Immagini della pagina
PDF
ePub

militum ciere poterat, intentum formis, quas in pulvere descripserat, ab ignaro milite quis esset interfectum. Ægrè id Marcellum tulisse sepulturæque curam habitam. Et propinquis etiam inquisitis, honori præsidioque nomen ac memoriam ejus fuisse. Hoc maximè modo Syracusæ captæ. In quibus prædæ tantùm fuit, quantùm vix captâ. Carthagine tùm fuisset, cum quâ viribus æquis certabatur.

NARRATION XXXVI.

The younger Scipio is named Proconsul of Spain.

(Rom. Hist. Titus L. book 26.)

THE Romans at this time witness the most destructive reverses in Spain. Their two generals, Lucius and Publius Scipio, lose their lives in the field of battle, after seeing their armies cut in pieccs.

This sad news produces consternation at Rome. They convoke the assembly and proceed to the choice of a Proconsul of Spain.

SENATUI populoque, post receptam Capuam, non Italiæ jam major quàm Hispaniæ cura erat: et exercitum augeri et imperatorem

mitti placebat. Nec tamen quem mitterent, satis constabat, quàm illud, ubi duo summi imperatores intra dies triginta cecidissent, qui in locum duorum succederet, extraordinariâ curâ deligendum esse. Quùm alii alium nominarent, postremùm eò decursum est, ut populus proconsuli creando in Hispaniam comitia haberet: diemque comitiis consules edixerunt. Primò exspectaverant, ut qui se tanto imperio dignos crederent, nomina profiterentur. Quæ ut destituta exspectatio est; redintegratus luctus acceptæ cladis, desiderumque imperatorum amissorum. Mosta itaque civitas, propè inops consilii, comitiorum die tamen in campum descendit: atque in magistratus versi circumspectant ora principum, aliorum alios intuentium, fremuntque, adeò perditas res, desperatumque de republicâ esse, ut nemo audeat in Hispaniam imperium accipere. Quùm subito P. Cornelius, Publii qui in Hispaniâ ceciderat filius, quatuor viginti fermè annos natus, professus se petere, in superiore undè conspici posset loco constitit. In quem postquam omnium ora conversa sunt, clamore ac favore ominati extemplò sunt, felix faustumque imperium. Jussi deindè inire confusum suffragium, ad unum omnes non centuriæ modo, sed etiam homines, P. Scipioni imperium esse in Hispaniâ jusserunt. Cæterùm post rem actam, ut jam resederat impetus animorum ardorque, silentium subitò ortum et

tacita cogitatio, quidnam egissent novi, quòd favor plus valuisset, quam ratio; ætatis maximè pœnitebat: quidam fortunam etiam domûs horrebant, nomenque, ex funestis duabus familiis. in eas provincias, ubi inter sepulchra patris patruique res gerendæ essent, proficiscentis.

Quam ubi ab re tanto impetu actâ sollicitudinem curamque hominum animadvertit; advocatâ concione, ità de ætate suâ imperioque mandato, et bello quod gerendum esset, mag. no, elatoque animo disseruit, ut ardorem eum qui resederat, excitaret rursùs, novaretque : et impleret homines certioris spei, quam quantam fides promissi humani, aut ratio ex fiduciâ rerum subjicere solet. Fuit enim Scipio, non veris tantum virtutibus mirabilis, sed arte quoque quâdam ab juventâ in ostentationem earum compositus: pleraque apud multitudinem, aut per nocturnas visa species, aut velut divinitùs, mente monita, agens: sive et ipse capti quâdam superstitione animi, sive ut imperia, consiliaque velut sorte oraculi missa, sine cunctatione assequeretur, Ad hoc jam indè ab initio præparans animos, ex quo togam virilem sumpsit, nullo die priùs ullam publicam privatamque rem egit, quam in Capitolium iret, ingressusque ædem consideret: et plerumqué tempus solus in secreto ibi tereret. Hic mos qui per omnem vitam servabatur, seu consultò, seu temerè, vulgatæ opinioni fidem apud quos

dam fecit, stirpis eum divinæ virum esse, retulitque famam, in Alexandro magno priùs vulgatam, et vanitate et fabulà parem, anguis immanis concubitu conceptum, et in cubiculo matris ejus persæpè visam prodigii ejus speciem; interventuque hominum evolutam repentè, atque ex oculis elapsam. His miraculis nunquàm ab ipso elusa fides est: quin potiùs aucta arte quâdam, nec abnuendi tale quicquam, nec palùm affirmandi. Multa alia ejusdem generis, alia vera, alia assimulata, admirationis humanæ in eo juvene excesserant modum quibus freta tunc civitas, ætati haudquaquàm maturæ tantam molem rerum, tantumque imperium permisit.

NARRATION XXXVII.

Capture of Carthagena,1 year of Rome 210,

A. C. 542.

(Rom. Hist. Titus L. book 26.)

SCIPIO arrives in Spain, and strives to restore confidence and courage to his troops. His first endeavour is to produce in the minds of the natives, a high idea of his enterprise and courage: this he effects by the capture of Carthagena.

Siege of the City.

CARTHAGINEM Novam interìm oppugnare statuit: urbem quùm ipsam opulentam suis opibus, tùm hostium omni bellico apparatu plenam. Ibi arma, ibi pecunia, ibi totius Hispaniæ obsides erant. Sitam prætereà quùm opportunè ad trajiciendum in Africam, tùm super portum satis amplum quantæ vis classi, et nescio an unum in Hispaniæ orâ, quâ nostro adjacet mari. Nemo omnium quo iretur Į sciebat, præter C. Lælium. Is classe circummissus, ità moderari cursum navium jussus erat, ut eodem tempore exercitus ostenderetur, et classis portum intraret. Septimo die ab Ibero Carthaginem ventum est. Simul terrâ

1Carthagena, or New Carthage, is a maritime city of Spain, in the Province of Murcia. It was built or enlarged by Asdrubal.

« IndietroContinua »