Immagini della pagina
PDF
ePub

funus sibi in ingratâ patriâ fieret. Vir memorabilis, bellicis tamen magis quàm pacis artibus. Memorabilior prima pars vitæ, quam postrema fuit: quia in juventa bella assiduè gesta; cum senecta res quoque defloruêre, nec præbita est materia ingenio. Quid ad primum Consulatum secundus, etiamsi censuram adjicias? quid Asiatica legatio; et valetudine adversâ inutilis, et filii casu deformata, et post reditum necessitate aut subeundi judicii, aut simul cum patriâ deserendi? Punici tamen belli perpetrati, quo nullum nequè majus nequè periculosius Romani gessêre, unus præcipuam gloriam tulit.

NARRATION XLVI.

Death of Hannibal, the same year,
(Rom. Hist. Titus L. book 39.)

THE humiliation of Carthage seemed not suffi cient to gratify the hatred and the ambition of the Romans. Its destruction is also determined-young Scipio, the son of Paulus Emilius, is charged with this cruel expedition. Hannibal had not the grief to be present at its ruin, but exiled by orders of the Romans, he was changing from place to place, to seek an asylum. Such was the fear with which even his name inspired the Romans, that they took the most base means to destroy him.

Duo clari Imperatores eo anno decessêre, Annibal, P. Scipio, Ad Prusiam Regem legatus, T, Quintius Flamininus venit, quem suspectum Romanis, et receptus post fugam Antiochi Annibal, et bellum adversùs Eumenem motum, faciebat. Ibi, seu qui à à Flaminino inter cætera objectum Prusiæ erat: hominem omnium qui viverent infestissimum populo Romano apud eum esse, qui patriæ suæ primum, deindè fractis ejus opibus, Antiocho Regi auctor belli adversùs populum Romanum fuisset; seu quià ipse Prusias, ut gratificaretur præsenti Flaminino Romanisque, per se necandi aut tradendi ejus in postestatem consilium cepit; â primo colloquio Flaminini, milites extemplò ad domum Annibalis custodiendam missi sunt. Semper talem exitum vitæ suæ Annibal prospexerat animo; et Romanorum inexpiable odium in se cernens, et fidei Regum nihil sanè confisus. Prusiæ verò levitatem etiam expertus erat. Flaminini quoque adventum velut fatalem sibi horruerat. Ad omnia undiquè infesta, ut iter semper aliquod præparatum fugæ haberet, septem exitus è domo fecerat ; et ex iis quosdam occultos, ne custodiâ sepirentur. Sed grave imperium Regum nihil inexploratum, quod investigari volunt, efficit: totius circuitum domûs ità custodiis complexi sunt, ut nemo indè elabi posset, Annibal, posteaquàm est nunciatum milites Regios in vestibulo esse; postico, quod devium maximè at

que occultissimi exitûs erat, fugere conatus, ut id quoque occursu militum obseptum sensit, et omnia circà clausa custodiis dispositis esse, venenum (quod multò antè præparatum ad tales habebat casus) poposcit. Liberemus, inquit, diuturnâ curâ populum Romanum: quando mortem senis exspectare longum censent. Nec magnam nec memorabilem ex inermi proditoque i lamininus victoriam feret : mores quidem populi Romani quantùm mutaverint, vel hic dies argumento erit. Horum patres Pyrrho Regi hosti armato exercitum in Italiâ habenti, ut à veneno caveret, prædixerunt hi legatum Consularem qui auctor esset Prusiæ per scelus occidendi hospitis miserunt. Execratus deindè in caput regnumque Prusiæ, et hospitales Deos violatæ ab eo fidei testes invocans, poculum exhausit. Hic vitæ exitus fuit Annibalis.

NARRATION XLVII.

Manners of the Romans, after the death of Carthage.

(Rom. Hist. Salluste de Bello Jugentha.)

CARTHAGE being subdued, the Romans extend their conquests both east and west. They reduce Macedonia into a Roman Province: and under pretence of aiding the Greeks against their Athenian masters, actually subjected them to themselves.But in proportion as Rome extended her conquests, she also degenerated from her ancient virtues. Their decline is drawn here in energetic stile, by Sallust:

Antè Carthaginem deletam, populus et se natus romanus placidè modestèque inter se rempublicam tractabant; nequè gloriæ nequè dominationis certamen inter cives erat; metus hostilis in bonis artibus civitatem retinebat. Sed ubi formido illa mentibus discessit, ilicet ea, quæ secundæ res amant, lascivia atque su. perbia incessêre. Ità, quod in adversis rebus optaverant otium, postquàm adepti sunt, asperius acerbiusque fuit. Namque cœpêre nobilitas dignitatem, populus libertatem in libidinem vertere; sibi quisque ducere, trahere, rapere: ita omnia in duas partes abstracta sunt; respublica quæ media fuerat, dilacerata.

Ceterùm nobilitas factione magis pollebat; plebis vis soluta, atque in multitudinem dispersa minùs poterat. Paucorum arbitrio, belli domique respublica agitabatur; penès eosdem ærarium, provincia, magistratus, gloriæ, triaphique erant; populus militiâ atque inopiâ urgebatur; prædas bellicas imperatores cum paucis diripiebant: intereà parentes aut parvi liberi militum, uti quisque potentiori confinis erat, sedibus pellebantur. Ita, cum potentiâ avaritia, sine modo modestiâque invadere, polluere, et vastare omnia; nihil pensi neque sancti habere, quoad semetipsa præcipitavit. Nam ubi primùm ex nobilitate reperti sunt, qui veram gloriam injustæ potentiæ anteponerent, moveri civitas ; et dissensio civilis, quasi permixtio terræ, oriri cœpit.

Nam postquam Tiberius, et Caius Gracchus, quorum majores punico atque aliis bellis multum reipublicæ addiderant, vindicare plebem in libertatem et paucorum scelera patefacere cœpêre; nobilitas, noxia atque eo perculsa, modò per socios et nomen latinum, interdùm per equites romanos, quos spes societatis à plebe dimoverat, Gracchorum actionibus obvidm ierat et primò Tiberium, dein paucos post annos eadem ingredientem Caium, tribunum plebis alterum, alterum triumvirum coloniis deducendis, cum Marco Fulvio Flacco ferro necaverat. Et sanè Gracchis, cupidine victoriæ, haud satis animus moderatus fuit ; B b

« IndietroContinua »