Immagini della pagina
PDF
ePub

querent in eâ urbe, in quâ nec pudicitia, nec libertas sancta esset, miserabiliter rogitantes. Quùm vasta Romæ omnia insueta solitudo fecisset, in foro præter paucos seniorum nemo esset; vocatis utique in Senatum patribus, desertum apparuisset forum; plures jam, quàm Horatius et Valerius, vociferabantur : Quid exspectabitis, Patres Conscripti? Si decemviri finem pertinaciæ non faciunt, ruere ac deflagrare omnia passuri estis? Quod autem istud imperium est, decemviri, quod amplexi tenetis? Tectis ac parietibus jura dicturi estis. Non pudet lictorum vestrorum majorem propè numerum in foro conspici, quàm togatorum aliorum? Quid, si hostes ad urbem veniant, facturi estis? quid si plebs mox, ubi parùm secessione moveamur, armata veniat ? Occasune urbis vultis finiri imperium? Atqui aut plebs non est habenda, aut habendi sunt tribuni plebis. Nos citiùs caruerimus patriciis magistratibus, quûm illi plebeiis. Novam inexpertamque eam potestatem eripuêre patribus nostris, ne nunc dulcedine semel capti ferant desiderium; quum præsertim nec nos temperemus imperiis, quò minùs illi auxilii egeant. Quùm hæc ex omni parte jactarentur, victi consensu Decemviri, futuros se, quandò ita videatur, in potestate Patrum affirmant. Id modò simul orant ac monent, ut ipsis ab invidiâ caveatur : nec suo sanguine ad supplicia Patrum plebem assuefaciant.

Tum Valerius, Horatiusque missi ad plebem conditionibus, quibus videretur, revocandam, componendasque res, Decemviris quoque ab irâ et impetu multitudinis præcavêre jubentur. Profecti, gaudio ingenti plebis in castra accipiuntur: quippè liberatores haud dubiè et motûs initio, et exitu rei. Ob hæc iis advenientibus gratiæ actæ. Icilius pro multitudine verba facit. Idem, quùm de conditionibus ageretur, quærentibus legatis quæ pos tulata plebis essent; composito jam antè ad ventum legatorum consilio ea postulavit, ut appareret in æquitate rerum, plus quàm in armis, reponi spei. Potestatem enim tribuniciam, provocationemque repetebant, quæ antè Decemviros creatos, auxilia plebis fuerant ; et ne cui fraudi esset,conscisse milites aut plebem ad repetendam per secessionem libertatem. De Decemvirorum modò supplicio atrox postulatum fuit. Dedi quippè eos æquum censebant, vivosque igni concrematuros minabantur. Legati ad ea : Quæ consilii fuerunt, adeò æqua postulatis, ut ultrò nobis deferenda fuerint : libertati enim ea præsidia petitis, non licentiæ ad impugnandos alios. Iræ vestræ magis ignoscendum, quàm indulgendum est: quippè qui crudelitatis odio in crudelitatem ruitis, et, priùs penè quam ipsi liberi sitis, dominari jam in adversarios vultis. Numquàmne quiescet civitas nostra à suppliciis, aut Patrum in plebem Romanam, aut plebis in Patres? Scuto

vobis magis, quàm gladio opus est. Satis super quæ humilis est, qui jure æquo in civitate vivit, nec inferendo injuriam, nec patiendo. Etiam, si quandò metuendos vos præbituri estis, quùm recuperatis magistratibus legibusque vestris, judicia penès vos erunt de capite nostro fortunisque: tunc, ut quæque causa erit, statuetis ; nunc libertatem repeti, satis est.

Facerent ut vellent permittentibus cunctis, mox redituros se legati rebus perfectis affirmant. Profecti quùm mandata plebis Patribus exposuissent; alii Decemviri, quandoquidem præter spem ipsorum supplicii sui nulla mentio fieret, haud quicquam abnuere. Appius truci ingenio, et invidiâ præcipuâ, odium in se aliorum suo in eos metiens odio, Haud ignaro, inquit, imminet fortuna. Video donec arma adversariis tradantur,differri adversùs nos certamen; dandus invidiæ est sanguis. Nihil ne ego quidem moror, quò minùs decemviratu abeam. Factum Senatus consultum, ut decemviri se primo quoque tempore magistratu abdicarent: Q. Furius pontifex maximus tribunos plebis crearet: et ne cui fraudi esset secessio militum plebisque. His Senatusconsultis perfectis, dimisso Senatu Decemviri prodeunt in concionem; abdicantque se magistratu, ingenti hominum lætitiâ.

NARRATION XVIII.

The capture of Veii year of Rome, 359. A. C. 393.

(Rom. His. Titus L. book 5.)

THE Republick, by the re-establishment of its ancient magistrates, recovers its ancient form of government. The Decemvris perish in prison or in exile. From that time to the war with the Gauls, Roman History presents nothing of note. Within, Rome is incessantly distracted with broils and ha tred; without the Romans prepare themselves for the conquest of the world, by exercising their val our against their weak neighbours. Their most

memorable expedition at this time, is the siege of Veii, which defends itself for ten years. Camil lus, who commenced it as a Military Tribune, terminates it whilst a Dictator.

Ingens profecta multitudo replevit castra. Tum dictator auspicato egressus, quùm edixisset ut arma milites caperent, Tuo ductu, inquit, Pythice Apollo, tuoque numine instinctus pergo ad delendam urbem Veios: tibique hinc decimam partem prædæ voveo.. Te simul, Juno regina, quæ nunc Veios colis, precor, ut nos victores in nostram, tuamque mox futuram urbem sequare: ubi te dignum amplitudine tuâ templum accipiat. Hæc preca

tus superante multitudine, ab omnibus locis urbem aggreditur, quò minor ab cuniculo ingruentis periculi sensus esset. Veïentes ignari, se jam ab suis vatibus, jam ab externis oraculis proditos, jam in partem prædæ suæ vocatos Deos, alios votis ex urbe sua evocatos hostium templa, novasque sedes spectare, seque ultimum illum diem agere; nihil minus timentes, quàm subrutis cuniculo mœnibus arcem jam plenam hostium esse, in muros pro se quisque armati discurrunt; mirantes quidnam id esset, quòd quùm tot per dies nemo se ab stationibus Romanis movisset, tùm velut repentino icti furore improvidi currerent ad muros. Inseritur huic loco fabula: immolante rege Veientium, vocem aruspicis dicentis, qui ejus hostiæ exta prosecuisset, ei victoriam dari, exauditam in cuniculo, movisse Ro- . manos milites, ut adaperto cuniculo exta raperent, et ad dictatorem ferrent. Sed in rebus tam antiquis, si, quæ similia veri sunt, pro veris accipiantur, satis habeam. Hæc ad ostentationem scenæ gaudientis miraculis aptiora, quàm ad finem, nequè affirmare, neque refellere operæ pretium est. Cuniculus delectis militibus eo tempore plenus, in æde Junonis, quæ in Veientanâ arce erat armatos repentè edidit; et pars adversos in muris invadunt hostes, pars claustra portarum revellunt: pars, quùm ex tectis saxa, tegulæque à mulieribus ac servitiis jacerentur, inferunt ignes.

« IndietroContinua »