Immagini della pagina
PDF
ePub

tem millia hominum in minora castra, decem in majora, duo fermè in vicum ipsum Cannas perfugerunt: qui extemplò à Carthalone atquè equitibus, nullo munimento tegente vicum, circumventi sunt. Consul alter, seu fortè, seu consilio, nulli fugientium infestus agmini, cum septuaginta ferè equitibus Venusiam profugit. Quadraginta millia peditum, duo millia septingenti equites, et tanta propè civium sociorumque pars cæsi dicuntur; in his ambo consulum quæstores L. Atilius, et L. Furius Bibaculus: unus et viginti tribuni militum; consulares quidam prætoriique, et ædilicii: inter eos Cn. Servilium, et M. Minucium numerant, qui magister equitum priore anno, Consul aliquot annis antè fuerat: octoginta prætereà aut senatores, aut qui eos magistratus ges sissent, undè in senatum legi deberent; quùm suâ voluntate milites in legionibus facti essent.

Capta eo prælio tria millia peditum, et equites trecenti dicuntur. Hæc est pugna Cannen. sis, Alliensi1 cladi nobilitate par: Cæterum ut illis, quæ post pugnam accidere, levior, quia ab hoste cessatum est; sic strage exercitûs gravior fædiorque. Fuga namque ad Alliam sicut urbem prodidit, ità exercitum servavit : ad Cannas fugientem consulem vix septuaginta secuti sunt: alterius morientis prope totus exercitus fuit.

I

Alliensi Cladi. The defeat of Allia-See note to page 161.

NARRATION XXXIV.

Siege of Syracuse, year of Rome 538,
A. C. 214.

(Rom. Hist. Titus L. books 24 & 25.)

'HANNIBAL, in place of marching his army speedily to Rome, wastes his time at Capua, till the Romans have time to recover from their dismay. The Senate and the people resume their courage; money is voluntarily cast into the Treasury; the youth are enrolled, and the slaves are armed: Thus the war is recommenced with ardour; and Quintus Fabius Maximus, in avoiding a battle, finds the best means of vanquishing his foe. Soon the Romans ceasing to fear him, have the courage, while he is yet before them, to pass into Sicily, and under the command of Marcellus lay seige to Syracuse 1 But the effect of the prodigious machines invented by Archimedes for the destruction of their Gallies, oblige them to change their Seige into a blockade.

Terrâ marique simul cœptæ oppugnari Syracuse: terrâ ab Hexapylo, mari ab Achradina, cujus murus fluctu ailuitur. Et quia sicut Leontinos terrore ac primo impetu ceperant, non diffidebant vastam disjectamque spatio urbem parte aliquâ se invasuros; omnem

1 Syracuse, now Syracossa, a city of Sicily, in the valley of Noto, though now the most considerable city of the Island, is nothing in comparison with what it was in the time of the Romans.

apparatum oppugnandarum urbium muris ad

moverunt.

Et habuisset tanto impetu cœpta res fortunam, nisi unus homo Syracusis eâ tempestate fuisset. Archimedes is erat; unicus spectator cœli siderumque: mirabilior tamen inventor ac machinator bellicorum tormentorum, operumque, quibus ea quæ hostes ingenti mole agerent, ipse perlevi momento ludificaretur. Murum per inæquales ductum colles, (pleraque alta et difficilia aditu, summissa quædam, et quæ planis vallibus adiri possent) ut cuique aptum visum est loco, itâ omni genere tormenforum instruxit. Achradinæ murum, qui ut antè dictum est, mari alluitur, ex quinqueremibus Marcellus oppugnabat. Ex cæteris navibus sagittarii funditoresque, et velites etiam, quorum telum inhabile ad remittendum imperitis est, vix quemquam sine vulnere consistere in muro patiebantur. Hi, quia spatio missilibus opus est. procul muro tenebant naves. Junctæ aliæ binæ ad quinqueremes- demptis interioribus remis, ut latus lateri applicaretur: quùm exteriore ordine remorum velut naves agerentur, turres contabulatas, machinamentaque alia quatiendis muris portabant. Adversùs hunc navalem apparatum Archimedes variæ magnitudinis tormenta in muris disposuit. In eas quæ procul erant naves saxa ingenti pondere emittebat, propiores levioribus, eòque magis crebris petebat telis: postremò ut sui

vulnere intacti tela in hostem ingererent, murum ab imo ad summum crebris cubitalibus ferè cavis aperuit: per quæ cava pars sagittis, pars scorpionibus modicis ex occulto petebant hostem. Quæ propiùs quædam subibant naves, quò interiores ictibus tormentorum essent, in eas tollenone super murum eminente ferrea manus firmæ catenæ illigata quùm injecta proræ esset, gravi libramento plumbi recellente ad solum, suspensâ prorâ, navim in puppim statuebat: dein remissa subitò, velut ex muro cadentem navim cum ingenti trepidatione nautarum ita undæ affligebat, ut etiamsi recta reciderat, aliquantùm aquæ acciperet. Ità maritima oppugnatio est elusa, omnisque vis est eò versa, ut totis viribus terrâ aggrederentur. Sed ea quoque pars eodem omni apparatu tormentorum instructa erat, Hieronis impensis curâque per multos annos Archimedis unicâ arte. Natura etiam juvabat loci: quod saxum, cui imposita muri fundamenta sunt, magnâ ex parte ità proclive est, ut non solùm missa tormento, sed etiam quæ pondere suo provoluta essent, graviter in hostem inciderent. Eadem causa ad subeundum arduum aditum, instabilemque ingressum præbebat. Ità consilio habito, quùm omnis conatus ludibrio esset, absistere oppugnatione, atque obsisdendo tantum arcere terrâ marique commeatibus hostem placuit,

K

NARRATION XXXV,

Capture of Syracuse, and the death of Archimedes, year of Rome 540, A. C. 212.

(Rom. Hist. book 25.)

SYRACUSARUM oppugnatio ad finem venit: præterquam vi ac virtute ducis exercitûsque, intestinâ etiam proditione adjutâ. Namque Marcellus initio yeris incertus, utrùm Agrigentum' ad Himilconem et Hippocratem verteret bellum, an obsidione Syracusas premeret: quamquam nec vi capi videbat posse inexpugnabilem terrestri ac maritimo situ urbem, nec fame, quam propè liberi ab Carthagine commeatus alerent; tamen ne quid inexpertum relinqueret, transfugas Syracusanos (erant autem apud Romanos aliqui nobilissimi viri, inter defectionem ab Romanis, quia ab novis consiliis abhorrebant, pulsij colloquiis suæ partis tentare hominum animos jussit: et fidem dare, si traditæ forent Syracuse, liberos eos ac suis legibus victuros esse. Non erat colloquiis copia: quia multorum animi suspecti, omnium curam oculosque converterant, ne quid falleret tale admissum. Servus

1 Agrigentum, a city of Sicily, upon the southern side; now called Girgenti.

« IndietroContinua »