suos Roma regnare. Ita duo duarum civitatum exercitus, ad repetendum regnum, belloque persequendos Romanos, secuti Tarquinium. Postquàm in agrum Romanum ventum est, obviàm hosti consules eunt. Valerius, quadrato agmine, peditem ducit: Brutus ad explorandum cum equitatu antecessit. Eodem modo primus eques hostium agminis fuit. Præerat Aruns Tarquinius filius regis. Rex ipse cum legio

nibus sequebatur. Aruns, ubi ex lictoribus procul consulem esse: deindè jam propiùs ac certiùs facie quoque Brutum cognovit, inflammatus irâ: Ille est vir, inquit, qui nos extorres expulit patriâ. Ipse, en ille nostris decoratus insignibus, magnificè incedit. Dii regum ultores adeste. Concitat calcaribus equum, atque in ipsum infestus consulem dirigit. Sensit in se iri Brutus. Decorum erat tum ipsis capessere pugnam ducibus: avide itaque se certamini offert. Adeòque infestis animis concurrerunt, neuter, dùm hostem vulneraret, sui protegendi corporis memor, ut contrario ictu per parmam uterque transfixus, duabus hærentes hastis moribundi ex equis lapsi sint. Simul et cætera equestris pugna cœpit, neque ità multò post et pedites superveniunt. Ibi variâ victoriâ, et velut æquo Marte pugnatum est. Dextera utrinque cornua vicêre; læva superata. Veientes vinci ab Romano milite assueti, fusi fugatique sunt. Tarquiniensis novus hostis non stetit solùm, and etiam ab suâ partę Romanum pepulit.

Ità quùm pugnatum esset, tantus terror Tarquinium atque Etruscos incessit, ut omissâ irritâ re, nocte ambo exercitus, Veiens, Tarquiniensisque suas quisque abirent domos.

NARRATION IX.

Horatius Cocles.

(Rom. Hist. Titus L. book 2.)

TARQUIN Vanquished and abandoned by his two allies, who were engaged to replace him upon his throne, seeks refuge at the court of Porsenna King of Etruria1. He there represents to him that his is a cause interesting to every Prince. Porsenna therefore hastens to the gates of Rome, of which city he vainly thinks to become master at the first attack.

Quùm hostes adessent, pro se quisque in urbem, ex agris demigrant, urbem ipsam sepiunt præsidiis: alia muris, alia Tiberi2 objecto videbantur tuta. Pons sublicius iter penè hostibus dedit, ni unus vir fuisset, Horatius Cocles id munimentum illo die, fortuna urbis

:

1 Etruria, makes a considerable part of Italy. Lately it was the grand-dutchy of Tuscany; but now the kingdom of Etruria-It is bounded on the north and east by the state of Rome, and on the south and west by that part of the mediterranean which is called the Sea of Tuscany.

2 Tiberi objecto. The Tiber, a considerable River in Italy, takes its source in the Appenines, and watering Perouse and Rome, empties into the Mediterranean, after a course of one hundred and thirty miles.

« IndietroContinua »