Immagini della pagina
PDF
ePub

annexa erat, vinculis, ab actuariis aliquot navibus ad alteram ripam pertrahitur : ita primis expositis, alii deindè repetiti ac trajecti sunt. Nihil sanè trepidabant, donec continenti velut ponte agerentur. Primus erat pavor, quùm solutâ ab cæteris rate in altum raperentur. Ibi urgentes inter se, cedentibus extremis ab aquâ, trepidationem aliquantùm edebant; donec quietem ipse timor circumspicientibus aquam fecisset. Excidêre etiam sævientes quidam in flumen. Sed pondere ipso stabiles, dejectis rectoribus, quærendis pedetentìm vadis, in terram evasêre.

Dùm elephanti trajiciuntur, interìm Annibal Numidas equites quingentos ad castra Romana miserat speculatum, ubi et quanta copiæ essent, et quid pararent. Huic alæ equitum missi, ut antè dictum est, ab ostio Rhodani trecenti Romanorum equites occurrunt. Prælium atrocius quàm pro numero pugnantium editur. Nam præter multa vulnera, cædes etiam propè par utrimque fuit: fugaque et pavor Numidarum Romanis jam admodùm fessis, victoriam dedit. Victores ad centum sexaginta; nec omnes Romani, sed pars Gallorum victi ampliùs ducenti ceciderunt. Hoc principium, simulque omen belli, ut summæ rerum prosperum eventum, ita haud sanè incruentam ancipitisque certaminis victoriam Romanis portendit. Re ita gestâ, ad utrumque ducem sui redierunt.

NARRATION XXXII.

The passage of the Alps1, year of Rome 534, A. C. 218.

(Rom. Hist. Titus L. book 21.)

ANNIBAL ab Druentiâ1 campestri maxime itinere cum bonâ pace ad Alpes incolentium ea loca Gallorum pervenit. Tum quamquàm fama priùs (quâ incerta in majùs vero ferri solent) præcepta res erat; tamen ex propinquo visa montium altitudo, nivesque cœlo propè immista, tecta informia posita rupibus, pecora jumentaque torrida frigore, homines intonsi et inculti, animalia inanimaque omnia rigentia gelu, cætera visu quàm dictu fœdiora, terrorem renovârunt. Erigentibus in primos agmen clivos apparuerunt imminentes tumulos insidentes montani: qui si valles occultio

1 Mountains of Europe, which seperate Italy from France and Germany. They commence on the side of France near Morocco, in Italy, between the state of Genoa, and the county of Nice, and terminate in the Gulf of Carnero, a part of the Adriatic Sea.

2 Druentia. The Durance is a River of France, rising at Mount Cenevre (in the department of the Upper Alps,) and falls into the Rhone below Avig.

non.

res insedissent, coorti in pugnam repentè, ingentem fugam stragemque dedissent. Annibal consistere signa jubet, Gallisque ad visenda loca præmissis, postquam comperit transitum ea non esse, castra inter confragosa omnia præruptaque, quam extensissimâ potest valle locat. Tum per eosdem Gallos, haud sanè multùm linguâ moribusque abhorrentes, quùm se immiscuissent colloquiis montanorum, edoctus interdiù tantum obsideri saltum, nocte in sua quemque dilabi tecta; luce primâ subiit tumulos, ut ex aperto atquè interdiù viam per angustias facturus. Die deindè, simulando aliud quàm quod parabatur, consumpto, quùm eodem quo constiterant loco castra communissent, ubi primùm degressos tumulis montanos, laxatasque sensit custodias, pluribus ignibus quam pro numero manentium in speciem factis, impedimentisque cum equite relictis, et maximâ parte peditum ; ipse cum expeditis, acerrimo quoque viro raptim angustias evadit: iisque ipsis tumulis, quos hostes tenuerant, consedit.

Primâ deindè luce castra mota et agmen reliquum incedere cœpit. Jam montani signo dato ex castellis ad stationem solitam conveniebant; quùm repentè conspiciunt alios arce occupatâ suâ, super eaput imminentes, alios viâ transire hostes. Utraque simul objecta res oculis, animis immobiles parumper eos defixit. Deindè ut trepidationem in angustiis, suoque

ipsum tumultu misceri agmen vidêre, equis maxime consternatis, quicquid adjecissent ip. si terroris, satis ad perniciem fore rati, perversis rupibus, juxta invia ac devia assueti discurrunt. Tum verò simul ab hostibus, simul ab iniquitate locorum Poni oppugnabantur; plusque inter ipsos, (sibi quoque tendente ut periculo priùs evaderet) quàm cum hostibus certaminis erat. Equi maximè infestum agmen faciebant, qui et clamoribus dissonis, quos nemora etiam repercussæque valles augebant, territi trepidabant; et icti fortè aut vulnerati adeò consternabantur, ut stragem ingentem simul hominum ac sarcinarum omnis generis facerent; multosque turba, quum præcipites deruptæque utrimque angustiæ essent, in immensum altitudinis dejecit; quosdam et armatos. Indè ruinæ maximæ modo jumenta cum oneribus devolvebantur. Quæ quanquàm fœda visu erant, stetit parumper tamen Annibal ac suos continuit, ne tumultum ac trepidationem augeret. Deindè postquàm interrumpi agmen vidit, periculumque esse, ne exutum impedimentis exercitum nequicquàm incolumem traduxisset, decurrit ex superiore loco; et quùm impetu ipso fudisset hostem, suis quoque tumultum auxit. Sed is tumultus momento temporis, postquàm liberata intinera fugâ montanorum erant, sedatur: nec per otium modò, sed propè silentio mox omnes traducti. Castellum indè, quod caput ejus regio

nis erat, viculosque circumjectos capit, et captivorum pecoribus per triduum exercitum aluit. Et quia nec montanis primò perculsis, nec loco magnoperè impediebantur, aliquantùm eo triduo viæ confecit.

Perventum indè ad frequentem cultoribus alium, ut inter montana, populum. Ibi non bello aperto, sed suis artibus, fraude, deindè insidiis est propè circumventus. Magno natu principes castellorum oratores ad Pœnum veniunt: alienis malis, utili exemplo doctos, memorantes, amicitiam malle, quàm vim experiri Pœnorum. Itaquè obedienter imperata facturos, commeatum itinerisque duces, et ad fidem promissorum obsides acciperet. Annibal nec temerè credendo, nec aspernando, ne repudiati apertè hostes fierent, benignè quùm respondisset; obsidibus quos dabant acceptis, et commeatu, quem in viam ipsi detulerant, usus; nequaquàm, ut inter pacatos, composito agmine duces eorum sequitur. Primum agmen elephanti et equites erant: ipse pòst cum robore peditum circumspectans sollicitus omnia, - incedebat. Ubi in angustiorem viam ex parte alterâ subjectam jugo insuper imminenti ventum est, undique ex insidiis barbari à fronte, ab tergo coorti, cominùs, eminùs petunt : saxa ingentia in agmen devolvunt: maxima ab tergo vis hominum urgebat. In eos versa peditum acies haud dubium fecit, quin, nisi firmata extrema agminis fuissent, ingens in eo saltu

« IndietroContinua »