Immagini della pagina
PDF
ePub

NARRATION XXXIX.

The arrival of Scipio in Africa-He destroys the army of Asdrubal.

(Rom. Hist. Titus L. book 28.)

SCIPIO cum C. Lælio duabus quinqueremi. bus ab Carthagine profectus tranquillo mari plurimùm remis interdùm et leni adjuvante vento, in Africam trajecit. Fortè ità incidit, ut eo ipso tempore Asdrubal pulsus Hispaniâ septem triremibus portum invectus, anchoris positis terræ applicaret naves; quùm conspectæ duæ quinqueremes haud cuiquam dubio, quin hostium essent, opprimique à pluribus priusquam portum intrarent, possent, nihil aliud quàm tumultum ac trepidationem simul militum ac nautarum nequicquam' armaque et naves expedientium, fecerunt. Percussa enim ex alto vela paulo acriori vento, priùs in portum intulerunt quinqueremes, quam Poeni anchoras molirentur. Nec ultrà tumultum ciere quisquam in regio portu audebat. Itaque prior in terram Asdrubal, mox Scipio et Lælius egressi, ad regem pergunt. Magnificumque id Syphaci (nec erat aliter) visum, duorum opulentissimorum eâ tempestate duces populorum, uno die suam pacem

amicitiamque petentes venisse. Utrumque in hospitium invitat; et quoniàm fors eos sub uno tecto esse, atque ad eosdem penates voluisset contrahere ad colloquium dirimendarum simultatum causâ est conatus; Scipione abnuente, aut privatìm sibi ullum cum Pæno odium esse, quod colloquendo finiret: aut de republicâ se cum hoste agere quicquam injussu senatûs posse. Illud magno opere contendente rege, ne alter hospitum exclusus mensâ videretur, ut in animum induceret ad easdem venire epulas, haud abnuit. Cœnatumque simul apud regem est: et eodem etiam lecto Scipio atque Asdrubal (quia ità cordi erat regi) accubuerunt. Tanta autem inerat comitas Scipioni atque ad omina naturalis ingenii dexteritas, ut non Syphacem modo barbarum in'suetumque moribus Romanis, sed hostem etiam infestissimum, facundè alloquendo sibi conciliârit, mirabilioremque sibi eum congresso coràm visum præ se ferebat, quam bello rebus gestis. Nec dubitare, quin Syphax, regnumque ejus jam in Romanorum esset potestate. Eamartem illi viro ad conciliandos animos esse. Itaque non quomodò Hispaniæ amissæ sint, quærendum magis Carthaginiensibus esse, quam quo modo Africam retineant, cogitandum. Non peregrinabundum, nequè circà amœnas oras vagantem tantum ducem Romanum, relictâ provinciâ novæ ditionis, relictis exercitibus, duabus navibus in Africam traje

cisse, et commisisse sese in hostilem terrain, in potestatem regiam, in fidem inexpertam : sed potienda Africæ spem affectantem. Hoc eum jam pridem volutare in animo, hoc palàm fremere, quòd non quemadmodùm Annibal in Italià, sic Scipio in Africâ bellum gereret.

[ocr errors]

NARRATION XL.

Generosity and greatness of Soul of Scipio. (Rom. Hist. Titus L. book 27.)

ALL the enterprises of Scipio are crowned with success. Wherever he engages, he seems sure to vanquish; and his greatness of soul appears ever as conspicuous as his fortune. His designs are not confined to Spain; but extend also to Africa. In fulfilling them he has need of friends, whom he readily secures by his mildness and his generosity, particularly displayed towards a young African Prince.

SCIPIO castris hostium potitus, quùm præter libera capita omnen prædam militibus concessisset; in recensendis captivis decem millia peditum, duo millia equitum invenit. Ex his Hispanos sinê pretio omnes domum dimisit. Afros vendere quæstorem jussit. Circum

[ocr errors]

fusa indè multitudo Hispanorum et antè deditorum, et pridiè captorum, regem eum ingenti consensu appellavit. Tùm Scipio, silentio per præconem facto, sibi maximum nomen imperatoris esse dixit, quo se milites sui appellassent. Regium nomen alibi magnum, Romæ intolerabile esse. Regalem animum in se esse; si id in hominis ingenio amplissimum ducerent, tacitè judicarent; vocis usurpatione abstinerent. Sensûre etiam barbari magnitudinem animi, cujus miraculo nominis alii mortales stuperent, id ex tam alto fastigio aspernantis. Dona indè regulis principibusque Hispanorum divisa, et ex magnâ copiâ captorum equorum trecentos, quos vellet, eligere indibilem jussit. Quùm Afros venderet jussu imperatoris quæ stor, puerum adultum inter eos formà insigni, quùm audisset regii generis esse, ad Scipionem misit. Quem quùm percunc taretur Scipio, quis, et cujas, et cur id ætatis in castris fuisset; Numidam esse, ait, Massivam populares vocare. Orbum à patre factum apud maternum avum Galam regem Numidarum educatum: cum avunculo Masinissâ, qui nuper cum equitatu subsidio Carthaginiensibus venisset, in Hispaniam trajecisse. Prohabitum propter ætatem à Masinissâ, numquàm antè prælium iniisse. Eo die, quo pugnatum cum Romanis esset, inscio avunculo, clam armis equoque sumpto, in aciem exisse : ibi prolapso equo effusum in præceps, captum

ab Romanis esse. Scipio quùm asservari Numidam jussisset, quæ pro tribunali agenda erant, peragit. Indè quùm se in prætorium recepisset, vocatum eum interrogat, velletne ad Masinissam reverti? Quùm effusis gaudio lacrymis cupere verò, diceret; tùm puero annulum aureum, tunicam lato clavo cum Hispano sagulo, et aureâ fibulâ, equumque ornatum donat, jussisque prosequi quoad vellet equitibus, dimisit.

NARRATION XLI.

Departure of the Roman fleet for Africa, in the year of Rome 204, A. C. 548.

(Rom. Hist. Titus L. book 29.)

SCIPIO, after the conquest of Spain, having been named Consul, declares to the Senate his design of carrying the war into Africa. Fabius, either from envy, or from an excess of prudence, eagerly combats this great project, and his opinion is espoused by a great number of senators, who still fear the presence of Hannibal in Italy. Even the people in general thought they saw nothing but temerity in the enterprise they refuse him therefore the necessary supplies. But his name alone is sufficient to procure firm allies. With these he embarks with a gallant army from the port of Sily bée, in Silybeum.

:

1 Silybeum, now called Marsala, a city of Sicily, built upon the ruins of the former.

« IndietroContinua »