Immagini della pagina
PDF
ePub

tus Consulesque, nusquam alibi spem, quàm in armis ponebant: plebes omnia, quàm bellum, malebat. Sp. Nautius jam, et Sex. Furius Consules erant. Eos recensentes legiones, præsidia per muros, aliaque, in quibus stationes vigiliasque esse placuerat, loca distribuentes, multitudo ingens pacem poscentium primùm seditioso clamore conterruit; deindè vocare Senatum, referre de legatis ad C. Marcium mittendis coëgit. Acceperunt relationem Patres, postquam apparuit labare plebis animos, missique de pace ad Marcium oratores, atrox responsum retulerunt: Si Volscis ager redderetur, posse agi de pace: si prædâ belli per otium frui velint, memorem se et eivium injuriæ, et hospitum beneficii, adnisu. rum, ut appareat, exilio sibi irritatos, non fractos animos esse. Iterùm deindè iidem missi, non recipiuntur in castra. Sacerdotes quoque suis insignibus velatos isse supplices ad castra hostium, traditum est, nihilò magis quàm legatos flexisse animum.

Tum matronæ ad Veturiam matrem Coriolani, Volumniamque uxorem frequentes coëunt; id publicum consilium, an muliebris timor fuerit, parùm invenio. Pervicêre certè, ut et Veturia magno natu mulier, et Volumnia, duos parvos ex Marcio ferens filios secum, in castra hostium irent: et quam armis viri defendere urbem non possent, mulieres precibus, lacrymisque defenderent. Ubi ad

castra ventum est, nunciatumque Coriolano, adesse ingens mulierum agmen, in primò, ut qui nec publicâ majestate in legatis, nec in sacerdotibus tantâ offusâ oculis, animoque religione motus esset; multò obstinatior adversùs lacrymas muliebres erat. Dein familiarium quidam, qui insignem mæstitia inter cæteras cognoverat Veturiam, inter nurum nepotesque stantem; Nisi me frustrantur, inquit, oculi, mater tibi conjuxque et liberi adsunt. Coriolanus propè ut amens, consternatus, ab sede suâ quùm ferret matri obviæ complexum; mulier in iram ex precibus versa, Sine, priusquàm complexum accipio, sciam, inquit, ad hostem an ad filium venerim: captiva materne, in castris tuis sim? In hoc me longa vita, et infelix senecta traxit, ut exsulem te, deindè hostem viderem? Potuisti populari hanc terram, quæ te genuit atque aluit? Non tibi, quamvis infesto animo et minaci perveneras, ingredienti fines, ira cecidit? Non quùm in conspectu Roma fuit, succurrit, intra illa monia domus ac penates mei sunt, mater, conjux, liberique? Ergò ego nisi peperissem, Roma non oppugnaretur. Nisi filium haberem, libera in liberâ patriâ mortua essem. Sed ego nihil jam pati, nec tibi turpiùs quùm mihi miseriùs possum: nec ut sim miserrima, diù futura sum. De his videris: quos, si pergis, aut immatura mors, aut longa servitus manet. Uxor deindè ac liberi amplexi,

1

fletusque ab omni turbâ mulierum ortus, et comploratio su patriæ que, fregêre tandem virum. Complexus indò suos, dimittit: ipse retrò ab urbe castra movit. Abductis deindè legionibus ex agro Romano, invidia rei oppres sum perîsse tradunt; alii alio letho.

NARRATION XIV.

Quintius Cincinnatus.

(Rom. His. Titus L. book 3.)

Roman History, after the expulsion of their Kings, presents nothing but wars with their neighbours without, and troubles and divisions among themselves within. But when the Republic is menaced from abroad, the common danger, and the public good, unite those who before were enemies. Aided by these disturbances, Herdonius, a rich Sabine, had surprised the Capital and killed the Consul. Valerius Quintius Cincinnatus is found at his plough and taken to succeed him. Some time after, Minutius, one of his successors, suffers his army to be surrounded by the Aqui, 1 from whom the apprehension is so great as to cause the nomination of a Dictator.-The choice fell upon Cincinnatus.

1 The Aqui, a people of Latium, whose capital was called Preneste, now Palestrini in the campania of Rome.

pendia pedibus propter paupertatem fecisset, bello tamen primus longè Romanæ juventutis habitus esset. Cum magistro equitum in concionem venit, justitiam edicit, claudi tabernas totâ urbe jubet, vetat quemquam privatæ quic quam rei agere. Tum quicumque ætate militari essent, armati cum cibariis in dies quinque coctis, vallisque duodenis, antè solis occasum Martio in campo adessent; quibus ætas ad militandum gravior esset, vicino militi, dùm is arma pararet, vallumque peteret, cibaria coquere jussit. Sic juventus discurrit ad vallum petendum; sumpsêre, undè cuique proximum fuit: prohibitus nemo est: impigrèque omnes ad edictum Dictatoris præsto fuere. Inde composito agmine, non itineri magis apto, quam prælio, si res ita tulisset, legiones ipse Dictator, magister equitum suos equites ducit. In utroque agmine, quas tempus ipsum poscebat, adhortationes erant : Adderent gradum, maturato opus esse, ut nocte ad hostem pervenire possent; consulem exercitumque Romanum obsideri; tertium diem jam clausos esse: quid quæque nox, aut dies ferat, incertum esse: puncto sæpè temporis maximarum rerum momenta verti; accelera signifer, sequere miles, inter se quoque gratificantes 'ducibus clamabant; mediâ nocte in Algidum perveniunt: et ut sensêre se jam propè hostes esse, signa constituunt.

Ibi dictator quantùm nocte prospici poterat,

« IndietroContinua »