Immagini della pagina
PDF
ePub

mum evasére, ut non custodes solùm fallerent, sed ne canes quidem, sollicitum animal ad nocturnos strepitus, excitarent. Anseres non fefellêre, quibus sacris Junoni, in summâ inopia cibi, tamen abstinebatur: quæ res saluti fuit. Namque clangore eorum alarumque crepitu excitus M. Manlius, qui triennio antè consul fuerat, vir bello egregius, armis arreptis simul ad arma cæteros ciens vadit ; et dùm cæteri trepidant, Gallum qui jam in summo constiterat, umbone ictum deturbat. Cujus casus prolapsi quùm proximos sterneret, trepidantes alios armisque omissis, saxa, quibus adhærebant, manibus amplexos, trucidat: jamque et alii congregati telis missilibusque saxis proturbare hostes, ruinâque tota prolapsa acies in præceps deferri. Sedato deindè tumultu, reliquum noctis (quantum in turbatis mentibus poterat, quùm præteritum quoque periculum sollicitaret) quieti datum est. Luce orta, vocatis classico ad concilium militibus, ad tribunos, quam et rectè et perperam facto pretium deberetur; Manlius primùm ob virtutem laudatus, donatusque, non ab tribunis solùm militum, sed consensu etiam militari: cui universi selibras farris, et quartarios vini, ad ædes ejus, quæ in arce erant, contulerunt; rem dictu parvam, cæterùm, inopia fecerat eam argumentum ingens caritatis, cùm se quisque victu suo fraudans, detractum corpori atque usibus necessariis ad honorem unius viri con

ferret. Tum vigiles ejus loci, quâ fefellerat ascendens hostis, citati: et quùm in omnes more militari se animadversurum Q. Sulpicius tribunus militum pronunciasset; consenti. ente clamore militum, in unum vigilem conjicientium culpam, deterritus, à cæteris abstinuit, reum haud dubium ejus noxæ, approbantibus cunctis, de saxo dejecit. Indè intentiores utrimque custodia esse; et apud Gallos, quia vulgatum erat inter Veios Romamque nuncios commeare: et apud Romanos, ab nocturni periculi memoriâ.

Sed antè omnia obsidionis bellique mala, fames utrumque exercitum urgebat: Gallos pestilentia etiam, quùm loco jacente inter tumulos castra habentes, tùm ab incendiis torrido et vaporis pleno, cineremque, non pulverem modo ferente, quùm quid venti motum esset, quorum intolerantissima gens, humorique ac frigori assueta, quùm æstu et angore vexati, vul gatis velut in pecua morbis, morerentur; jam pigritia singulos sepeliendi, promiscuè acervatos cumulum hominum urebant; bustorumque indè Gallicorum nomine insignem locum fecêre. Induciæ deindè cum Romanis factæ, et colloquia permissu imperatorum habita: in quibus quùm identidem Galli famem objicerent; eâque necessitate ad deditionem vocarent; dicitur, avertendæ ejus opinionis causâ, multis locis panis de Capitolio jactus esse in hostium stationes. Sed jam nequè dissimu

lari, nequè ferri ultrà fames poterat. Itaque dùm dictator delectum per se Ardeæ habet, magistrum equitum L. Valerium à Veiis abducere exercitum jubet, parat, instruitque quibus haud impar adoriatur hostes : interìm Capitolinus exercitus stationibus, vigiliisque fessus, superatis tamen humanis omnibus malis, quùm famem unam natura vinci non sineret: diem de die prospectans, ecquòd auxilium ab dictatore appareret; postremò spe quòque jam, non solum cibo deficiente, et, quùm stationes procederent, propè obruentibus infirmum corpus armis; vel dedi, vel redimi se, quâcùmque pactione possent, jussit: jactantibus non obscure Gallis, haud magnâ mercede se adduci posse, ut obsidionem relinquant. Tum senatus habitus, tribunisque militum negotium datum, ut paciscerentur. Indè inter Q. Sulpicium tribunum militum, et Brennum regulum Gallorum colloquio transacta res est, et mille pondo auri pretium populi gentibus mox imperaturi factum. Rei fœdissimæ per se, adjecta indignitas est: pondera ab Gallis allata iniqua. et tribuno recusante, additus ab insolente Gallo ponderi gladius: auditaque intoleranda Romanis vox, Va victis esse.

Sed Diique et homines prohibuêre redemptos vivere Romanos; nam fortè quâdam, priùs quàm infanda merces perficeretur, per altercationem nondùm omni auro appenso, dictator intervenit; auferrique aurum in medio,

et Gallos submoveri jubet. Quùm illi renitentes, pactos dicerent sese, negat eam pactionem ratam esse, quæ, postquam ipse dictator creatus esset, injussu suo ab inferioris juris magistratu facta esset: denunciatque Gallis, ut se ad prælium expediant. Suos in acervum conjicere sarcinas, et arma aptare, ferroque non auro recuperare patriam jubet; in conspectu habentes fana Dêum, et conjuges, et liberos, et solum patriæ deforme belli malis et omnia quæ defendi, repetique et ulcisci fas sit. Instruit deindè aciem, ut loci natura patiebatur, in semirutæ solo urbis, et naturâ inæquali et omnia quæ arte belli secunda suis eligi, præpararive poterant, providit. Galli novâ re trepidi arma capiunt, irâque magis quàm consilio in Romanos incurrunt. Jam verterat fortuna, jam Deorum opes, humanaque consilia rem Romanam adjuvabant; igitur primo concursu haud majore momento fusi Galli sunt, quàm ad Alliani vicerant. Justiore altero deindè prælio, ad octavum lapidem Gabinâ viâ, quò se ex fugâ contulerant, ejusdem ductu auspicio que Camilli vincuntur. Ibi cædes omnia obtinuit; castra capiuntur, et ne nuncius quidem cladis relictus, Dictator, recuperatâ ex hostibus patriâ, triumphans in urbem redit: interque jocos militares, quos inconditos jaciunt, Romulus ac parens patriæ conditorque alter urbis, haud vanis laudibus, appellatur. Servatam deindè bello patriam,

iterùm in pace haud dubiè servavit, quùm prohibuit migrari Veios: et tribunis rem intentiùs agentibus post incensam urbem, et per se inclinatâ magis plebe ad id consilium: eaque causa fuit non abdicandæ post triumphum dictaturæ, senatu obsecrante, ne rempublicam in incerto relinqueret statu.

NARRATION XXI.

The punishment of Marcus Manlius.
(Rom. Hist. Titus L. book 6.)

THE glory and renown justly acquired by Camillus in the service of his country is a cause of deep chagrin to M. Manlius. This Patrician, ambitious of power, abandons the interests of his order to gain the suffrages of the Plebians. He hopes to acquire thereby the supreme power: but his fate manifests the end of most of the ambitious.

Quùm dies venit, quæ præter cœtus multitudinis seditiosasque voces, et largitionem et fallax indicium, pertinentia propriè ad regni crimen, ab accusatoribus objecta sint reo, apud neminem auctorem invenio. Nec dubito haud parva fuisse, quùm damnandi mora plebi non in causâ, sed in loco fuerit. Illud notandum videtur, ut sciant homines, quæ et quanta de

« IndietroContinua »